Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
LVCAS
Matrimonium. Vxorem duxi et ideo non possum uenire XIIII. Erunt duo in lecto uno: unus assumetur et alter relinquetur XVII.
Magnanimus secundum Basilium. Omnia quęcunque habes uende et da pauperibus, et habebis thesaurum in cęlo. Et ueni, sequere me
Maledicus. Crisostomus de lingua quę maledictiones profert. Quęstio: Quare in prophetis inueniuntur imprecationes contra inimicos VI. Qui aliis conuitiatur, quot mala et sibi faciat et aliis XVIII. Mulcta. Qui cognouit et non fecit uapulabit multis. Qui non cognouit, uapulabit paucis XII. Mors. Qui puellam defunctam fiebant, exclusi sunt, ne suscitari eamuiderent. Idigni enim sunt uidere resurrectionis gloriam, qui sic lugent mortuos quasi nunquam resurrecturos VIII. Mors triplex, id est naturę et culpę et in qua morimur peccato, uiuimus Deo IX. Pater, in manus tuas commendo spiritummeum. Et hęc dicens expirauit XXIII.
Magister. Pręibis ante faciem Domini parare uias eius ad dandam scientiam etc. I. Ioannes mirabilior quod non formidauit interitum corripiens Herodem quam quod uirtutis meritis Christus sit putatus
inuitandum mittitur, prędicatorum ordo significatur XIIII. Calciamenta a patre in pedibus accipiunt, qui euangelizando discurrunt et terrena non attingunt XV. Vocatis seruis distribuit mnas ad negociandum, lucrantes remunerat, nihil superaddentes damnat. Et erat docens quotidie in templo XIX. Erat autem diebus docens in templo, noctibus uero exiens morabatur in monte qui uocatur Oliueti XXI. Non esse discendum a fratrum admonitione, quamuis nihil propter nostra uerba eueniat etc. XXII. Interroganti Herodi Dominus nihil respondit, docens nihil respondendum quęrentibus sermonem nostrum laudare, non se corrigere etc. XXIII. Vos autem sedete in ciuitate, quoad usque induamini uirtute ex alto. Non enim oportet nisi instructos exire ad aliis prędicandum Malus. Non est arbor bona quę facit fructus malos. Neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo uindemiant uuam. Malus homo de malo thesauro profert malum VI. Discedite a me omnes operarii iniquitatis XIII. Maria, mater Domini. Beatus uenter qui te portauit et ubera quę suxisti XI.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.