Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1474], Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica (, Rim), Verborum 4115, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [modrnoratioriar].
Previous paragraph

Next paragraph

Porro iustitiam ipsius ex illo spectare licet quod in tanta rerum potestate constitutus nemini uim attulit, nullum uiolenter oppressit. Vnde et uicario illi Imolae, quamuis de ecclesia male merito, non solum uictum, sed nihil prioribus minores fortunas dari curauit. Quattuordecim enim milia ducatorum accepit, et opulentissimum oppidum Bosti, ex quo et aliis a duce adiectis prediis plus quam quinque milia ducatorum quotannis capere poterit, neque Imolam nisi eo uolente redimere uoluit. Magistratus hortabatur ius suum absque ullo respectu cuique administrare. Et licet nonnumquam domesticorum amicorumque euictus precibus aut litteris aut nunciis multos iudicibus commendaret, id tamen citra cuiusque iniuriam fieri uolebat. Vnde et cum a gubernatore urbis aliquando interrogaretur quidnam de illis, qui iniustam causam fouentes tamen ipsius nomine commendabantur, Illud inquit ut iustitiam mearum precum gratia minime uioles, nec secus feceris etiam si te germanus meus Hieronymus nomine meo aliud precabitur. Hoc ipsum et senatori urbis interrogatus respondit, hoc gubernatoribus, hoc praefectis, hoc omnibus legationis suae iudicibus saepe mandabat. Dicebat enim se amicis operam suam rogantibus negare non posse, sed illius causa non nisi iustum honestumque fieri permaxime uelle. Hinc et rescripta non nisi sanctissima faciebat, atque, ne cui ministrorum peccandi daretur occasio, omnium decretorum suorum, similiter et litterarum, exemplaria apud notarios exstare iusserat. Huius praeclarissimae uirtutis nec moriens obliuisci potuit; nam cum hortaretur ab amicis testamentum condere, Nihil, inquit, meum habeo, omnia sunt ecclesiae. Supplicabitis tamen meo nomine summo pontifici ut aes alienum, cuius maiorem partem pro redimendis ecclesiae rebus contraxi, pro sua benignitate dissoluat.

Previous paragraph

Next paragraph


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1474], Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica (, Rim), Verborum 4115, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [modrnoratioriar].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.