Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Šižgorić, Juraj; Marulić, Marko; Mihetić, Ambroz; Tideo Acciarini; Andrea Banda di Verona; Hilarion di Vicenza; Raffaele Zovenzoni; Giliberto Grineo (c. 1445-1509?; 1450-1524; c. 1420-post 1487) [1477], Elegiarum et carminum libri tres, versio electronica (), 1585 versus, verborum 10077, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - carmen; poesis - elegia] [word count] [sisgorgeleg].
Ad Raphaelem Zouenzonium poetam
Lux mea perfoelix Raphael, tua carmina uidi, Visa quater nobis hec placuere quater. Nam toto culte ueniebant carmine Musae Cunque tuo dulces ore dedere sonos. Venerat et Delphis formosus Apollo relictis Et cecinit cytharae captus amore tue. Pulsabant Charites alterno ter pede terram Iam capte fidibus, clare poeta, tuis. Laurea texebant Driades tibi Oscla Zouenzonio terque dedere uiro. Te merito clarum ualeo uocitare poetam, Cui Phoebus, Nymphae Pyeridesque fauent. Vate quid est sacrius? Quid tanto nomine maius? Nil, ego confiteor, clarius esse potest. Numen habent uates, sunt pectora digna triumpho Celesti, rapido non tribuenda rogo. Nomen habent uates, quod nunquam docta tacebit Turbaque paruorum turbaque iusta senum. Crimen habent uates, quo se iactabit amator Et releget sacras corde tepente faces. Nomine nil maius uatum, nil dulcius ore Musarum; Phoebi cedite, cuncta, lyre! Nasonem spiras certe redolesque Tibullum Et, quod pretereo, Virgiliumque sapis. Perge, mones, pulchris, Raphael, cantando puellis! Pergam ego nec metuam liuida corda canens. Nam pro me pugnare meis, mea uita, puellis Est animus, si quid liuida corda parant. Pro tyrone suo doctus pugnabit Apollo, Pugnabit nato proque Minerua suo. Tu quoque pugnabis, si quid tua carmina possunt, O presens Musis, clare poeta, meis.
Šižgorić, Juraj; Marulić, Marko; Mihetić, Ambroz; Tideo Acciarini; Andrea Banda di Verona; Hilarion di Vicenza; Raffaele Zovenzoni; Giliberto Grineo (c. 1445-1509?; 1450-1524; c. 1420-post 1487) [1477], Elegiarum et carminum libri tres, versio electronica (), 1585 versus, verborum 10077, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - carmen; poesis - elegia] [word count] [sisgorgeleg]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.