Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

3. Ad regem Gallorum
Dimidium facti quis rerum exordia dicat?
Principium phas sit dicere cuncta tuum.
Nanque tibi indulsit nutum Deus aetheris alti;
Occurrit uotis laurea quaeque tuis.
Sic firma et stabilis tecum est uictoria; Christo
Velle tuum par est: quod facis, ille facit.
Auspice quo sociis caelo tua militat armis
Francia; coniurant terra polusque simul.
Vtque tuas acies summus non deserit aether,
Conspirante Deo uincere uelle tuum est.
Inuictus – quid enim? – uix Alpes scandis, et ecce
Obuia deditio totius Italiae!
Ecce tui fugiunt, quos nondum prospicis, hostes,
Et sine momento terra Latina tua est.
Ergo auctore Deo simul annuis, omnia uincis,
Rumorem palma praeueniente suum.
Ocyor et uentis et fulminis ocyor alis,

-- 17 --

En uelut e caelo laurea missa uolat!
Laurea par superis, caelestibus aemula diuis,
Laurea mortales nescia ferre moras,
Laurea Mercurii quae numina praepetis aequat
Diuinumque aequat sola supercilium.
Ergo alias laurus poscentibus annue terris:
Nanque tibi, Princeps, una Latina parum est,
Propagata nouis nisi creuerit illa triumphis,
Rursus ad Eoas continuata domos.
Quod si forte iubes, ueteres reuirescet in umbras
Et cum sole pares porriget illa manus,
Extendetque suos per Turcica littora ramos.
Sic instaurari palma Latina cupit
Et sese Eois petit integrare triumphis:
Cunctorum haec uotis obuia laurus erit.
En tibi sese offert recipi tam prona, propinquo
Littore, iam nutum spectat et illa tuum,
Italiaeque tibi propioribus inuidet oris,
Parua uel Adriaci deuouet ora freti,
Atque interruptos incusat ab aequore cursus,
Ocyus et solito uela uolare cupit.
Vela uolare cupit, seu iuncto ponte teneri,
Vt pedes oppositas Francia calcet aquas.
Trans freta nanque simul Gallos spectare licebit,
Accessu solo Turca subactus erit.

-- 17v --

Sic modo qui late populos crassatur in omnes,
Trans mare Phryxeum uilia terga dabit.
Mox illum populi trudent abigentque uicissim,
Quilibet et poenas summet ab hoste suo.
Illyriae tellus reparabitur, obruta surget
Et redimet uultus Graecia tota suos.
Nec mea pendendis Epidaurus moesta tributis
Flebit et iniustum fessa reponet onus,
Canitiemque suo sacram de puluere tollet
Libera barbarico Roma secunda iugo.
Vrbis et Eoae lacerata potentia surget,
Altera maiestas orbis et alter apex.
Imperiique uetus senium reuirescet auiti,
Qualis odorato praepes adusta rogo,
Aequalesque dabunt Asia atque Europa triumphos,
Certabuntque pari littora bina iugo.
Sic intersectae iunges diuortia terrae
Quam breuis angusto separat unda freto,
Transcursuque leui consors geminabitur orbis,
Seruiet et nostro culmen utrunque Deo.
Sic facile aduerso de limine proxima uinces,
Et Phrygas et nulla Lydia regna mora,
Assyriosque ultra tendes, Garabacthra, uel Indos,
Sol quibus admotis membra colorat equis.
Quicquid et hęroas armis domuisse uetustos,

-- 18 --

Liberum et Alciden, fabula prisca canit,
Transilies uolucri par atque simillimus Austro:
Instar et alato Bellerophontis equo,
Rursus et in Solymo tentoria puluere figet
Per maria et terras Francia uecta suas,
Victricemque piam palmis ornabit Idume,
Adsuetam gesis monstra fugare suis.
Interea relegens uestigia prisca suorum
Facta recognoscet miles auita tuus,
Nec sinet ignauos torpere domestica uirtus –
Vsque adeo magnum gloria calcar habet –
Nec ueneranda fero regnabitur ora Canopo,
Natalemque Dei polluet hostis humum;
Quaeque profanantur cunabula sacra piabis,
Antraque siderea quae micuere face,
Praestabitque sacer cunctis purgamina terris
Iordanis, loto mystica lympha Deo.
Tigris et Euphrates sacrabitur, Indus, Hidaspes,
Aethereumque dabit numen Oaxis aquae,
Inque pios latices uerti exultabit Araxes,
Delendisque fluet Nilus ubique notis;
Gaudebitque Aurora modis spurcata nefandis
Deleri obprobrium per tua bella suum,
Quaeque recrudescunt laceri tot uulnera regni,
Protinus auxilio sunt coitura tuo,[ERROR: no reftable :]3,91-92 vv. in margine adscripti
Et grauiter truncata diu in sua membra redibit
Incolumis reduci relligione Fides.
Corporis in solidi speciem gens cuncta per orbem

-- 18v --

Res sumus[ERROR: no reftable :]3,96 sumus in margine: est auspiciis una futura tuis.
Iam cito laurigeris Magmed sub curribus ibit,
Adsurget nostro barbara mitra Deo;
Thrax, Scytha, Maurus, Arabs, concors ditione sub una,
Ortus et Occasus, totus et orbis erunt.
Ergo decus tantum properantibus annue diuis:
Dependet nutu terra fretumque tuo.

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.