Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

LVCAS

Matrimonium. Vxorem duxi et ideo non possum uenire XIIII. Erunt duo in lecto uno: unus assumetur et alter relinquetur XVII.

Magnanimus secundum Basilium. Omnia quęcunque habes uende et da pauperibus, et habebis thesaurum in cęlo. Et ueni, sequere me XVIIL

-- KK2-235 --

Maledicus. Crisostomus de lingua quę maledictiones profert. Quęstio: Quare in prophetis inueniuntur imprecationes contra inimicos VI. Qui aliis conuitiatur, quot mala et sibi faciat et aliis XVIII.

Mulcta. Qui cognouit et non fecit uapulabit multis. Qui non cognouit, uapulabit paucis XII.

Mors. Qui puellam defunctam fiebant, exclusi sunt, ne suscitari eamuiderent. Idigni enim sunt uidere resurrectionis gloriam, qui sic lugent mortuos quasi nunquam resurrecturos VIII. Mors triplex, id est naturę et culpę et in qua morimur peccato, uiuimus Deo IX. Pater, in manus tuas commendo spiritummeum. Et hęc dicens expirauit XXIII.

Magister. Pręibis ante faciem Domini parare uias eius ad dandam scientiam etc. I. Ioannes mirabilior quod non formidauit interitum corripiens Herodem quam quod uirtutis meritis Christus sit putatus III. ms-254v Laxate retia uestra in capturam V. Nunquid potest cęcus cęcum ducere? Non ne ambo in foueam cadunt? Non est discipulus supra magistrum. Perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister eius VI. Iter faciebat per ciuitates et castella prędicans et euangelizans regnum Dei. Nemo lucernam accendens operit eam uase etc, sed supra candelabrum ponit VIII. Messis quidem multa, operarii autem pauci. In eadem domo manete edentes et bibentes, quę apud illos sunt. Dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Manducate quę apponuntur uobis etc. X. Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit. Quare Dominus phariseum increpauit qui se inuitarat? Vt emendato postea parceret et non damnaret eum. Veh uobis Legis peritis qui oneratis homines oneribus quę portare non possunt, et ipsi uno digito uestro non tangitis sarcinas. Ve uobis Legis peritis qui tulistis clauem scientię etc. XI. Fidelis seruus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illi in tempore tritici mensuram etc. XII. Qui uanam gloriam iuitat, uocat ad sipiritale conuiuium pauperes, id est imperitos etc. XIIII. Per seruum qui a patrefamilias ad

-- KK2-236 --

inuitandum mittitur, prędicatorum ordo significatur XIIII. Calciamenta a patre in pedibus accipiunt, qui euangelizando discurrunt et terrena non attingunt XV. Vocatis seruis distribuit mnas ad negociandum, lucrantes remunerat, nihil superaddentes damnat. Et erat docens quotidie in templo XIX. Erat autem diebus docens in templo, noctibus uero exiens morabatur in monte qui uocatur Oliueti XXI. Non esse discendum a fratrum admonitione, quamuis nihil propter nostra uerba eueniat etc. XXII. Interroganti Herodi Dominus nihil respondit, docens nihil respondendum quęrentibus sermonem nostrum laudare, non se corrigere etc. XXIII. Vos autem sedete in ciuitate, quoad usque induamini uirtute ex alto. Non enim oportet nisi instructos exire ad aliis prędicandum XXIIIL

Malus. Non est arbor bona quę facit fructus malos. Neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo uindemiant uuam. Malus homo de malo thesauro profert malum VI. Discedite a me omnes operarii iniquitatis XIII.

Maria, mater Domini. Beatus uenter qui te portauit et ubera quę suxisti XI.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.