Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

MARCVS
Religio. Cum sęculum relinquere disponimus, nauim cum Iesu conscendimus IIII. Super fenum discumbunt qui calcatis concupiscentiis diuinis doctrinis aluntur VI. Siquis uult me sequi VIII. Vade, quęcunque habes, uende et da pauperibus, et habebis thesaurum in cęlo. Et ueni, sequere me. Petrus: Ecce dimisimus omnia. Qui reliquerit domum, fratres, sorores, patrem, matrem, filios, agros propter Euangelium

-- --

accipiet centies in tempore hoc et in sęculo futuro uitam ęternam X. Qui in agro erit, non reuertaur tollere uestimentum suum XIII. Adolescens relicta syndone nudus profugit ab eis. Et Ioseph relicto palio nudus de manibns impudicę feminę auf'ugit. Qui uult effugere manus iniquorum, relinquens mente quę mundi sunt, fugiat post Iesum XIIII.
Resurrectio. Ioannem Baptistam resurrexisse credentes de Iesu, quia uirtutes operabantur in illo. Plane fatentur maioris potentię futuros sanctos post resurrectionem VI. Cum a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli in cęlis. Saducei negant resurrectionem XII. Mulieribus ad monumentum apparuit angelus in ea ętatis forma qua resurrecturi sumus. Quia ubi nasci morique nescitur, ibi ętas nec admittit detrimenta nec indiget incrementis XVI.
Rex. Discipuli in uia tractant de principatu tanquam de re labili et transitoria. Illi euntes disputant de principatu, ille sedens docet humilitatem. Principes enim laborant, humiles quiescunt IX.

-- KK3-185 --

ms-377v

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.