Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina].
In somnum diurnum querela
Vt quid ab ingenuo prohibes me, somne, labore? Nox data cum tibi sit, cur quoque luce uenis? Accire ecce paro pangenda ad carmina Musas, Tu tamen accitas pręuenis ecce deas! Tunc pro litterulis cogor fecisse lituras, Donec cum calamo concidat ęgra manus. Si legere incipio uatum dictata priorum, Torpescit linguę te subeunte sonus. Pronum pono caput, pluteus languentia membra Excipit et totum iam sopor altus habet. Quando igitur uigilare datur, si luce negatur? Nam iuris tenebras dicimus esse tui. Ocia detestor, cogor tamen ocia semper Viribus euictus, somne, subire tuis. Nunquid Epimenides ego sum, quem tota sopore 15 Perpetuo dicunt lustra quiesse decem? Nunquid ego Endimion, cui quondam colle sub alto Blanda quiescenti basia Luna dabat? I, potius segnes animos et corpora nulli Apta operi totos stertere coge dies. I, preme siluestres ursos uitulosque marinos Vel quos flagitiis inuigilare iuuat. Innocua est nobis, simplex sine crimine uita Et morum rectas tradere cura uias. Insomnes mihi cęde dies, sub nocte licebit Me pręter ronchos nil agitare sinas. Sin me horis etiam pergas sopire diurnis, Nonne erit ista quies morte molesta magis? Mors etenim solos dissoluit corporis artus, Non animos perimit nec uigilare uetat. Tu me, somne, meam superans torpedine mentem Non ubi sum, non si sim quoque nosse sinis.
Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.