Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

5.
Me tua Sithoniis certantia colla pruinis,
Aemula me puris lumina sideribus,
Me similes auro crines et eburnea ceruix
Ingenuusque color uiuaque forma capit,
Nec lenocinio fuci quaesita uenustas,
Sed tua, quam labes nullaque menda notat.
Me tua simplicitas, Paphias imitata uolucres,
Quique uerecundo est sanctus in ore pudor,
Denique me niueo cognati in pectore mores,
Me dotes animi corripuere tui,
Qualia credibile est caelestes dona benignos,
Non matrem decimo mense dedisse tuam.
Illecebras quid enim, quid uerba iuuantia dicam?
Aut quod olorino stillat ab ore melos?
Quid referam doctae studiosas Pallados artes
Atque tuas dociles plectra mouere manus?
Quid referam uernos spirantia basia flores
Quaeque magis Tyrio murice labra rubent?
Cetera quid referam, Pallas quibus innuba posset
Coniuge cumque Iovis cedere nuda Venus,[ERROR: no reftable :]5,19-20 Cetera .. Venus in margine: Caetera quid referam, quibus innuba cederet olim / Pallas cumque Iouis coniuge nuda Venus?
Si modo deposito certare pudore tulisses
Pastorique tuum credere nuda latus,
Spectarique libens cuperes impune, nec esset
Te quoque ceu nudas poena uidere deas.

-- 84 --

Immortalis ero si te sine ueste uidere
Perspicuam liceat proditione tua.
His desideriis infirmor saucius et me
Copia, te praeter, nulla leuare potest.
Haec me uota tenent, nec mallent sidera quam te
Cernere praesentem lumina nostra deam.
Quae conspecta Iouem solio deducere ab alto,
Quae possent magnos sollicitare deos.
Haec eadem nostrum ualuere infringere pectus,
Haec laqueis animos implicuere meos:
Nec mihi uentosi fastus animique superbi,
Nec mihi patritii sanguinis altus honos,
Nec mihi nunc Phoebus cultisque Elegia capillis,
Nec prodest rauco Calliopaea sono.
Omnia sub pedibus duri calcantur Amoris,
Omnia sunt solea trita, puella, tua.
Scilicet et Phoebum campis armenta Pheraeis
Ducere et agrestes incoluisse casas,
Nuncque Iouem pennas, nunc falsi cornua tauri
Summere – si uera est fama – coaegit amor.
Nec mea nunc Eratho munus seruile recusat,
Nec dedignamur ferre, puella, iugum.
Ite procul fastus, ficti procul ite Catones,
Et personatis horrida barba genis:

-- 84v --

Non hic consiliis grauibus uultuque seuero –
Mollibus obsequiis conciliatur amor!
Obsequio pronus currentia flumina tranat,
Vincit et aequoreas saepe natator aquas.
Obsequium Lybicos fecit parere leones,
Fecit et Hyrcanas succubuisse feras.
Obsequium lentos declinat ab arbore ramos,
Obsequium flecti robora dura facit.
Hoc placidum numen quid non superabile reddit?
Quid nequit officiis demeruisse suis?
Hoc, mihi crede, potest homines superare deosque,
Excutere et blando tęla trisulca Ioui.
Tu quoque, ceu docti sub pollice caera magistri,
Flectere adsidua numinis huius ope,
Flauia, si scopulis sis durior; aspera nec tu –
Obsequium nobis auxilietur – eris!

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.