Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].
Previous section

Next section

-- 1r --

M. Nimireus Arbensis Archidyaconus Reuerendissimo in Christo patri domino domino B. Bernardino tituli sanctorum Petri et Marcellini perbenigno Cardinali Carthaginensi dignissimo salutem

Facilius cogitari quam exprimi posset, Reuerendissime princeps, quantum uoluptatis perceperim cum tuum audiui de hoc meo sermunculo nuper apud diuum Alexandrum Pontificem Maximum habito perbenignum et fauorabile iudicium, cumque poscere te in scriptis eadem illa uerba, que ipse in concione protuleram, mira quadam humanitate animaduerti. Qua ex re non sum profecto nescius quantam sit meo nomini summa tua auctoritas et amplitudo uel laudem uel utilitatem allatura. Cuius grauissimo testimonio (o deus bone) que tandem opes? quod aurum? que dignitas est preferenda: quin etiam, ut trabali (quod aiunt) clauo beneficium hoc affigeres, paruitatem meam Apostolico culmini non uulgariter commendasti. Quapropter cum dubitandum mihi non sit quin mea scripta amplitudini tue non suo merito, sed mansuetudine, clementia, benignitate tua sint futura iucunda, tradidi sermonem ipsum librariis imprimendum quo et dignationi tue et multis aliis idipsum a me uehementer eflagitantibus satis facerem commodius, non tam malignitatem cuiusque ueritus quam tuam in hoc diuinam illam quidem et admirabilem benignitatem reueritus. Cuius insigne uenerandumque nomen satis me (ut confido) a genuina uitilitigatorum istorum rabie securum reddet.

Valeas pater clementissime, litterarum decus, et dignitatis istius singulare ornamentum. Rome III. Non. Aprilis MCCCCXCIIII
Previous section

Next section


Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.