Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous paragraph

Next paragraph

Mulcta. AD ROMANOS: Reuelatur ira Dei de cęlo super omnem impietatem I. Iniquitas nostra iustitiam Dei commendat, nec tamen propterea iniuste punimur III. AD CORINTHIOS I: Dum iudicamur, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur XI. AD HEBREOS: Si pręuaricatores Legis puniti sunt, quanto magis punientur Euangelii etc. II. Si legis Moysi transgressor morte punitur, quanto magis legis Christi? Horrendum est incidere in manus Dei uiuentis X. Fili mi, noli negligere disciplinam Domini neque fatigeris, dum ab eo argueris. Quem enim diligit Dominus, castigat. Flagellat autem omnemfilium quem recipit. Omnis autem disciplina in pręsenti quidem uidetur non esse gaudii, sed moeroris, postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet iustitię XII. PETRI II: Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit etc. Si originali mundo non pepercit per diluuium etc. Ciuitates Sodomorum et Gomoreorum euertit et iustum Loth erripuit etc. II. APOCALYPSIS: Qui in captiuitatem duxerit, in captiuitatem uadet; qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi XIII. Siquis adorauerit bestiam etc, hic bibet de uino irę Dei, quod mixtum est mero in calice irę ipsius, et ms-256r cruciabitur igne et sulphurę[ERROR: no link :] in conspectu angelorum sanctorum / et ante conspectum Agni etc. XIIII. Quoniam peruenerunt peccata eius usque ad cęlum, et recordatus est Dominus iniquitatum eius etc. Quantum glorificauit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum XVIII.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.