Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

MATTHEVS
Fides recta. Iesus miratur fidem centurionis VIII. Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. Confide, filia, fides tua te saluam fecit. Duos cęcos credentes illuminat VIIII. Omnis qui confitebitur me coram hominibus, qui autem negauerit X. Beatus qui non fuerit scandalizatus in me XI. Qui habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.Granum synapis ex paruo fit arbor magna XIII. Chananea credit, et filia eius a demonio liberatur XV. Tu es Petrus, et super hanc petram ędificabo Ecclesiam meam, et portę inferi, id est uitia uel hereses, non pręualebunt aduersus eam. Et tibi dabo claues etc. XVI. Si habueritis fidem sicut granum synapis XVII. Cęci, cum increparentur, magis clamabant: Domine, miserere nostri XX. Si habueritis fidem et non hęsitaueritis, monti dicetis etc. et fietXXI. Omni habenti dabitur, et abundabit; ei autem qui non habet XXV. Iesus benedixit panem etc. Sub alia specie corpus suum et sanguinem sumendum dedit, ut fides haberet meritum.Fides enim de his est quę non uidentur XXVI.Fides sine operibus. Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine etc., sed qui facit uoluntatem Patris mei. Dicam eis: Nunquam noui uos; discedite a me omnes qui operamini iniquitatem. Qui audit et facit, assimilabitur ędificanti supra petram, qui non facit, supra harenam VII. Ficulneam tantum folia habentem maledixit Dominus, et arefacta est. Auferetur a uobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius XXI. Conuiua non

-- KK1-395 --

habens uestem nuptialem XXII. Dicunt et non faciunt XXIII. Virgines fatuę non sumpserunt oleum, sed tantum lampades XXV. Milites adorant Iesum genuflexi, sed illudentes in faciem expuunt; sic qui credunt, et mandata respuunt. Spinis caput eius coronant: qui eum confitentes offendunt pungentes peccatorum aculeis. Vinum fele mixtum ori eius porrigunt XVII.

-- --

Felicitas. Inter natos mulierum etc. qui autem minor est in regno cęlorum, maior est illo XI. Simile est regnum cęlorum homini qui seminat bonum semen in agro suo. Triticum congregate in horreum meum. Simile est regnum cęlorum grano synapis, fermento abscondito in farinę satis tribus. Iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Simile est regnum cęlorum thesauro abscondito in agro, negociatori uendenti bonas margaritas, sagenę missę in mare XIII. Congregabit triticum in horreum suum III. Elegerunt bonos in uasa XIII. Virgines prudentes uocatę intrauerunt ad nuptias sponsi XXV. Resplenduit facies eius sicut sol, uestimenta sicut nix, nubes lucida obumbrauit eos. Domine, bonum est nos hic esse XVII. Simile regnum cęlorum ponenti rationem cum seruis XVIII. Simile patrisfamilias conducenti operarios in uineam. Multi sunt uocati, pauci electi XX. Simile decem uirginibus XXV. Oues a dextris. Venite benedicti Patris mei. Ibunt iusti in uitam ęternam XXV. Fama. Quęrit Dominus: Quem dicunt homines esse Filium hominis, ut et nos scrutemur, quid alii opinentur de nobis; si malum, ut emendemus, si bonum, ut augeamus XVI.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.