Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

IOANNES

Mundus. Spiritum ueritatis quem mundus non potest accipere, id est mundi dilectores. Non enim habet inuisibiles oculos humana dilectio, per quos uideri spiritus, scilicet nisi inuisibiliter non potest. Mundus iam me non uidet, uos autem uidetis me XIIII.

Miracula. Dicebant, quia Ioannes quidem signum fecit nullum X. Iesus Lazarum quadriduanum suscitauit XI.

Matrimonium. Iesus uocatus ad nuptias uenit et discubuit in Chana Galileę, fecit ex aqua uinum II.

Magnanimus. Qui odit animam suam in hoc mundo etc. Dulcis quidem est pręsens uita his qui affixi sunt ei. Si uero quis ad celum respexerit, uidens quę ibi sunt bona, cito contemnet uitam pręsentem. Cum enim apparuerit melior, contemnitur peior XII.

-- KK2-237 --

Maledicus. Maledixerunt ergo ei et dixerunt: Tu discipulus illius sis, nos autem Moysi discipuli sumus. ms-255r Maledictum est in intentione dicentium, non in sensu uerborum VIIII.

Mors. In Adam omnes accepimus illam sententiam: Morte morieris. Sed cum persolueris mortem ueteris hominis, suscipies uitam noui. Non est uera uita nisi ęterna. Item contra amatores uitę pręsentis V. Lazarus, amicus noster, dormit. Deinde dicit: Lazarus mortuus est XI.

Mendacium. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius VIII.

Magister. De Samaritanis. Proiecit cupiditatem et properauit annunciare ueritatem. Discant qui uolunt euangelizare, ut prius hydriam ad puteum proiiciant. Et qui metit, mercedem accipit et congregat fructum in uitam ęternam, ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit. Ego misi uos matere quod uos non laborastis. Alii laborauerunt, scilicet prophetę, et uos non laborastis. Alii laborauerunt, scilicet prophetę, et uos apostoli in labores eorum introistis IIII. Ascendit Iesus in templum et docebat, et mirabantur Iudei, quomodo hic litteras scit etc. Qui a se metipso loquitur, gloriam propriam quęrit. Qui autem quęrit gloriam eius qui misit eum, hic uerax est et iniustitia in illo non est. Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me VII. Hęc uerba locutus est Iesus in gazophilatio docens in templo. Vnusquisque autem conferat in ędifìcationem ecclesię portans ad intellectuale gazophilatium quicquid potest ad honorem Dei et utilitatem communem VIII. Mittite ad dexteram nauigii rhete et inuenietis. Mittit is qui consona fidei prędicat. Et magnos pisces capit, id est uirtutis studiosos, alioquin capi non possent XXI.

Mutatio rerum. Non ne duodecim sunt horę diei? XI.

Malus. A Nazareth potest aliquid boni esse? I. Omnis enim qui male agit odit lucem et non uenit ad lucem, ut non arguantur opera eius etc. III. Tollunt lapides in Iesum qui malle cogitant, et cum iacere eos deliberant, id est cogitata implere, Iesus eis absconditur et fugit de templo cordis eorum VIII.

-- KK2-238 --

Mandata. Verba quę ego locutus sum uobis, spiritus et uita sunt. Verba uitę ęternę habens VI. Quia ego ex me ipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. Et scio quia mandatum eius uita ęterna est. Quę ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater sic loquor XII. Si diligitis me, mandata mea seruate. Sermonem quem audistis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris XIIII.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.