Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina].
Nascenti, Francisce, tibi risere Camenę Porrexitque suam lętus Apollo lyram, Et tua ter sacra lustrans cunabula lauro Ter quoque Castaliis illa rigauit aquis. Hinc nondum puber, sed adhuc puerilibus annis, Ędis iam Siculo carmina digna sene. Si fera maturum Lachesis tibi uoluerit ęuum, Aoniam flabis forsan et ipse tubam Atque cothurnatis pedibus comitabere uatem Qui profugos Troas, qui canit arma uirum. Viue igitur, sed uiue diu, ne nostra uetustis Inuideant semper sęcula temporibus, Ne semper uictam doleat se fama nepotum, Te tandem sed auis pręferat et proauis.
Marulić, Marko (1450-1524) [1477], Carmina Latina, versio electronica (, Split), 2206 versus, verborum 14802, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [word count] [marulmarcarmina]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.