Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
MARCVS
Vigilia. Videte, uigilate et orate. Nescitis, quando dominus domus ueniat, sero, an
media nocte, an galli cantu, an mane. Quod uobis dico, omnibus dico: Vigilate XIII. Vigilate
et orate, ut non intretis in tentationem XIIII.
Vestis. Pręcepit, ne induerentur duabus tunicis, sed calciati sandaliis. Mattheus uero
dicit: Nec calciamenta in pedibus habebitis VI.
Venia. Dimittite, siquid habetis aduersus aliquem ut et Pater uester qui in cęlis est
dimittat uobis peccata uestra. Quod si uos non dimiseritis, nec Pater uester qui in cęlis
est, dimittet uobis peccata uestra XI.
Humilitas. Iesus post miraculum ad mare egreditur, et sequuntur turbę, quia fugientem
sequitur gloria II. Ingressus domum neminem uolebat scire, et non potuit latere docens
gloriam humanam declinare nec tum ab operibus piis cessare. Humilitas Channaneę. Sanato surdo
et muto Iesus miraculum taceri iubet. Sed illi tanto magis [clamabant]
prędicabant, quia humilitatem sequitur gloria VII. Siquis uult primus esse, erit omnium
nouissimus et omnium minister. Et accipiens puerum, statuit in medio eorum etc. IX. Qui
uoluerit fieri maior, erit uester minister. Et qui uoluerit primus esse, erit omnium seruus. Filius hominis non uenit, ut ministraretur
ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis X.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|