Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

MATTHEVS
Vigilia. Vigilate et orate. Pusillum progresso ab ab eis Iesu nec una hora eo absente poterant uigilare XXVI. Vespere autem sabbati mulieres ueniunt uidere sepulchrum XXVIII. Vigilate, quia nescitis, qua hora Dominus uester uenturus sit. Si sciret paterfamilias, uigilaret etc. XXIIII. Vigilate, quia nescitis diem neque horam XXV. Vestis. Ioannes Baptista habebat uestimentum de pilis camellorum et zonam pelliceam IIII. Ne solliciti sitis, quid manducetis aut quid induamini VI. Ecce qui mollibus uestiuntur, in domibus regum sunt XI. Venia. Dimitte nobis debita nostra. Si dimiseritis, dimittetur uobis VI. Seruus, cui dominus dimisit debitum, nolens ipse dimittere conseruo, plectitur XVIII. Petrus iubetur dimittere usque septuagies septies XVIII.

-- --

Visus. Qui uiderit mulierem ad concupiscendum V. Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si fuerit simplex, totum corpus lucidum erit. Si fuerit nequam, totum corpus tenebrorum erit VI. Tetigit oculos eorum, et confestim uiderunt. Et secuti sunt eum. An oculus tuus nequam est, [surg] quia ego bonus sum XX. Humilitas. Iesus Christus nascitur in Bethlem II. In Iordane baptizatur. Iordanis interpretatur deorsum --- quod humilitatem uidetur denotare III. Apostolos elegit de plebe pauperes, indoctos, piscatores IIII. Beati pauperes spiritu, id est humiles. Beati mites V. Centurionis seruum curat. Ille se indignum dicit, sub cuius tectum Dominus intraret VIII. Filius hominis non habet, ubi caput suum reclinet VIII. Abscondisti hęc a sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea paruulis. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde XI. Chananea se humilians canibus et catellis comparat XV. Dominus soluit didracmam, non quia debebat, sed ne exigentes scandalizaret XVII. Aduocans paruulum statuit in medio etc. Angeli eorum semper uident faciem Patris mei, qui in cęlis est XVIII. Sinite paruulos ad me uenire, talium enim etc. XIX.

-- KK3-333 --

ms-433r Principes gentium dominantur eorum etc. Non ita inter uos. Sed qui uoluerit inter uos maior fieri, sit uester minister, et primus sit uester seruus. Sicut Filius hominis non uenit ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis XX. Dominus super asinam sedens. Sternunt uestimenta sub pedibus eius. Ex ore et lactentium perfecisti laudem. Pueri laudant, principes indignantur XXI. Nolite uocari rabbi: unus est magister uester. Qui autem se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliauerit, exaltabitur XXIII. Quam diu uni de his fratribus minimis fecistis, mihi fecistis XXV.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.