Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

IOANNES
Superbus. Quid superbis, homo: Filius Dei propter te humilis factus est VI. Secretum. Cuius ego non sum dignus, ut soluam corigiam calciamenti I. Ego cibum habeo manducare, quem uos nescitis. Perfectorum enim est solidus cibus, infantium est lac concupiscere IIII. Quęrebant Iesum apprehendere, et exiuit de manibus eorum X. Facies Lazari sudario tecta signat, quod in hac uita plenam cognitionem habere non possumus. Quod autem dicit: Soluite eum et sinite abire, hoc est quod post hanc uitam auferuntur ualamina, ut facie ad faciem uideamus Dominum XI. Discipulus recumbit in sinu Iesu, cui reuelantur archana sapientię Dei XIII. Ioseph discipulus Iesu occultus propter metum Iudeorum. Nicodemus quoque, qui uenit ad eum nocte XVIII. Suspitio. Maria Iesum existimauit quod hortulanus esset XX. Sepultura. Corpus Iesu ligauerunt linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudeis sepelire. Admonuit ergo Euangelista morem cuiusque gentis in sepeliendo esse seruandum XVIII. Spes. Mulierem in aduterio deprehensam non condemnauit Dominus, sed imponens ei, ne amplius peccaret VIII. Seruus. Seruitutes duę: timoris et amoris XV. Sollicitus. Martha, ut audiuit, quia Iesus uenit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat. Maria, ut audiuit, surrexit cito et uenit ad eum, cum adhuc esset, ubi occurrerat ei Martha XI. Sacrilegium. Qui aliquid de ecclesia furatur, Iudę perdito comparatur. Quare Iesus fures admisit, nisi ut eius Ęcclesia fures, dum patitur, toleraret etc. XII. Sacerdos. Qui intrat per ostium, pastor est ouium. Huic ostiarius aper it, et oues uocem eius audiunt, et proprias oues uocat nominatim etc. Ante eas uadit, et oues illum sequuntur. Pastor bonus animam suam ponit pro ouibus suis. Mercenarius autem et qui non est pastor etc. uidet lupum uenientem, et dimittit oues et fugit. Et lupus rapit et dispergit oues X. Spiritus Sanctus in specie columbę. Vt cognoscat unusquisque, si habeat Spiritum Sanctum, simplicem se esse debere sicut columbam et habere cum fratribus pacem I. Spiritus, ubi uult, spirat. Et uocem eius audis, sed nescis, unde ueniat aut quo uadat. Sic est omnis qui natus est ex spiritu. Non enim ad mensuram dat Deus spiritum, Filio tantum. Vnde subiungit: Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius III. Spiritus Sanctus comparatur radiis solaribus, qui multa illuminando non minorantur V. Spiritus est qui uiuificat; caro non prodest quicquam VI. Et ego rogabo Patrem, et alium Paraclytum dabit uobis, ut maneat uobiscum in ęternum, Spiritum ueritatis, quem mundus non potest accipere, quia non uidet eum nec scit eum. Vos autem cognoscetis

-- --

eum, quia apud uos manebit et in uobis erit. Paraclytus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo. Ille uos docebit omnia et suggeret uobis omnia quęcunque

-- KK3-245 --

ms-401r dixero uobis XIIII. Cum autem uenerit Paraclytus, quem ego mittam uobis a Patre, Spiritum ueritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me etc. Paraclytus, id est consolator. Item missio Spiritus Sancti uel processus quomodo intelligitur, utrum et a Filio procedat. Quare non dicitur natus, sed procedens XV. Expedit uobis ut ego uadam. Si enim non abiero, Paraclytus non ueniet ad uos. Si autem abiero, mittam eum ad uos. Et cum uenerit ille, arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio. Cum autem uenerit ille Spiritus ueritatis, docebit uos omn em ueritatem. Non enim loquetur a se metipso, sed quęcunque audiet, loquetur, et quę futura sunt, annunciabit uobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annunciabit uobis. Omnia quęcunque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi etc. XVI. Insufflauit et dixit: Accipite Spiritum Sanctum etc. Ostendit, quod etiam ab ipso sicut a Patre procederet Spiritus Sanctus XX.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.