Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
MARCVS
Matrimonium. Erunt duo in carne una. Quod ergo deus coniunxit, homo non separet. Moyses ad duritiam cordis eorum permisit eis libellum repudii. Causę duę diuortii: fornicatio et religio X. Magister. Iesus post prędicationem fugat demonia. Sic et tu post doctrinam operare, ut non sit in te uacuus sermo L.-Per sata ambulant, spicas uellunt, manibus conterunt et manducant II. Spiritibus immundis comminabatur, ne manifestarent eum. Peccatori
enim dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas? Prohibetur itaque doctor Dominum prędicare peccator, nequis sequatur errantem. Et ascendens in montem uocauit ad se quos uoluit ipse, scilicet XII apostolos Mandata. Primum omnium mandatorum XII. Vestimenta Domini eius mandata sunt, quibus tegitur corpus eius, id est Ecclesia. Quę diuidunt inter se milites gentium, ut sint quattuor ordines cum una fide, scilicet coniugati et uiduati, prępositi et separati XV. Mulcta. Qui scandalizat fidelem, bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur IX. Malus. Quanta tantum pars seminis saluata est, ex quo patet plures malos esse quam bonos IIII. Mollis. Saltatrici Herodiadis filię sanguinis pręmium datum est VI.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.