Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
LVCAS
Religio. Et uenit in spiritu in templum. Tu si uis tenere Iesum et amplexari manibus, omni labore nitere, ut ducem habeas spiritum ueniasque ad templum Dei II. Quęritur Iesus inter cognatos et notos, sed inuenitur in templo. Affectus cognatorum officit perfectioni. Dolentes quęrebamus te. Oportet enim eum qui quęrit Iesum non negligenter et dissolute transire, sicut multi quęrunt et non inueniunt, sed cum labore et dolore II. Mulier stans retro secus pedes Domini ungit unguento pedes eius. Is est qui sequitur uestigia Domini in odore uirtutum ungendo pedes, id est conseruando humilitatem VII. Ascendunt in nauiculam Domi ni calcantes seculum. Dormiente Domino concutiuntur tempestate tentationum. Qui orationibus excitatus mitigat fluctus, et fit tranquillitas VIII. Vocatus a Domino non permittitur discedere, ut sepeliat patrem. Nemo mittens manum suam ad aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei. Exemplum de uxore Loth IX. Siquis uenit ad me et non odit patrem etc. non potest meus esse discipulus, et non baiulat crucem suam et uenit post me. Qui non renunciat omnibus quę possidet, non potest meus esse discipulus XIIII. Seruo, postquam arauit agrum, iussum est, ut prius ministret domino, deinde ipse manducet et bibat. Sic post pręceptorum impletionem exigitur perfectio. Duo in agro, unus assumetur et alter relinquetur XVII. Si toti terrę dominaremur, ei renunciantes nihil diagum esset in comparatione regni ascendat qui seculum uincere parat, ut sęculi adiumenta non quęrat XXIII. Resurrectio. Tibi dico: Surge, tolle grabatum, id est corpus. Vade in domum tuam, id est ad paradisum V. Septem resurrectiones factę ante Dominicam, octaua Domini. Sed ultra non morituri --- ad designandum quod cormmunis resurrectio, quę in octaua ętate erit, mortis expers erit et indissolubilis VII. Corpus humanum in resurrectione erit subtile per effectum spiritalis potentię, palpabile autem per ueritatem naturę XXIIII.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.