Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

3.
Quid tibi uis mecum titubantes, sordide, gressus
Qui quatis expresso marcentia tempora Baccho
Vinitor et calcas spumantes ebrius uuas?
Quid tibi uis mecum? Quidnam male sobrius in me
Insontem sic bella geris? Quid cornua tendis
Exacuisse, pater furiose madentis Hyachi?
Nos neque nascentes rubigine laesimus uuas,
Nec mea cum subitis grando sociata procellis

-- 111 --

Vitibus offecit, foetus aut contudit ullos;
Me neque enim spirante tuis florentia ramis
Poma fluunt, non aura tuum mea pauperat annum
Maturosque facit subito marcescere fructus.
Tu tamen, o Autumne ferox, sic perdere tentas
Innocuum, nec me puduit tot febribus atris
Terdenos torrere dies, nec me, improbe, tantis
Debilitare malis! Maties quae me atra coloret,
Aspicis, ossea membra uides et corpora caera
Pallidiora noua: noctem simulacra per atram
Talia peruolitant, umbrae si quando silentes
Mortales pauidos et inania corpora terrent.
Ergo, meo tandem exitio saciate, quiescas,
Vlterius nec me tantis cruciare labores,
Pomifer anne, malis! Quantum est quod perdere possum?
Hoc quicquid cernis nunc uiuere corporis aegrum
Parte sui meliore uacat. Quota portio nondum
Interiit? Misero sunt semisepulta poetae
Membra, breues restant uires uitaeque superstes
Exiguum quod spirat adhuc. Quis corporis huius
Relliquias restatque mei quodcunque pusillum
Roboris inuideat? Quod si tamen eripis atrox
Hoc reliquum uitae, nec adhuc florentibus annis
Parcis nec iuuenem primaeuo limine seruas,

-- 111v --

Et tantum, immitis, scelus inuidiamque perennem
Sustinuisse potes, quisnam mihi claudet ocellos?
Quisue animam excipiet fugientem ex ore propinquus?
Quae pullata domus mortem lugebit acerbam?
Non meus hic genitor, qui non auellere sanctam
Canitiem, uestes nec scindere parceret atras,
Nec meus hic frater, laceris qui busta capillis
Spargeret atque oculis largo manantibus imbre
Atratus tristis sequeretur funera pompae;
Non soror hic, quae non manibus lacerare capillos
Cessaret, non ungue genas, quae amplexa cadauer
Haud facile auelli posset; non Flauia, quamuis
Hanc deceat sine teste dolor, tamen aestibus impar
Caelandis aegros affectus proderet ultro,
Tristior et tumidis inuita ruberet ocellis
Ante alios, sed iure quidem (licet anxia mater
Increpet hanc flentem, taedas tamen illa iugales
Funere praereptas expectatosque hymenaeos
Spemque sui dolitura tori); non ullus amicus,
Nec consanguineus quisquam carusue propinquus,
Qui mihi det lacrimas, supremum munus, inanes.
Indeploratus Latiis tumulabor in oris
Et mutae mandabor humo: hic externa morabor

-- 112 --

Vmbra, peregrini Romana errabimus urbe.
Sed mea uanescunt, donantur et irrita uentis
Omina. Ne nostrae mortis uinosior annus
Sit reus et spoliis uictor laetetur opimis,
Ecce suo praesto est iuuenis Phocaeus Oresti
Solaturque aegrum praesens solandus et ipse
Altirius Laurens et dulcia dona Lacaenae
Porrigit ambrosiamque mihi nectarque propinat
Thesaeamque fidem potiorem nectare quouis.
Ille salutiferis me Paean erigit herbis
Et medica fomenta manu mihi praestat et omnem
Depellit morbum: febres cessere profanae
Incolumisque meos subito uigor occupat arctus.
Iam non haec metuam fatalia tempora nobis,
Nec datur Autumno titulus nec gloria mortis
Vlla meae. O quantum facinus patrare tulisti,
Quod quisquam ueritus fratrum! Qui passus iniqua
Febre arctus cruciare meos? Torrentior Aestas?
An graue solstitium? Vel tantum Syrius ardens
Siue Cleonaei nobis nocuere furores
Quam febres, Autumne, tuae? Tu saeuior unus
Omnibus aestiuoque mihi flagrantior anno.
Tempora num Veris, quamuis spirantia multis

-- 112v --

Flatibus incertisque annum uariantia flabris,
Perpetuo incolumem non seruauere salutem?
Num me laesit Hyems, licet horrida frigore multo,
Et cano uestita gelu? Mihi quilibet annus
Innocuus fluxit, uerum autumnalia tantum
Tempora Pierio sunt non innoxia uati.
Quae tibi nunc tanto pro crimine digna precemur
Praemia? Maturas tibi grandine Scorpius uuas
Contundat, pereat rubigine quaelibet arbos,
Et nullo quassante tuis marcentia ramis
Poma fluant, uel, ne tua crimina saeua colonos
Offendant miseros, alieno tempore fructus
Praebeat incolumes foecundo Copia cornu:
Vel fructus maturet Hyems, lasciua uel Aestas
Aut Ver purpureum per apricos germine colles
Luxuriet subitoque nouis lasciuiat uuis,
Spumantique recens Baccho sese induat annus
Florifer et pressis uinosus inebriet uuis
Mireturque nouos latices et non sua uina.
Sic, rogo, sic sociis spoliatus mensibus omni
Parte, Autumne, uaces, nec habundes fructibus ullis,
Infoecunda fluant sterili tua tempora cursu,
Et pereas penitus reliquo intercaeptus ab anno.

-- 113 --

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.