Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
[ERROR: no link :]LAERTIVS
Consortium. Antistheni probro dabatur aliquando, quod congrederetur malis. "At medici", inquit, "inter infirmos uersantur, neque tamen febricitant" [ERROR: no link page:]54. Diogenes exprobranti sibi, quod loca immunda introiret, "et sol", inquit, "in secessibus abit, neque inquinatur" [ERROR: no link page:]59. Calliditas Pysistrati, qua tyrannidem inuasit omnibus blandiens, et cum se uulnerasset, id ab inimicis passum dixit [ERROR: no link page:]9. Pitacus cum Phirnone certans, rete illum, quod sub clypeo tegebat, inuoluit atque interemit [ERROR: no link page:]10. Bias, eum ab Aliate Pryenne, eius patria obsideretur, duos/mulos saginatos emisit, et miratum regem, quod iumentis copia frugum in urbe suppeteret, obsidionem soluisse ferunt [ERROR: no link page:]11. Constantia. Xenocrates, legatus ad Philippum missus, non potuit neque conuiuiis neque donis corrumpi solus, cum cęteri collegę eius ms-68r deliniti fuissent [ERROR: no link page:]39. Polemo nulla passione mouebatur [ERROR: no link page:]40. Crates propinquos se a Diogene auertere molientes baculo persequebatur constansque perdurabat [ERROR: no link page:]61.Crudelitas. Solon interrogatus, cur contra parricidam legem non tulisset, quod desperasset, ait, hoc scelus [ERROR: no link page:]8. Bion impietatem 1 pessimam esse dicebat contubernalem fiducię etc. [ERROR: no link page:]43. Calistenes ab Alexandro leoni obiectus [ERROR: no link page:]45. Hipparchia Theodorum arguit impietatis [ERROR: no link page:]62. Cibus, potus. Magis esca olus, caseus panisque cibarius [ERROR: no link page:]3. Anacharsis dixit uitem uuas tris ferre: primam uoluptatis, secundam ebrietatis, tertiam moeroris [ERROR: no link page:]13. Oleum uesanię pharmacum [ERROR: no link page:]14. Socrates adeo parce ac temperate uixit, ut, cum Athenas lues sępe uastaret, ipse nunquam ęgrotauerit. Dicebat eum qui suauissime comederet, obsonio non egere [ERROR: no link page:]18. Cum uocasset ad coenam diuites, et Xantippen modici apparatus puderet, "si frugi", inquit, "erunt, mensam non aspernabuntur, sin autem intemperantes, nulla nobis de his cura erit" [ERROR: no link page:]19. Menedemus uocatus ad coenam intuensque lautissimis cibis diuitem mensam nihil locutus est, sed tacitus eam luxuriam coarguit, dum solas oleas in cibum sumpsit. Proiectas carnes per ignorantiam comedit, et resciens nausea torquetur [ERROR: no link page:]28. Xenocrates corona aurea donatus immodicę potationis ab his qui se continebant apud Dionysium [ERROR: no link page:]39. Diogenes crudas carnes edere conatus est, sed in eo non perstitit [ERROR: no link page:]56. Interroganti, quanam hora prandere oporteret, "si diues", inquit, "est, quando uult, si pauper, quando potest [ERROR: no link page:]57. Luxuriosum intuitus oleas in diuersorio edentem, "si sic prandisses", inquit, "non ita coenares" [ERROR: no link page:]58. Cratero precante ad se illum proficisci, "at malo", inquit, "sal Athenis lingere quam apud te frui magnifice instructa mensa". Cum sibi probro daretur, quod in foro manducaret, "in foro enim", ait, "esurio". Item, quod in caupona biberet, "et in tonstrina", inquit, "tondeor" [ERROR: no link page:]59. Non esse iniustum humanis uesci carnibus [ERROR: no link page:]60. Crates aquam bibere solitus dicitur [ERROR: no link page:]61. Zeno uescebatur perlibenter ficubus recentibus et siccis [ERROR: no link page:]63. Rogatus, cur, seuerus cum esset, in conuiuio tamen hilaresceret, "et lupini", ait, "cum sint amari, perfusi tamen aqua dulcescunt. Erat simplicissimi uictus crudisque tantum cibis utebatur et tenui pallio. Philemon de illo: "Esuriem docet, et discipulos capit" [ERROR: no link page:]65. Pithagoras primus athletas nutrisse
Simplicibus cibis consuescere salubre est, et impigrum hominem facit [ERROR: no link page:]109. Consilium. Thales facillimum esse aliis moneri dixit [ERROR: no link page:]6. Consule non quę suauissima, sed quę sunt optima [ERROR: no link page:]8. Quodcunque agere instituis, cunctabundus ac deliberabundus arripe [ERROR: no link page:]12. Antequam domo exeas, quid acturus sis, cogita, reuersus, quid egeris 12. Consilium tripartitum: a pręterito, a futuro, a pręsenti [ERROR: no link page:]78. Solicite obserua inimicos: primi enim peccata nostra sentiunt [ERROR: no link page:]54. Credulitas. Theophrastus citius credendum dicebat infreni equo quam uerbo incomposito [ERROR: no link page:]49. Non facile dexteram iniiciendam [ERROR: no link page:]82. Curiositas. Thales in scrobem incidit, dum sydera speculatur 6.[ERROR: no link page:]16. Diogenes mathematicos carpebat, quod solem et lunam et sydera intuentes, quę ante pedes essent negocia, negligerent [ERROR: no link page:]56. Ad eum qui de cęlestibus disserebat: "Quando", inquit, "de celo/uenisti?" [ERROR: no link page:]57. Concordia. Antisthenes fratrum, qui essent concordes, conuictum omni pariete dixit esse fortiorem [ERROR: no link page:]54. Contraria trifariam diuidit Plato: bona malis, mala malis, neutra malis [ERROR: no link page:]38. Naturę contrarię in animalibus: Demophon, pręfectus mensis Alexandri, ad umbram calefiebat, sole rigebat. Andron per loca Lybię absque potu iter agebat [ERROR: no link page:]98. Contemplatio. Xenocrates sępe interdiu meditationi inseruiebat atque unam silentio distribuebat horam [ERROR: no link page:]39. Corpus geometrię ratione constare dixit Plato [ERROR: no link page:]35. Corpus [ERROR: no link page:]48. Corpora alia concretiones, alia ex quibus concretiones fiunt [ERROR: no link page:]103.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.