Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

MATTHEVS

Matrimonium. Ioseph iustus suspectam relinquere uoluit, non accusare; occulte, ne infamaret I. Omnis qui dimiserit uxorem excepta fornicationis causa, facit eam mechari; et qui dimissam duxerit, adulterat V. Fructus tricesimus sancto matrimonio deputatur XIII. Quod Deus coniunxit, homo non separet XIX. Moyses ad duritiam cordis eorum permisit dimittere uxores. Ab initio autem non fuit sic XIX. Fratris defuncti uxor fratri eius superstiti nubit, iuxta legem Moysi. Quando neque nubent neque nubentur XXII. /

ms-253v

Mors. Dominus coepit contristari et moestus esse, quia hominis proprium est dolere in se unita diuidi per mortem, nisi alterius

-- KK2-232 --

rei affectus superet pręsentis uite affectum XXVI. Crucis mortem elegit, ut nos pro gloria ipsius nullum mortis genus nobis indignum deputemus XXVII.

Magister. Circuibat Iesus totam Galileam docens et sanans IIII. Qui autem fecerit et docuerit sic homines, hic magnus uocabitur in regno cęlorum V. Cum autem descendisset Iesus de monte: doctor ascendit in montem, cum perfectioribus excellentia pręcepta ostendit, descendit uero, cum infirmioribus leuiora demonstrat VIII. Messis multa, operarii pauci. Rogate Dominum messis: quia per orationem confertur gratia prędicationis VIIII. Gratis accepistis, gratis date. Dignus est operarius mercede sua. Qui non audierint sermones uestros, exeuntes excutite puluerem de pedibus etc. Estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbę. Non uos estis qui loquimini etc. X. Ex abundantia cordis os loquitur XII. Exiit qui seminat seminare semen bonum. Semina ceciderunt secus uiam, in petrosa in spinis, in terram bonam. Scriba doctus in regno cęlorum similis patrifamilias, qui profert de thesauro suo noua et uetera XIII. Ioannes Baptista arguebat Herodem regem XIIII. Vnde nobis in deserto panes, ut saturemus turbam? Quos tamen habemus, iubet Dominus dare ipse facturus incrementa frugum, ut sufficiat multitudini XV. Operarii in uinea Domini XX. Ite in castellum, quod contra uos est, asinam soluite etc. Discipuli superponunt uestimenta sua et Dominum sedere desuper fecerunt XXI. Ramos arborum sternunt in uia qua ibat Dominus XXI. Colonus uineę Domini qui reddit fructum temporibus suis XXI. Serui missi uocare inuitatos ad nuptias. Quę dicunt, facite; secundum opera eorum nolite facere etc. XXII. Ve uobis etc. male interpretantes Scripturas. Ve uobis qui proselitos facitis filios gehennę duplo quam uos. Ve uobis duces cęci. Stulti et cęci XXIII. Mittet angelos suos cum tuba et uoce magna et congregabunt electos eius etc. Fidelis seruus et prudens quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore. Super omnia bona sua constituet

-- KK2-233 --

eum. Vendentes oleum quo lampades illuminantur. De quinque talentis lucratus alia quinque, de duobus duo, intrat in gaudium domini; nihil lucratus damnatur XXV. Qui docet bene male operans, uinum felle mixtum porrigit Domino XXVII. Euntes docete omnes gentes seruare omnia quęcunque mandaui uobis XXVIII. Qui aliis grauia imponunt et sibi leuia XXII.

Mandata. Si uis ad uitam ingredi, serua mandata XIX. Diligere Deum et proximum, in his duobus mandatis uniuersa Lex pendet et prophetę XXII.

Mulcta. Paleas comburet igni inextinguibili III. Colligite zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum XIII. Arbor infructuosa excidetur et in ignem mittetur VII. Filii regni eiicientur in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium VIII. Qui faciunt iniquitatem, mittentur in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium XIII. Maledicti in ignem ęternum. In supplicium ęternum XXV. Ligatis manibus et pedibus mittuntur in tenebras exteriores XXII.

Malus. Mala arbor malos fructus facit. Nunquid colligunt De spinis uuas et de tribulis ficos? VII. Quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Malus homo de malo thesauro profert mala XII. Malos pisces foras miserunt XIII. Malos male perdet XXI. ms-254r Abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum XXIIII.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.