Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

LIBER II[ERROR: no reftable :] Titulus: Prologus libri secundi
1.
Desolata parens, Aue beatum
Lux est crastina, coniugale Verbum,
Afflictissima mater, A relicto
Nunc cuius uice Ve decenter audis,
Foecundissima uox piae salutis,
Iucundissima uox parentis instar,
Instar coniugis et Tui mariti,
Consueta illa salus quotidiana,
Vox sponsalitia, heu repente facta est
Ve plorabile, triste, luctuosum!
Nec fas dicere gratiis refertam,
Foecundam gemitu, grauem dolore,
Cui per uiscera mucro dirus exit,
Quam spectacula sauciant cruenta.
Quod Tecum fuit, haud herile Verbum est,
Verum absens procul: hoc uidere nescit
Squallor, funera, moeror et sepulcrum.
Sic nunc, foeminei nec una sexus
Feelix gloria, sustines uocari
Orba et flebilis, una foeminarum
Funestissima quot fuere, quot sunt,
Et quae continuum futurae in aeuum.
Feelix fructus ubi est? Vbi ille Christus

-- 31 --

Qui nunc dicere: »Mater, o!« solebat,
Cuius nomine perbeata solo
Censebaris? Abest, per omne corpus
Ictus innumerabilesque plagas
Ostentans, miserabilis, cruentus.

2. Parasceue [ERROR: no reftable :]2 Parasceue: Aelii Lampridii Ceruini poetae laureati Liber secundus. Parasceue
Si mihi purgauit cunabula prima sacerdos
Sacris, Christe, Tuis infantiaque imbuit ora,
Nunc quoque sidereos mihi largius ingere fontes,
Dum Tua sacra cano; neque enim mortalia posco
Flumina, nec fragiles Cyrrhaeo e uertice laurus,
Sed nectar de fonte tuo frondesque beatas
E nemore ambrosio, nunc uero fellis amari
Pocula, nunc spinis horrentia serta cruentis.
Communes quid enim Tecum nunc deprecer haustus?
Aut alios latices quam gens Iudaea propinat
Funereus uates, tristis conuiua capessam,
Aut potu meliore fruar? Potiora Falerno
Haec, quamuis nigri teterrima pocula fellis,
Sunt mihi; quae nostris potuerunt sola mederi
Vulneribus uel quae mundo peperere salutem,

-- 31v --

Et Siculum nectar praestant et Hymetia mella.
Tu quoque nobilior cunctis, quae sancta coronas
Tempora, spina rigens praeacuta cuspide; quamuis
Diuinam penetres per multa foramina frontem
Atque immortali rubeas infixa cerebro,
Non dubitanda tamen tua gloria. Nanque fateris
Tu regem Christum, nec te gestare coronam
Est dedignatus terrae mundique repertor.
Te cruor aethereus, preciosior omnibus una
Purpura nobilitat immortalique rubescis
Murice, quae Christi moribundo e uertice fluxit.
Nec potior laurus, nec te mihi ciuica, nec quam
Victori miles praesenti e gramine carpsit.
Tu tot castra semel defensa, tot oppida, uel tot
Adsertos ciues, detractum et faucibus Orci
Pensasti populum: precium tulit impia tellus
Tale redemptori! Pariter mihi uertice toto
Destillet cruor et praefixae cuspide sentes
Frontem interficiant uel, si sum indignus et impar
Erumnas perferre graues, pia uulnera saltem
Mente geram et sancto meditatu saucier et me
Nunc grauis anxietas tacito tortore flagellet,
Admonitusque pii lacerent, impune nec unquam
Securo tanti liceat meminisse doloris,
Sed mihi sponte fluant lacrimae super ora perennes,

-- 32 --

Semper inexpleti gemitus nec pectore cessent
Prosiluisse meo: questus et flebile carmen
Tristis amem impendamque tuo pia iusta sepulcro!
Nunc etiam nobis meliori tempora serto
Exhylarare nefas: uel, si tam imbellis amaras
Detracto sentes, saltem squalere cupresso
Et frontem liceat funebri cingere taxo.
Nec nisi quod pullum, plorabile, triste, capillis
Nunc fas est horrere meis: in moesta liturae
Verba cadant largoque natet mea pagina fletu.
Nam neque nunc thalamos nec connubialia uerba,
Nec Summi mandata Patris Vocemque maritam
Nuncio, sed tristes perago pro tempore luctus.
Quis Sinis, aut Scyron, uel torua mente Procustes,
Quis, precor, Antiphates lacrimosis fletibus ora
Temperet admonitu tali? Et quicunque cruentum
Viderit et caesum per tot ludibria Christum
Affixumque cruci et summo sudore rubentes
Sidereos arctus? Quos nec laniare pepercit
Gens Iudaea ferox, immanior omnibus una
Gentibus et tanti rea sanguinis, ausa nefandam
Christo inferre necem mortalia membra gerenti.
Quis uero expediat facinus crudele, nefandum
Carnificis populi, quod nec fera Tartara possint
Suppliciis aequare suis? Mihi protinus omnes

-- 32v --

Horror habet sensus, mentem dolor eripit, ut Te,
Immortale iubar, tignis pendere cruentis
Aspicio! Quis enim tantum praedator acerbus
Sustinuit uiolare decus? Quonam ore serena
Consputa est facies? Virgis quo crimine caesus
Et colaphis? Quis Te iudex permisit agendum
In sanctae tormenta crucis? Tene ille magistrum
Prodidit infeelix simulata per oscula Iudas?
Tene sacerdotes insontem crimine falso
Insimulant falsisque accusant testibus, in Te
Fingere sacrilega mendacia mente laborant
Ante profanatum Herodis Cayphaeque tribunal?
Ergo ad Pilatum niuea cum ueste remissus
Posceris ad mortem: ter praetor inhorruit atrox
Auersus uultu scelus atque a sanguine iusto
Abstinuit, media insontem testatus ab aula,
Abluiturque palam et foedi purgamina poscit
Flagitii, uerum furor increbrescere uulgi
Augerique nefas rabidaeque insania plebis.
Ter Christi innocuum gemmata uoce cruorem
Natorum capitique suo furibunda poposcit,
Addicti quod adhuc soluunt pensantque nepotes.
Mox ubi quaesitum est, Barabam an dimittere Christum
Malluerint, ut moris erat tunc luce profesta,
Eligitur Barabas, Barabam una uoce reposcunt.
Proh scelus! Humanae Barabas homicida saluti

-- 33 --

Praefertur Barabaque fuit minor optio Christus!
O dirum examen populi, ferale, nefandum!
Vilior atque infra Barabam est cui machina caeli
Non unum collata pilum pensare ualebit.
Progenies recutita, ferox, temeraria, nescis
Sit quanti Christus, cuius uel fimbria pluris
Omnibus est stellis! Illum tam multa per orbem
Sunt testata Deum miracula, sidera, tellus,
Atque illum mutum sensit mare. Nonne cometes
Nascenti fulsit duxitque a sole recenti
Munera portantes hominique deoque Sabaeos?
Nonne illum sensere Magi, sensere Sibyllae
Et uates cecinere tui praesensque Ioannes
Praesentem digito monstrarat? Nonne reuixit
Illius imperio et corpus uitale recaepit
Cuius tabuerat nigro foetore cadauer
Lazarus? Huius ope et redeunt plaerique sepulcris
Elati, claudis gressus, sua lumina caecis
Redduntur, surdis auditus. Nonne tumentes
Per fluctus suspensa pedes uestigia gessit,
Sidereas medio nec tinxit in aequore plantas?
Nonne, ubi flumineo purgaret nostra lauacro
Crimina, Iordanis refluo conuersa refluxit
Vnda pede et caelo uox est audita sereno:

-- 33v --

»Filius hic meus est, demissus ab aethere summo,
Hunc, gentes, audite!« Tamen, Iudaea propago,
Dissimulas Christum et dira feritate laboras
Affixisse cruci: quae monstra, quid improba confles
Flagitii, nescis. Quanto correpta furore
Occidis Dominum quem tu coluisse fateris?
Illa diu cultrix sanctarum maxima legum
Et soli sacrata Deo, quae gente uetusta
Et sacris censetur auis, Moseia plebes,
Quae neque inexpleto cathaclysmi est mersa profundo,
Nec damnata fuit, quando Nembrotia turris
Concidit et tantae confusa est machina molis,
Rursus Erythraei diuisa per aequora ponti
Est elapsa pedes, Sinaei et culmine montis
Ambrosiis dapibus nutrita et nectare caeli:
Haec alia atque olim et multum contraria Regem
Saeuit in aethereum et magnis clamoribus illi
Supplicium, tormenta, crucem, suspendia poscit.
Ergo infrenatae plebi permisit agendum
Sacrilegus iudex. Consputum atque undique caesum
Adfectumque nouis per tot ludibria flagris
Cernere erat. Verum, postquam data copia tanti
Criminis et rabidae laxata licentia plebis,

-- 34 --

Iam capiti infligunt uulnus regemque salutant
Purpurea indutum trabea solioque sedentem;
Iamque iterant plagas adduntque in uulnera uulnus
Sacra coronato spinosis tempora dumis,
Ne quid inexpertum sceleris sit, ne quid inausum:
Ludibrio est Christus, ceu pars uilissima uulgi.
Et quota pars sceleris scelus est? Conuicia diri
Carnifices laetale uomunt, ceu uipera, uirus,
Accumulantque immane nefas, rerumque parenti
Detractant. Animosne truces crudelibus[ERROR: no reftable :]2,148 crudelibus in margine: immanibus ausis
Incaestare parum est? Infringere uerbera dorso,
Incursare Deum uirgis totumque flagellis,
Mancipium ut seruile, quati sanieque rubenti[ERROR: no reftable :]2,151 rubenti in margine: cruenta
Stillare et madidam plagis crepitare columnam,
Totque fatigari nixus, lassare cruentas,
Nec satiare manus? Heu lamentabile cunctis
Hostibus et cuius uisu miserescere possent
Et lugere ferae uel saxa carentia sensu;
Et lacerum talos a uertice corpus ad imos
Gaudia Iudaeis, risus, dicteria praestat!
Poena uoluptati est, festiuo scommate ludunt
In Christum, Solymis tanta est petulantia uerpis![ERROR: no reftable :]2,160 uerpis Agić: uepris
Scilicet et nostrum tenebris obducere solem
Tentauere truces, quem non nigrantia texant
Nubila, nec solita fraudatum luce coloret

-- 34v --

Caeruleo quotiens pallentior obice cogit
Defectum languere[ERROR: no reftable :]2,165 languere in margine: pallere diem intermenstrua Luna
Nocte intempesta, nec tellus atra recondat
Aut Herebus uasta caligine teter opacet.
Hunc tamen obnubi credunt uelamine paruo
Atque oculos, Sol unde micat, quibus omnia lucent,
Omnia lustrantur, uisus quibus orba uetantur
Vsurpare suos lucisque expertia degunt.
Ergo serenatam praestringit fascia frontem
Arctaque uincla ligant, ueluti splendore sequestro
Tegmine praetentae uestis: frons tota rubescit
Sanguineis inscripta notis et cuia resultet
Coniectare iubent fragilisque fatiscat harundo,
Cuius et auctoris circum caua tinniat ictus
Tempora, quis cannas adoperto in uertice frangat;
Scurrilesque iocos et seria uulnera miscent
Et salibus tormenta scatent et ludicra res est
Iudaeis curtis et mimica fabula Christus,
Aethereumque decus deridet Apella profanus!
Dum tamen hic tanti praetexere luminis audet
Auctores oculos fuscaque inuoluere palla,
Nescius ipse suae praetendi nubila menti
Aeternumque iubar caelarier, utque serenum
In Christo solem et stellas extinguit et ipsum

-- 35 --

Exoculat mundum uitalesque eripit auras.
Pessime carnificum, merito dignissime mundo,
Quas tenebras moliris iners, mergende profundum,
Lucifuga, in praeceps, oculis dum ferre recusas
Veridicum Lumen, Lucique illudis opertae,
Degener, insultasque Deo! Tamen illa silescit
Insignis pietas, agnoque simillima uero,
Immunis questus, nec uerbo aut uoce resistit,
Impuraeque piis maledicta procatia linguae
Auribus et forti fera uulnera corpore perfert.
Et ueluti uastis obnoxia fluctibus extat
Ventorumque minis rupes immobilis haeret
Et secura riget circum latrantibus undis,
Sic dictu horrendum patitur taciturna nec hiscit
Maiestas diuina nefas Summoque Parenti
Elinguis uel muta litat, pia uictima, cultros
Nec refugit mactanda suos. Per singula sudat
Membra cruor largoque exundant sanguine uenae:
Non aliter quam se totis effundere praelis
Vina Falerna solent, circumfluit ubere pleno
Copia feruentesque lacus et dolia complet,
Totaque puniceo pressura colore rubescit –
Sic uitis diuina fluit magnoque redundat
Sanguine, quae redimit mundum, quae crimina purgat,
Sed iustis potanda tamen, prohibenda profanis.

-- 35v --

Vitis sancta, precor, totique uberrima mundo,
Quae sic ambrosium spiras ueneranda saporem,
Da Tua uina bibam aut summo tenus abluar ore!
Sed nondum precii satis est, sunt praemia sanctae
Vlteriora Crucis, maternosque edere planctus
Ploratusque pios et foemineos ululatus
Integrare iuuat. Qualis de more uetusto
Agnus, ubi sacris iugulatur uictima templis,
Candida colla libens gladiis Pascalibus offert,
Abscissaque uomit tenerum ceruice cruorem,
Talis sancta libens humana piacula soluit
Hostia, nec nostram detrectat uincere mortem
Morte sua. Miseranda tamen spectacula mundo
Praebuit. Hoc precium uitae: spectate cruentam
Frontem et sanguineos arctus et caesa flagellis
Brachia confixasque manus et pectus apertum,
Pertusosque pedes et crura rubentia flagris.[ERROR: no reftable :]2,229 v. adscriptus in margine
Plagarum immunis[ERROR: no reftable :]2,230 Plagarum immunis in margine: Immunis scelerum pars nulla in corpore restat,
Vulnere nulla uacat. Cedone, mortalia tanti
Flagitia, ut tali moribundus corpore Christus
Pendeat, hos iuxta fures interque profanos
Carnifices? Quod si Christum saeuissime punis,
Sacrilegos absolue reos, absolue nocentes,
Furibus ignoscas, homicidis parce, rapinis
Indulge ueniam. Neque enim miscere profanis

-- 36 --

Sacra licet sanctoque nefas confundere Christo
Raptores utrinque duos: hic publica mundi,
Hi sua facta luunt. Ergo hic tam distat ab illis
Quantum a morte salus, quantum lux alma tenebris.
Ecce tamen geminae maiestas tanta pependit
Praedonum intermixta cruci: manus utraque passa est
Artificis caeli et clauo confixa tenaci.
Hinc per utrunque pedem duplex penetrabile ferrum
Continuat uulnus: mundique immensa tenentem
Pondera transuersi librant duo brachia mali,
Et Dominus rerum duplici super arbore pendet.
Scilicet ille suo uoluit purgare nocentes
Sanguine: sic scelus excusat ueniamque precatur,
Ac uelut ignaris in se raptoribus, ausint
Quod patrare nefas aut quem occidisse laborent.
Hoc pia, suprema quae uoce nouissima dixit
Verba attestantur. Nam primum: »Ignosce furenti
Seque ignoranti populo, Pater Optime!« clamat,
Mox caelo alterutrum praedonem astrisque locauit,
A dextra qui parte crucis sua crimina fassus
Christum implorabat. Sic claementissimus omnes
Exemplo tali iussit sperare nocentes,
Agmina nec tanti scelerum sint ultima quamuis,
Sit quanti precium et diuini gutta cruoris.
Vt uero aspexit matrem, nec iam amplius ipsam
Ore uocat matrem, matrem nec dicere passus,
Heu desolatam matrem! Quae saucia planctu

-- 36v --

Tristibus et lacrimis miseranda per ora profusis
Lugubresque reo par atque simillima uultus,
Quas post terga dabat, quales ante ora querellas,
Et quantos gemitus diuino ex ore ciebat!
»Haeccine suadebant nobis spectacula uates?
Sic gladio fodienda fui? Haec uentura canebat
Visceribus Simeon fatalia uulnera nostris?
O nate, immodicus matris dolor, ante uoluptas
Et mea sola quies et lux clarissima, sic Te
Subfixum aspicio lacrimis manare cruentis?
Sic caesum ostentas uno proh! uulnere corpus,
Obtutum miserae passus foedare parentis,
Infeelix quae nunc Tecum communia sentit
Vulnera, ceu plagis totidem totidemque flagellis
Saucia? Me Tecum simulata per oscula Iudas
Prodidit, adstricta misero qui fauce capistro
Turpe pependit onus. Pariter nunc caedor et isdem
Affligor membris: Iudaee, adfigis in uno
Corpore nempe duos, matrem et sua uiscera natum.
Atque utinam tantum sentirem sola dolorem,
Et Tua mors redimenda mea, mi nate, fuisset,
Cuiuis supplicio mortique impenderer ultro,
Sputa libens, colaphos, spinas et mille tulissem
Verbera, carnifices si possem auertere diros
Et membris prohibere Tuis, grauiora nec essent

-- 37 --

Vulnera nostra Tuis. Tantos miseranda dolores
Mutari cum morte uelim, mihi muneris instar
Mors mea sola foret, si Te superesse parenti
Illaesum sineres, nostrae lux unica uitae!
Sed cruor ancillae uilis, nec foemina labem
Antiquam et primae maculas abolere parentis
Digna fui et mundo praestare quod abstulit Eua.
Eua nocens, utinam tua crimina prisca luissem
Morte mea et ueteres possem pensare reatus!
Hei mihi, sed sceleris complere piacula tanti
Foemina nulla potest. Maior fuit hostia mundo
Debita et humanae nulla est par uictima labi
Te praeter, mea, nate, salus!« Vox deinde reliquit
Plura locuturam et iustum sua uerba dolorem
Destituunt lapsamque solo post terga secutae
Suscipiunt comites, mox instaurata parumper
Abruptos iterat luctus repetitque querellas.
Tum iuuenem matri mitis solator adoptat
Astantem propius, matrem nec dicere passus
Ne miseros luctus pietatis nomen acerbet.
Mox tonat: »Heli, Heli, quid me nam, Maxime rerum,
Liquisti, Genitor?« Quo se clamore professus
Mortalem uerique fuit uox illa doloris;
Sic etiam documenta dedit quo rite precandum est
Humano generi cum summa iubebitur hora.

-- 37v --

Attamen auxilio credunt pars magna uocari
Heliam, expectant Heliam protinus omnes
Auxilium nunquid ferat audieritque uocantem
Vtque laboranti properet succurrere Christo.
Scilicet imploret, propria quem morte redemptum
Eximit in lucem tenebris et carcere nigro!
O tot inauditis plebes deperdita monstris!
Scilicet et: »Sitio!« clamanti bina uenena
Porrigis et multo stillantia pocula felle,
Nec fraudata tamen gustu mordacis aceti
Imbuis! Haec illi caeli pro nectare reddis?
Irrita nec uates diuino ex ore canebant:
»Fellis amaricies cibus est mihi, potus acetum.«
Non tamen hic nostro sitiebat more: salutis
Humanae sitis illa fuit manesque parentum
In lucem optabat fractis reuocare tenebris.
Mox animam supplex mortali ex parte paternis
Commendat manibus, nostrae simul utile uitae
Edidit exemplum, dehinc mortem morte peremit
Emittitque libens animam atque humanitus efflat.
Tum uero audiri gemitus uocesque querentum
Nec modo moesta parens materteraque utraque, nec non
Mandalene preciosa gerens unguenta queruntur
Discipulusque gemens: proprii manifesta doloris

-- 38 --

Signa dedit mundus sensuque carentia lugent.
Horrendum dictu! Miserata est machina caeli
Mortem, Christe, Tuam: Te Cynthia decolor et Te
Atratis sol luxit equis; tum templa fatiscunt
Tegmine[ERROR: no reftable :]2,343 tegmine suprascriptum: culmine diuiduo et magno telluris hyatu
Subsidunt montes, totus simul arietat orbis.
Antiquumque Chaos timuerunt saecula et umbras
Et tot uisa ferunt fractis simulacra sepulcris:
Hic fratrum manes miratur, at ille reuersos
Coniugis in lucem, et nati plaerique parentes
Expauere suos. Haec et maiora feruntur
Miris monstra modis olim testantia tanti
Numinis occasum. Mundi pars nulla pepercit
Auctorem sentire suum Dominumque fateri.
Tu uero, Iudaea, negas, nulloque pudore,
Nullo es uicta metu, nec te miseretque pudetque
Tot scelerum! Quin te purgas et monstra relinquis
Teque redemptori nostro peccasse fateris?
Quin age te recipis, quamuis patraueris ingens
Flagitium: ueniam si forte precabere supplex,
Protinus ille dabit, cuius claementia maior
Omnibus est noxis. Fodienti cuspide pectus
Lumina restituit, caesamque satellitis aurem
Sanauit Malchi, et Mariae loca foeda colenti
Perque lupanaris spatianti lustra pepercit,
Orantemque pius traduxit in astra latronem:[ERROR: no reftable :]2,364 v. adscriptus in margine
Non tibi mitis erit ueniam, o Iudaee, precanti,

-- 38v --

Improbe? Nonne uides ut te et quoscunque nocentes
Clamat in amplexus ulnisque inuitat apertis?

3. Crux
Mollibus seu te generauit aruis
Balsamo tellus potiore sylua
Teque Iordanis sacer irrigauit,
Nobile lignum,
Siue te flauo Sinays fluentem
Nectare et dulcis recreauit aura;
Siue sortita es Libanum parentem
Stipite duro,
Quam laborantes Boreas et Eurus
Arborem sanctam solidasse gaudent
Neu uacillares oneranda tanti
Mole laboris,
Sed nimis trunco stabili nec unquam
Impari tantum bene sustineres
Pondus et duro nimium tenaces
Robore clauos.
Sic diu nullos fragilis per annos
Rite seruaris, carie nec ulla
Laesa perduras, alios nec unquam
Accipis usus.

-- 39 --


Pertinax trunco male congruenti
Vtilis quadras operi nec ullo;
Decipis fabros totiens et ipsam
Fallis amusim.
Congruo tandem studiosa tigno
Arcta conniues sterilisque truncus
Vberes fructus, operosa mundo
Commoda praestas.
Quot reflorescunt bona fructuosae
Arboris, quantum recidiua regnas
Inter et syluas dominaris omnes
Germine tanto!
Vnico quamuis opulenta flore
Vincis et lucos orientis omnes,
Vincis et fructus Arabum perenni
Flore nitentes.
Tu recens prisci antidotum ueneni
Et uetustatis medicina praesens,
Expias primi genus inquinatum
Semine mali.
Damna laetalis uetitique pomi
Tristia atque aegros releuas iacentes
Totque mortales pariter sepultos
Erigis una.
Ergo tu rerum medica et salubris
Consulis uitae meliore succo;

-- 39v --

Noxii fructus furiale uirus
Sedula curas
Fonte – quid mirum? – laticis benigni
Et Iouis nostri pluuia ingruente
Arctubus sanctis saturata uiuo
Fonte bearis.
Ergo tu, tantae pietatis arbor
Testis, aeternum monimenta nostri
Principis seruas nec inane ueri
Pignus amoris.
Hostium uictrix, Acherontis horror,
Gentium custos, hominum saluti
Nata, qua mortem moriens peremit
Auspice Christus,
Tartara et manes spoliauit imos,
Crux salutaris, mihi rite salue,
Sola uictoris Domini trophaeum,
Sola triumphus.

4. De summo Bono et amore diuino precatio
O fons totius lucis uerique decoris,
Flumen inexaustum, iubar immortale quod usquam est
Ignis habens, propriae feelix opulentia lucis,
Vnde micant stellae et uaga Luna reciprocat orbem

-- 40 --

Atque aliunde notho sol lumine cuius inundat:
O iubar immensum, te cuius, ut omnia, totum
Lumine collustras, oculus uisusque, tuemur
Quo cuncti, quem mens innoxia sentit et in quo
Vsurpare suis obtutibus omnia gaudet
Auctoremque sui similis per mutua cernit!
Vtque repercusso speculorum ex orbe resultat
Spectantum effigies, sic exemplaria quaedam
Prima repraesentant puri sine crimine sensus
Teque recognoscunt in se[ERROR: no reftable :]3,14 Teque … se suprascriptum: Seque ... te scelerum obice nullo
Archetypumque noua mirantur imagine numen,
Quo sine Tartareo caligo informis amictu
Torpet et horrendis nigrum Chaos incubat umbris.
Nec mora, cuncta tuae pulcrescunt munere lucis
Solque renidescit melioris imagine solis
Cognatoque sibi gaudent elementa colore.
Ingenita tu luce, tuo tu lumine diues,
Cuncta serenari cui fas radiantis ubique
Dilluuii splendore tui, tu rite uidendo
Vitam immortalem donas, claementer et omne
Indulgere bonum gaudes, qui summa bonorum es,
Qui comples et uota facis, stimulamur ab uno
Explemur quo cuncta Bono. Lux alma, per almum
Te iubar obtestor: quando mihi uisus ebescit
Mortalis, caeca purger caligine, lumen

-- 40v --

Quo liceat uidisse tuum mihi, cuius ab igne
Pectus inardescat gelidum sitienter anhelo.
Te sine degeneres oculi mortalibus aegris
Lucem auersantur, nec uox humana decorem
Nec mens caeca tuum complectitur: omnia densa
Nocte colorantur tanto uiduata sereno,
Omnia caligant humanitus. Ergo caducis
Sordibus obstrusos et habentes nubila sensus
Lucis inaccessae radiis melioribus ardor
Lustret inocciduus, dignam mihi caelite uocem
Suffice maioresque oculos mortalibus ut tot
Admiranda satis nunquam miracula fas sit
Cernere et effari atque aliquo deprendere sensu:
Humano neque enim capiendus et impare uisu.
Nam, rogo, cur frustra tenuis pupilla laboret
Suspicere immensum? Quid ni tam uana precamur
Nec frustra optaris nec me improba uota morantur:
Da decus aethereum ueramque patescere lucem
Optatum da nosse iubar, quo cuncta nitescunt.
Nec, precor, in tantis ambagibus esse recuses
Dux oculusque meus; descendis in intima nostri
Pectoris, o baratro penetrale profundius alto,
Atque idem nostram sublimis in ardua mentem
Supra apices, supra rerum fastigia tollis!
Quis subter penetrat, quis tollit in ardua mentem?

-- 41 --

Effigies rerum pulcherrima, summa decoris
Summaque forma Boni, rerum optima, mentem animumque
Attonitum docilis ceu magnes ducere ferrum
Vi tacita (horrorem cuius sentire coactum
Sponte sua, uiuo motu, grauitate sequaci
Sursum in naturae praepostera iura prioris[ERROR: no reftable :]3,60 prioris Agić: priori
Abducit pellax et in aere librat inani):
Sic summi natura Boni, pulchrique decoris
Permanat tacito feruore medullitus illex
Inspiratque suum radii penetrabilis ignem
Subter in archano caecae sinuamine mentis.
Ac uelut aethereae lucis dator omnia lustrat
Solque indeprensa ratione per omnia fertur,
Perque omnes latebras sua lucida spicula condit
Rerum explorator praesente in singula lapsu,
Non secus occulti sentimus amoris inustum
Vulnus et ignotas miramur pectore flammas,
Sensibus attonitis et hyantibus unde caloris
Fons et origo tui, quo tanto accendimur aestu.
Hinc me nescio quae simulacra latentia, quamuis
Obrutescentes sensus oculosque repellant,
Alliciunt sensimque incognita raptat imago,
Insita mente tamen, quae te super aethera quaerit
Indefessa quidem et summis rimatur in astris
Atque operosa tui monimenta decoris et umbram
Miratur solem et caelo uestigia librat.

-- 41v --

Sed meliora sui sese simulacra parentis
Esse recognoscit, si non examen iniquum est,
Ipsa sui iudex, nec mens sibi conscia peccat
Introrsum, quae se metiri debet ad unguem,
Quo minus exemplar primamque ignoret amusim,
Cuius et instar habet; sed nunquam immunis et expers
Cognitionis amor, nec amantem fallit amatum:
Ignotum neque enim penitus quod amabile cuiquam est.
Nec mihi caelaris, rerum quem mille notamus
Indiciis, quem tot concentibus atque figuris
Argumenta probant elementaque muta loquuntur,
Sed mea cognitio praepostera claudicat et te
Non capit immensum neque enim finire secundis
In causis quem nosse licet: captatur inanis
Numinis umbra tui, pro te complectimur umbram.
Non contenta tamen te mens reperire laborat
Vlterius magis atque magis, transitque remotas
Errabunda uices et te post terga relicto
Vestigare cupit mundo propriaque latentem
Maiestate Deum sine fine requirere gestit,
Instigata nouis facibus, pulcherrime rerum!
Indages hinc illa tui pulchrique bonique,
Hic innatus amor teneris adolescit ab annis
Meque repercussum natiuo uulnere cogit
Te per inaccessos animi lustrare recessus

-- 42 --

Teque salutaris fomenti credere solum,
Vulneris unde fuit primique ardoris origo.
Ergo imploratum te rite per omnia rerum
Quaerimus et semper propius scrutamur habendo
Fine requirendi nullo, nobisque fruendum
Nil datur ex tanto praeter simulacra decore.
Hinc alia ex aliis semper fastigia restant
Et desudandi rursus recidiua laboris
Meta uocat: sic me relegendo tramite rursus
Limes inexpletus semperque iteranda fatigat
Semita, perpetuo cursu properanter anhelum.
Quod si fessa labant uestigia, corporis aegri
Defficiuntque gradus et anhelitus ilia quassat
Irrequieta grauis, si iam titubante uacillo
Succiduus gressu, lapsuro ac pene cadenti
Parce laborantemque tua, fortissime, dextra
Sustentare uelis. Lassum recreare uel aegrum
Instaurare tuum est, spes o mea: uulneris auctor,
Sis idem medicina mei; duc protinus ardor
Quo tuus ire iubet, quo nunc agor illice tanto,
Quo per inaccessos tibi cogimur ire labores.
Excipe anhelantem et complectere, neue paterno
Accessu prohibe, tot hyantia uulnera tamque
Longorum seriem deliniture laborum!
Fallor, an ecce meam uideo sanescere mentem
Ambrosiaque frui et tacite praesummere solam

-- 42v --

Quod diuinus amor nectar mihi dulce propinat?
Tempestiua meis succedunt ocia curis
Inque uicem requies aeternaque sabbata regnant.
Scilicet et reducis fęlicia munera uitae
Et postliminium nobis praestare uidentur
Certa Fides et Spes, quasi conscia praepete cursu
Anticipare suum et longe praecurrere uotum.
Tot bona tu solus, tot gaudia; copia diues
Fonte exorta tuo felixque opulentia rerum.
Nil desiderio dignum te praeter et extra
Te nihil optandum, nihil exoptabile restat,
Limite quo solo uotorum summa quiescit.
Nam cupimus quodcunque boni genus esse putamus
Nec res diligimus, sed rerum commoda, quorum [ERROR: no reftable :]3,145-150 comparatio in margine
Omnia fonte tuo manant, diffusior omni
Occeano qui per dispendia crescit et omnes
Quas caelo et terris largitur possidet undas
Stagnantes, primo quae deriuantur ab alueo:
Sic sese tanti natura reciprocat amnis!
Tu quoque partiri potes omnia rebus et ipsas
Indulgere sibi; sed quae largiris, habentur
Cuncta tibi pariter nec parcus inopsque bonorum es.
Immo, ultro quas fundis opes, praestare uidentur
Accepti lucrique uices: sunt munera dantis
Totus et accipiens, quod utrunque est maxima merces,
Tota quod auctoris, quo continuantur in uno

-- 43 --

Principium et finem spectantia singula rerum.
Cunctaque dependent et propagantur et in te
Sunt unum diuersa Bonum. Sic plena bonorum
Congeries uno bonitatis fonte redundat
Mortales explere pari, sitis improba quorum
Epotis crudescit aquis interque bibendum
Gliscit hydrops semper recidiuus, nescia uinci
Occeano pestis; superat tua copia tantos
Affectus hominum desideriisque medetur
Immensa immensis, quae nil frustrabile in isdem,
Futile nil patitur, sed uota per omnia quadrat.
Ergo extingue meum, tibi quo consummimur, ignem
Et sitis immensae, cuius tu causa, tot aestus
Insanos sedare uelis; quo nata cupido est,
Hoc auctore cadat, nec inania uota quiescant.
Stultitiamque meos sensus rationis egentes
Dedoceas, erroris inops, sapientia rerum
Summa opifex, mundique inuentrix unica, cuius
Consilium res nulla latet, quo cuncta gubernas,
Cuncta creas, ultroque nihil contemnis eorum
Naturam solus quorum efficis; efficis autem
Omnia nec tanta fraudas promiscua cura,
Quantulacunque licet: nam singula pascis et imples,
Nec minima incerto fluitant obnoxia casu.
Scilicet alituum genus et genus omne natantum
Et quas sternis humi pecudes insectaque quorum
Nulla tui cura est, muta atque infantia curas;

-- 43v --

Nos, quibus ingenuos caeli ad fastigia uultus
Erigis atque animi certa ratione uel oris
Naturam caelo maiorem atque omnibus astris
Efficis, auctorisque uicem et simulacra gerentem
Sensibus attonitis qui te miramur hyantes
Et contemplatu cordis captamus anheli,
Deseris, o Genitor? Nos solos despicis, inquam,
Nos miseros errare sinis, manuumque tuarum
Aspernaris opus et nomen inane uocantes
Voce leuesque auras obtusa auerteris aure?
Odistique preces quorum fiducia solus
Perfugiumque salubre pates portusque fidelis?
Hic pietatis honos? Pro supplice talia cultu,
Pro uoto et lacrimis et relligione (nefandum
Quod dictu et de te quod credere turpe) rependis?
An male succedit merces indigna priori
Officio et grauior casus benefacta reponit,
Non unum uaria retinentia lege tenorem,
Nec sperata mei merces medicina doloris?
Sed fallor, neque enim non fallor amore coactus
Suspirare tuo, neque eodem sospes ab ictu.
Sin uero una manus, quae uulnera fecit, eadem
Vulnera sanat ope et caelo dispendia pensas
Terrarum, pro te nobis toleranda colendo,
Atque exanclatos uita meliore labores
Afficis, haud fallor: quae tu – speramus ut omnes –

-- 44 --

Adsidue praestas, spes o firmissima, rerum
Certa salus, nostri generis seruator et unus
Omne bonum, sine quo scelus est sperare uel ullum
Esse putare bonum. Taciti nempe insita nobis
Quaedam intellectus ratio est et mutuus ardor,
Quo me tecum unis unum et sociabile corpus
Deuinctumque tibi nexu facis esse perenni.
Quod si intellectus caelum ratione profunda
Et diuina capit, spernit mortalia, summum
Anticipat precium, quo se per mutua iungit,
Rebus ab humanis semoto et separe sensu
Et dominante sibi: ratio sic dedita summo
Vitam agitat caelo et super aethera fixa uoluntas
Nectar et ambrosiam fragili praegustat in aeuo
Sideribus librante suum spe praepete uotum
Praeuentisque bonis, nec in ultima tempora differt
Longum expectandos ignauo tempore fructus,
Sed quasi continuo mox successura tenori
Rebus et expertis uitae fruitura perennis,
Aeternum praecox alieno tempore carpit,
Quod sese ante diem dignis communicat actis,
Rebus et aeternis uita quadrante teneri
Sustinet atque pares sibi respondente per actus,
Gaudet et accersi per facta simillima caelo.
Muneris ergo tui est nobis, Pater Optime, longa
Non differre mora atque in crastina ducere uotum,
Sed cito praemissum decus indulgere, futurum

-- 44v --

Quod tua bis gratum factura est gratia praepes.
Si tamen haec nobis negat improba uita, malignas
Deprecor illecebras, neu blando et deside luxu
Corrumpi incautum, nec me permitte dolosa
Fraude irretiri et laqueis fallacibus hostis;
Nec me erumnarum et saeui patiare laboris
Mole fatigari et lentis succumbere damnis,
Verum indulgenter nostri miserere, labantem
Subque graui iamiam ruiturum fasce parumper
Sustenta atque aegris genibus succurre foueque
Et recrea natum quem tu, Pater alme, creasti.
Te praeter quis enim genitor, quando, Optime rerum,
Excaepto genitore, sui quod uota, quod omnes
Expleat adfectus nati, nihil esse relictum est?
Nil superest uirtute pari, nam manca uel impar
Et desideriis sine Te natura domandis
Claudicat. Ergo Tuae prolis miserere, paterno
Quae procul aspectu et patria uiduata, remota
Exulat in regione diuque ingloria moeret,
Noctes atque dies patrium miseranda nitorem
Suspirat. Tu, uera quies, placidissime rerum,
Tu patria es: nobis patria procul ingruit ingens
Horror et irrequies super intonat atra, malignis
Huc illuc agimur infelix turba procellis
Exiliique malis. Sed nos quandoque reuisit

-- 45 --

Portus et alma quies, quam degustare uidemur
Nos quoties Tecum conglutinat intimus ardor,
Mentis et affectu et pietatis foedere sancto
Iungimur. Inter nos igitur diuortia quicquid
Dissidiumque facit, quicquid diuellit amantes
Dissociatque pios, abigas procul et simul exspes
Desperare ueta et diffidere, quodque teporis
Ignauum est, Tuus afflet amor, Tuus excitet ignis.
Certa fides et spes, adamantina uincula, Tecum
Concilient, animo possim ne quando reuelli
Segrege et in tenebris traducam et morte perenni,
Fomitis aetherei et iucundi luminis expers,
Sed liceat Tecum per uincla reciproca iungi
Atque in te pariter fęlicem uiuere uitam
Inque tuo Tecum splendore quiescere, Tecum
Gaudere aeternoque frui sine fine Beato.
Quod totum in Te est: nam Tu, Pater, omnia solus
Gaudia, deliciae dulces et amoena uoluptas,
Immortale Bonum nulli enarrabile, idemque
Finis inexaustus uotorum et copia diues.
Omnibus ergo bonis nos Te potiamur habendo,
Perpetuumque Tuo saciemur amore fruentes.

5. Eucharistia
Mysticum, Panis uenerande, munus,
Cuius in sacro nitet inuolucro

-- 45v --

Victima et mundi precium et Redemptor
Maximus orbis;
Pignus immensae pietatis, in quo
Spiritum Sanctum Patriumque numen
Seque largitus dator ipse munus
Muneris auctor.
Te suum terris specimen relictis
Christus indulsit moriens et instar,
Totus in Verbo sibi substitutus
Omnipotenti,
Totus introrsum semel euocatus
Voce mandata Deus, integelli
Panis extrorsum remanente forma
Vndique tota.
Integrum est cuius quota singulatim
Portio nec plus capiente toto
Quam minutali capis et pusillae
Corpore micae.
Plurimus nec plus geminusque centum
Contines quam pars quotacunque partis,
Multiplex idem uariumque idem – mi-
rabile dictu! –
Pristinum seruas. Odor est superstes
Integer, tactu es quod eras, ademptum

-- 46 --

Est nihil, formam sed habes priorem;
Te tamen intus
Vertis in Christum, mage Christus in te;
Qualis humanae precium salutis
Soluit et lapsu reduci paterna
Regnat in aula.
Ergo maiestas eademque uirtus
Panis et Christi, mihi rite salue,
Inque personis tribus unus auctor,
Vna potestas,
Et salutaris cibus undecunque,
Nectare antiquo meliusque nectar:
Nanque tu praesens animi uoluptas,
Corporis illa.
Fonte nec totum meliore caelum
Gaudet expleri potiusque nectar
Haurit ac potu fruimur beati
Vberis almo,
Quo latus Christi fluit ingruenter
Nec pias cessat saciare mentes
Corpus auctoris referente Verbo
Nectare plenum.
Intus occultas latices beatos,
Sis licet gustu uel odore nostris
Sensibus panis similisque tactu,

-- 46v --

Fronte; recessu
Intimo gestas[ERROR: no reftable :]5,53 gestas in margine: seruas hominem Deumque
Atque in archanum penetrale condis
Quantus in caelo es uel ubique rerum
Virque Deusque.
Ergo nos ingens recipis recaeptus,
Tam diu cunctos habiturus in se
Quam diu puro sine labe sensu
Viuere cernis.
Vtque fluxerunt elementa primum,
Quae Chaos tantum fuerant inane,
Vt simul facta est operante Verbo
Connubiali
Floris intacti pia Virgo mater,
Sic Deum panis recipit latentem,
Pura sacratur simulac per ora
Christicolentum.
Ergo, libamen, mihi rite salue,
Pharmacum diris animi uenenis,
Anguis antiqui medicina praesens
Antidotumque.
Pectoris puros tueare sensus,
Nosque custodi sine labe, diri
Hostis et uanos, quibus implicamur,
Effice nexus.

-- 47 --

6. Fratri Francisso pro poetica
Si quibus humanae cognata poetica menti
Contigit, aethereis est sedibus insita seque
Cęlitus esse probat, pariter mentisque suique
Auctorem testata Deum, quis munera diuum
Insimulet, Francisse? Quis arguat aetheris alti
Particulam et caelo quicquid bacchamur ab alto?
Quis rudis, ignarus, simplex, mysteria nescit
Summo uestra polo manare et amoris inurri
Corpus in humanum diuini uulnera? Quorum
Francissus ueram faciem monimentaque gestat
Quae uolucer depinxit Amor; nam uulnere caeco
Saucia mens pariter corpus consauciat ipsum
Inque uicem patitur contagia corporis aegri.
An, rogo, fatidicis mens est aliunde Sibyllis
Praescia uenturi et priscis exorta prophetis?
Aut alio uates de fonte uenire putandum est
Et sacros animum mentemque haurire poetas?
Nam si crimen erit cantare et pangere carmen,
Cur Moses paeana canit per hyantia uictor
Aequora transgressus, medio discrimine ponti
Fissilis et sicco noua per diuortia limo
Perque intercisis nudatum fluctibus isthmon?
Cur, inquam, populi detracti e faucibus hostis
Carmina uicinus persultat ouantia dulci
Nectare tam facilis tentoria pascere Syon?

-- 47v --

Quis puer exultat per uasta incendia et inter
Ludit anhelantes inadusto corpore flammas
Exarmatque ardore faces piceosque furores
Temperat et iustos fornace absoluit alumnos
Aethereum triplici modulantes carmine Regem?
Quorum obmutescunt concentibus omnia miris
Naulia, sambucae, nec uox interstrepit ulla,
Aut interpellat pubem medio igne canoram,
Non clangore tubae, non ausis hiscere bombis.
Nam quid adulterii commissa piacula dicam,
Caedis et adiectum facinus per carmina solui,
Dauiticasque preces per iambos supplice cantu
Currere? Quid tenero lasciuas pollice cordas
Foemineasque faces et mystica uulnera regis
Aut decantatos referam Salomonis amores?
Caetera quid referam tot uatum oracula sacram
E caelo spirare fidem per carmina? Vates
Sic Hieremia canit recutitae immania gentis
Portendi scelera et casus instare supremos
Carnifici populo et longe uentura suorum
Praeuenit excidia praesago et praecoce luctu.
Non secus Emanuel, »Nobiscum numen«, et ipse
Virginei partus praesagia uersibus edit,
Aetheris et summi mysteria pandit Esaias
Totque alii uates Superum responsa canoris
Spirauere modis per amica poemata caelo.

-- 48 --

Ipsa etiam Genitrix, maris inscia, Voce marita
Viscera casta grauis, Verbo desponsa iugali,
Laetitiam prodit per carmina, quae sibi subter
Pusio concaeptus caeci sinuamine dictat
Ventris et exultat materna per ora profari
Anticipatque suos uagitus carmine dulci.
Argumentosus dices fortasse: »Nec artem
Culpo, sed artificem seu quisquis adulterat artem.«
Nos etiam culpamus idem. Mihi peccat abusus
Artificis pariter; neque enim, deluditur ullus
Si medicus, medicina rea est. Damnanda uidetur
Nec mihi relligio iurataque regula si quis
Delirat collega tuus pede deuia uarro
Sectatus pronisque ruens ambagibus, ut fit,
Mille ueneficia et magicas tentauerit artes.
Contemplator aquas, sunt muneris omnia quarum,
Vt persaepe ruant immane frementibus undis
Dilluuioque suo segetes, armenta, colonos,
Omnibus exitio confundant omnia passim;
Non tamen iccirco nobis inamabilis unda est
Singula cuius ope et potu recreantur amoeno.
Ignotum brutis animantibus inque repertum
Nonne uides ignem? Primus qui more ferarum
Pallantem lustris hominem sociauit in unum,
Primus inhumano detersit saecula uictu,

-- 48v --

Cuius opis studia et mores artesque magistrae,
Paulatim hinc etiam feelix opulentia nec non
Tot bona fluxerunt, tot rerum commoda: seu quis
Aedificat, terram seu uomere, classibus aequor
Proscindit, frustra studio conatus inani
Deficit ignis inops, flammarum immunis et expers.
Qui tamen excoluit gentes hominemque poliuit,
Syluestrem et cultu uitam meliore refinxit
Squallentesque situs aeui spoliauit inertis,
Saepe uides docilem confundere sacra profanis,
Vrbibus et sanctis inferre incendia templis
Sacrilegumque ignem uiolare altaria diuum
Exitioque frui. Quod si tibi fabula mendax
Quid Phaethontaeus tulerit flagrantior ignis,
Saltem arsura docent supremis omnia flammis
Fata quod exitium terris mundoque minantur.
Non tamen inuisos ignes damnamus et usu
Carnificem flammam nostro interdicimus; immo
Nostra uiuit ope atque alimenta per arida gliscit
Ardor et instaurat rediuiuas fomite uires.
Cum passim uideas elementum impune foueri,
Nec fraudi aut uitio est, nisi si quis abutitur igne.
Tu quoque, Cyrnaeas si forte poetica taxos
Mella uides redolere, fauos nec protinus omnes

-- 49 --

Nec Siculum nectar damnabis et Attica mella.
Quod si materies promiscua peccat, habenda
Num rea Calliope est, hominum diuumque uoluptas?
Num si Trinacrias, Acheloia monstra, uolucres
Sirenasque truces fugitamus ut acre uenenum,
Non minus et caeli nobis innoxia Siren
Declinanda, melos aut suaue nouemplicis aethrae
Nec dulces Musas et amabile carmen amemus?
Cur igitur Christi Francissus dogma secutus
Vt moribundus olor supremo in funere fertur
Nescio quos cecinisse modos? Nanque ipse Redemptor
Et mundi precium, propiora piacula Christus
Discipulos inter cantatis praeuenit hymnis.
Idem Opifex rerum, Sapientia summa, probare
Cuncta iubet, meliora sequi. Quis grata recuset
Propter apes mella? Aut pomaria stultus ob inter
Currentem spinam Pestique rosaria damnet?
Nonne maritari cernis cum compare dulci
Tristia et alternare uices per mutua? Verum,
Lydius ut lapis, hoc ratio discernit ab illo,
Atque subaeratum puro discriminat auro.
Deprauari igitur quid mirum singula nec non
In Chaos antiquum rursus confusa reuerti,
Si non delectus melioris et optio fiat?

7. Ad Marianum de musica

-- 49v --

Quę tibi torpentes ignauia fluxit in arctus?
Quae te paulatim uictrix lasciuia totum
Vindicat? Vsque adeone tuam patiere iuuentam
Imbelli torpere sono? Languescere nunquam
Cessabis monstris muliebribus? Vsque perennis
Desidiae reus esse uelis? Quin protinus omnes
Pruritus ualuisse facis, tentigine tanta
Ac scabie et morbo ne tu miser usque labores?
Sic, puto, sic semper laxabere, sicne fatisces
Perpetuum? Quin tu subito colliria poscis
Et patulam opturas medicato uellere frontem,
Aut pice rimosas et hyantes obstruis aures,
Seu tu Dulichia mauis surdescere caera,
Quando aliter tetras, Acheloia monstra, uolucres
Infęlix Siculique latus transire profundi
Haud impune potes? Quod ni, Mariane, dolosae
Hoc lenocinium uocis pestemque canoram
Effugis, Aethnaeis scopulis saxoque Sicano
Surdior, allectus cantu dulcique ueneno
Syrenum et captus iucunda fronte peribis,
Vt qui Sardoo moriturus ridet ab ictu.
Quod si consiliis aperire salubribus aures
Forte meis praestat nec uatem surdus obaudis,
Irritamentum pruritus ocyus aufer
Segnitiemque tuam cytharaque aegrescere inerti
Foemineis parcas monstris, nec te mihi scurram

-- 50 --

Nec mollem praestes cytharoedum siue coraulem.
Scilicet his tantum nugis decurritur aetas,
Hoc tirocinio uersare, hac gymnade gaudes?
Hic sudor puluisque tuus? Quando has mihi debes
Primitias, quando haec documenta impuberis aeui?
At cur non potius, quibus haec muliebria cordi
Monstra uiri – seu uos potius dixisse puellas
Conueniat facilesque nurus et coniuge dignas –
Segmentum geritis, multitia, flammea, mitram
Aut tereti fuso lanam exercetis herilem
Filaque sputiferis trahitis praemorsa labellis?
Cur non, o uestri generis sexusque rebelles,
Nubitis, haec ubi uos taciti contagia morbi,
Haec scabies archana iuuat? Quod tuberis unquam,
Quod genus urticae, boleti herbaeque salaces,
Exacuunt teneros, quantum haec lasciuia, lumbos?
Scilicet his Priami lorum, Titonia siue
Hernia Nestorei seu ramicis hyrta moratur
Entherocella modis, seu pontificale pilosum
Inguen et hircosus nequeat iuuenescere penis?
Quae non insolita tentigine uermicet imis
Visceribus scabies morboque libidinis arctus
Perfluat, audita turpis prurigine cantus?
Ergo animum mollire caue cytharaeque salacis
Auersere modos, tremularum et desine uocum.
Vox blanda et nequam digitos habet, illa per aures
Pertentare solet demissa et scalpere lumbos

-- 50v --

Atque titillatos aufert tentigine sensus.
Vt tamen obscaenis similes gannitibus odi
Et dignos meretrice sonos mollique cinaedo,
Sic minus absurda nec amabile uoce boantes
Exaudire uelim atque ululantes uoce ferina
Et uasto clamore Getas Cymbrosque frementes.
Vt toruam fugio pestem, sic debile carmen
Eneruesque modos. Vox efferat altera mentem,
Altera debilitat. Medium simplexque probamus;
Semiuirosque Phrygas et rustica pectora uito.
Vox tamen ambrosia quandoque et nectare dulci
Dulcior Hyblaeisque fauis fluat, illa dolores
Mitiget et fletus dulcescere cogat amaros,
Illa salutares somnos mortalibus aegris
Alliciat morbosque graues saeuumque laborem
Paulatim leuet et sudorem abstergat anhelum.
Illa domet rabiem et furiales temperet iras
Immitemque animum et saeuae corda aspra nouercae
Leniat, illa Iouem exarmet iam fulmine in ipso,
Et prece conciliet manes hominesque deosque.
Illa etiam somno torpentes excitat arctus
Accenditque uiros laudum face et asperat iras
Ingentes, pulcramque docet per uulnera mortem
Pro patria et laribus, pro libertate pacisci
Et procul ignauum fugat imperiosa pauorem.

-- 51 --

Tu tales imitere sonos uocisque manusque
Quae castos uatesque decent nec parce pudicae
Ingenuaeque lyrae. Nec si per turpia laedor,
Iccirco cantus uitae morumque magistros
Fastidire uelim: mores et Dorica laudo
Carmina Pythagoraeque sonos ritusque Laconum.

8. F. Francisso Pedemontano de concaeptione Virginis
Infestare suos contagia prisca nepotes
Constat et a primo serpere uirus auo.
Attamen ambigitur Mariam, decus orbis, an idem
Polluerit tanti fons et origo mali.
Hic interponit purae noua semina massae
Humanique negat traducis esse ream;
Ast alius riuos a fonte coinquinat omnes
Continuumque pari lege propagat iter.
Ocius hic maculas diuino numine delet
Ablataque nouum labe refingit opus.
Vtcunque, haud feelix uictoria: nanque necesse est
Sanctorum spoliis constet onusta piis.
Ergo pari studio certes, Francissene, semper?
Te pugnare magis quam superare decet.
Nobilior palma est haec rixa et foedere quouis,
Hac lite, ut naeuo, est pulcrior ipsa Fides.

-- 51v --

9. De Amore
Vulneribus consumpta meis dum spicula quaerit
In me telorum prodigus acer Amor,
Dumque alas uolucres desiderat, unde sagittas
Remigio armarat praepete penna leuis,
Calcibus incautis mea uulnera perculit: inde
In foueam praeceps incidit ipse suam.
Ergo hunc carnificem nemo uereare: sine alis
Nanque exarmatus uiscera nostra colit.

10. De naufrago reduce
Foemina summerso dum creditur orba marito,
Funereis dapibus mensa parata fuit.
Dum moestam interea solantur, uenit ad aures
Vox insperati nuncia fida uiri:
Vxor et attonita est reducem complexa maritum:
Peneque complexu est exanimata suo.
Funebri ex mensa fit connubialis; ita auget
Gaudia praemissus saepe inopina dolor.
11.
Rhacusium, quod me ueteri praeponis Homero,
Quid nisi Thersitem pluris Achille facis?

-- 52 --

Quid nisi mellifluo culices dominantur olori
Et tenuis magnam uincit auena tubam?
»Quod tamen, ut par est, Syllae centum ora rapacis
Artificemque suum ficta Chimaera decet,
Te quoque commendat dicendi copia: uerum
Quod censet, nulla lance tuetur Amor.«

-- 52v --

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.