Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

PAVLVS AD ROMANOS
Sapiens. Qui enim secundum carnem sunt, quę carnis sunt sapiunt; qui uero secundum spiritum, quę sunt spiritus sentiunt. Nam prudentia carnis mors est, prudentia autem spiritus uita et pax etc. VIII. Non plus sapere quam oportet. Nolite esse prudentes apud uos metipsos XII. Volo uos sapientes esse in bono et simplices in malo XVI. AD CORINTHIOS I: Contra sapientes mundi I. Sapientiam autem loquimur inter perfectos non huius sęculi, sed Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam nemo principum huius sęculi cognouit II. Sapientia huius mundi stultitia est apud Deum III. AD EPHESIOS: Vt possitis comprehendere, quę sit latitudo et longitudo, et sublimitas et profundum III. Induite uos armaturam Dei etc. VI. AD COLOSSENSES: Instructi in caritate et in omnes diuitias plenitudinis intellectus, in agnitione mysterii Dei Patris et Christi Iesu, in quo sunt omnes thesauri sapientię et cientię absconditi II. IACOBI: Siquis autem uestrum indiget sapientia, postulet a Deo I. Qui sapiens est, ostendat operationem suam in mansuetudine sapientię. Item contra sapientiam terrenam. Item de sapientia, quę de sursum est III. Superbia. AD ROMANOS: Contentio inter Iudeos et Romanos pręferentes se alteri alteris I. Non alta sapientes, sed humilibus consentientes XII. AD CORINTHIOS I: Qui se existimat stare, uideat, ne cadat X. AD GALATAS: Siquis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit VI. ACTVVM: Herodes pro contione laudatus non dedit honorem Deo et ab angelo percussus expirauit XII. IACOBI: Deus superbis resistit, humilibus dat gratiam IIII. APOCALYPSIS: Quia in corde suo dicit: Sedeo regina, et uidua non sum, et luctum non uidebo. Ideo in una die uenient plagę eius, mors et luctus et fames, et igne comburetur, quia fortis est Deus qui iudicabit illam XVIII. Secretum. AD ROMANOS: Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uię eius XI. AD CORINTHIOS I: Dei sapientiam in mysterio absconditam, ut supra. Quę Dei sunt, nemo cognouit nisi Spiritus Dei. Animalis autem homo non percipit ea quę sunt Spiritus Dei. Spiritalis autem iudicat omnia etc. II. II: Velamen in facie Moysi adhuc apud Iudeos III. AD COLOSSENSES: Mysterium, quod absconditum fuit a sęculis et generationibus, nunc autem manifestum est sanctis eius etc. I. APOCALYPSIS: In calculo nomen nouum scriptum, quod nemo scit nisi qui accipit II.

-- --

Vidi librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem, quem nemo poterat aperire etc. V. Vidi, et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in cęlo. Nemo poterat introire in templum, donec consummarentur etc. XV. Silentium. AD CORINTHIOS I: Mulieres in ecclesiis taceant; domi uiros suos interrogent XIIII. Senex. AD THIMOTEVM I: Seniorem ne increpaueris, sed obsecra ut patrem etc. V.1 AD TITVM: Senes ut sobrii sint etc. II. AD HEBREOS: Quod antiquatur et senescit, prope interitum est VIII.

-- KK3-247 --

ms-401v Suspicio. Apostoli pleni Spiritu Sancto uariis linguis loquebantur. Ob hoc a quibusdam putabantur ebrii II. Spes. AD ROMANOS: Gloriamur in spe glorię filiorum Dei V. Spes autem quę uidetur non est spes. Nam quod uidet quis, quid speratur? VIII. AD CORINTHIOS II: Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum etc. III. AD THESSALONICENSES 1: Galea spes salutis V. AD HEBREOS: Spei confirmatio per promissionem Abrahę factam interposito iuramento etc. Ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animę tutam ac firmam et incedentem usque ad interiora uelaminis, ubi pręcursor pro nobis introiuit Iesus secundum ordinem Melchisedech, pontifex factus in ęternum VI. IOANNIS I: Siquis peccauerit, aduocatum habemus apud Patrem Iesum etc. II. Seruus. AD EPHESIOS: De officio seruorum et dominorum VI. AD COLOSSENSES: De eodem. Item Domino fideliter ut Deo seruiendum III, IIII. AD THIMOTEVM I: Quicunque sunt sub iugo serui, dominos suos omni honore dignos arbitrentur etc. VI. AD TITVM: Seruos dominis suis subditos esse etc. II. PETRI II: Serui corruptionis. A quo enim quis superatus est, huius et seruus est II. Simplex. AD CORINTHIOS I: Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malicia paruuli estote. Sensibus autem perfecti estote XIIII. II: Sermo noster qui fuit apud uos, non est in illo: Est et Non; sed Est in illo est I. Non ambulantes in astutia neque adulterantes uerbum Dei IIII. Sollicitus. AD CORINTHIOS I: Nescitis quod hi qui in stadio currunt etc. ab omnibus se abstinent etc. Sic curro, non quasi in incertum IX. AD PHILIPPENSES: Nihil solliciti sitis IIII. PETRI I: Omnem sollicitudinem uestram proiicientes in eum, quoniam ipsi cura est de uobis V. APOCALYPSIS: Esto uigilans et confirma cętera quę moritura erant etc. III. Beatus qui uigilat et custodit uestimenta sua, ne nudus ambulet et uideant turpitudinem eius XVI. Sacerdos. AD THIMOTEVM I: Siquis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Oportet enim episcopum irreprehensibilem esse etc. Diacones similiter pudicos, non bilingues etc. et hi autem probentur primum, et sic ministrent nullum crimen habentes. Diacones sint unius uxoris uiri etc. Qui enim bene ministrauerint, gradum bonum sibi acquirent et multam fiduciam in fide quę est in Christo Iesu III. Qui bene pręsunt presbiteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in uerbo et doctrina etc. Aduersus presbiterum accusationem noli recipere nisi sub duobus aut tribus testibus. Peccantes coram omnibus argue. Manus cito nemini imposueris V. AD TITVM: Consituas per ciuitates presbiteros. Siquis sine crimine est, unius uxoris uir, filios habens fideles etc. Oportet episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum etc. amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere I. AD HEBREOS: Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui uocatur a Deo tanquam Aaron. Sic et Christus etc. V. PETRI I: Seniores, pascite qui

-- --

in uobis est gregem Dei etc. non lucri gratia, sed uoluntarie V. IOANNIS I: Sed uos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia II. APOCALYPSIS: Stellę septem quę sunt angeli, id est episcopi septem ecclesiarum I. Spiritus Sanctus. AD ROMANOS: Quicunque enim Spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei etc. Spiritus adiuuat infirmitatem nostram VIII. AD CORINTHIOS I: Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Quę Dei sunt, nemo cognouit nisi Spiritus Dei. Spiritalia homo iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur. Nos autem sensum Christi habemus II. Nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu. Et nemo potest dicere: Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto. Diuisiones gratiarum sunt idem autem Spiritus etc. XII. AD GALATAS: Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus Spiritum filii sui in corda uestra clamantem: Abba, Pater IIII. AD THIMOTEVM II: Bonum depositum custodi

-- KK3-249 --

ms-402r per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis I. ACTVVM: Descendit Spiritus Sanctus in apostolos, et apparuerunt linguę igneę II. PETRI I: Spiritu Sancto misso de cęlo, in quem desiderant angeli prospicere I.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.