Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

MATTHEVS
Religio. Relictis retibus et patre secuti sunt eum; retibus, id est actibus carnalibus; naui, id est substantia mundiali; patre, id est parentibus IIII. Quęrite primum regnum Dei et iustitiam eius, et hęc omnia adiicientur uobis VI. Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos VIII. Non ueni pacem mittere, sed gladium, separare hominem aduersus patrem. Inimici hominis domestici eius. Qui amat patrem aut matrem plus quam me; qui non accipit crucem suam et sequitur me; qui perdiderit animam suam X. Regnum cęlorum uim patitur, et uiolenti rapiunt ollud. Tollite iugum meum super uos et discite a me etc. Iugum enim meum suaue est, et onus meum leue XI. Vendit uniuersa et emit agrum illum, in quo absconditus est thesaurus; uel emit margaritam preciosam XIII. Siquis uult post me uenire, abneget se XVI. Ascendat in montem excelsum cum Petro, qui fulgentem in gloria cupit uidere Christum XVII. Piscis hamo Petri captus XVII. Vbi sunt duo uel tres congregati in nomine meo XVIII. Multi sequuntur Christum sicut turbę, non tamen surgentes sicut Mattheus, qui surgens secutus est eum. Si uis perfectus esse. Vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes etc. Et omnis qui reliquerit etc. centuplum accipiet et uitam ęternam possidebit XVIIII. Sternunt uestimenta sua sub pedibus Domini. Iesus ingressus ciuitatem primum adiit templum. Cęci et claudi in templo sanantur XXI. Operarii quos conduxit domi nus in uineam suam XX. Ecce prandium meum paraui.Venite ad nuptias XXII. Petrus mori uolebat cum Domino etc. Non sufficit habere desiderium, nisi diuino aliquis potiatur auxilio. Non sicut ego uolo, sed sicut tu XXVI. In agro sanguinis Christi requiescunt peregrini, id est sęculo renunciantes. Item consepulti sunt in monumento nouo exciso in petra. De monumentis spurcicię mundanę ueniunt in sanctam ciuitatem, id est in Ecclesiam XXVII.

-- KK3-184 --


Resurrectio. Saducei tenebant non esse resurrectionem; arguuntur erroris XXII. Multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt, uenerunt in sanctam ciuitatem; apparuerunt multis XXVII. Christus die tertia resurrexit XXVIII.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.