foderunt manus meas et pedes meos: dinumerauerunt omnia ossa mea.
Dauid ps. XXI
[ERROR: no reftable :][i.e. 21 (22): 17--18]
Si quantum pietas aput me potuit, hodierno die tantum prudentia ualuisset, Beatissime
pater; nunquam profecto commisissem ut mihi hoc orandi munus esset nunc in
celeberrimo totius orbis loco subeundum, presertim cum plane intelligam me nec tali
doctrina esse institutum ut possim, nec tanto preditum ingenio ut audeam in hac
clarissima luce sine magna sollicitudine et metu uersari; sed habet certe aliquam
temeritas mea excusationem, cum sit interdum non minus pietas in audendo quam
modestia in reticendo laudabilis, cuius plerunque immodicus ardor magnam apud deum
hominesque consequitur gloriam. Quod quidem, Beatissime Pater, cum aliis plerisque, tum
maxime illi, cui primo Christus claues et sedem istam tuam commisit, accidisse legimus.
Petrus siquidem (ut euangelica tradit historia), cum ex naui quondam
preceptorem suum in medio mari conspexisset, non periculi, non suiipsius
-- 1v -- memor
statim sese in undas proiecit quo celerius ad illum, cuius incredibili amore tenebatur,
perueniret.
Reputans igitur ipse mecum penas Redemptoris nostri et
crucem illam sanctissimam tota mentis contemplatione percurrens temperare mihi
quidem non potui. Videbam enim Saluatorem nostrum per mare illud rubrum inter
mortiferas tempestates trophea salutifere passionis sue gestantem eiusque fretus
bonitate his fluctibus et huic pelago committere me non dubitaui. Neque enim diffido,
que ipsius in omnes est benignitas, quin mihi hodie sicut quondam Apostolo suo opem
in medio mari sit allaturus.
Quanquam non parum profecto me recreat mansuetudo tua, Sanctissime Pontifex
Alexander, cuius aspectus mihi multo iucundissimus securitatem et quasi
certum quoddam presidium polliceri uidetur; Vestra item humanitas, Reuerendissimi
atque amplissimi patres, quos ego cum silentio, tum attentione summa ad audiendum me
paratos conspicio. Neque enim, quod mea uel plurimum interest, insignis hec hodierne
Concionis materia aut uerborum ornatu aut sententiarum splendore aliquo indiget, sed
pura et simplici enarratione contenta nudam duntaxat uocem sine arte, sine industria
requirere uidetur. Que tantum habet ipsa grauitatis per se, tantum pietatis, ut
neque meam, que prorsus nulla est, neque cuiusque ad commouendos uestros animos
eloquentiam desideret. Quis enim eam rem imperturbatus audiat quam olim et
disfracti lapides luxerunt, et nunc quidem hec ipsa (ut mihi uidetur) edes
atque hi, quos cernimus, ipsi denudati parietes et quasi splendore suo exuti deplorare
conantur? Nam quid aliud nuda ista subsellia, uelate imagines, detecta altaria nos
admonent? Quin immo ipsa hec dies nescio quo modo obscurior creatoris sui tormenta
quasi sensatu quoddam turbata luce prosequitur.
Dicam igitur, Beatissime pater, ac primum quidem Saluatoris nostri et
penas et mortem necessariam saluti hominum fuisse docebo. Deinde quo
breuius potero eiusdem mortis conditionem, cuius hodie memoriam celebramus, percurram;
eritque hoc pietatis, illud ingenii et rationis curriculum. Vos, ut cepistis, queso
diligenter attendite.
Superuacuam fuisse mortalibus Christi passionem plerique asseruerunt quod nihil uel
ad gloriam suam uel ad salutem nostram pertinere uideatur: quorum hec ferme est
sententia. Potuisse, inquiunt, deum, cum omnia possit, alia quadam ratione orbem hunc
nostrum ingredi et se conferre ad homines, non pauperem, non abiectum ac sordidum,
quod a tanta maiestate uehementer abhorret, sed decorum, illustrem, suaque illa
diuina uirtute ac potentia communitum. Preterea quid eum mulieris utero insinuari
oportebat et sese humanis sordibus immisceri cum posset etiam in celo residens uel
solo nutu omnis homines, si eorum cura tangeretur, ad salutis uiam perducere;
labores, iniurias, maledicta, contumelias, uerbera latronum more deum subiisse pro
hominum salute nec consentaneum nec uerisimile est. Quid enim nobis aut
-- 2r --
illi crucis patibulum uel utilitatis afferre potuit uel commodi? Postremo multa
sunt (ut affirmant) ex quibus coniectare licet aut nullum esse deum et falsa
homines credulitate moueri, aut, si quisquam sit, eum res humanas non curare. Quod
autem nullus est, ex eo uel maxime apparet quod bonos uiros aduersa fotuna opprimi,
malos secunda extolli frequenter uidemus. Quod uero sit et humana non curet, ea
ratio ostendit quia, cum affectibus careat, cura humanarum rerum, que sine affectu
non constat, eum attingere non potest. Restat igitur religionem totam aut inanem
esse, aut omnino nullam, et Christum Jesum, si deus et dei est filius,
sicuti certe est, carnem hanc nostram assumere crucisque tormenta subire, quo nos
saluaret, non modo non debuisse, sed ne potuisse quidem; cum nemo existimet deum
affectibus esse subiectum.
Sunt hec Epicuri inter crapulam et calices suos
ructantis uomitus eorumque, qui scelere et nequicia inuoluti neque dei neque sui
memores impunitatem sibi huiusmodi deliramentis pollicentur, quorum eo miserabilior
est conditio quod miseriam suam tum nolunt, tum et nequeunt agnoscere. Quid enim si
deus humana non curat, si bonorum et malorum studio non mouetur, si nec iustos amat
nec impios odit, quid, inquam, stultius quam templa extruere, laudes reddere, conferre
dona, ut nihil inde boni, nihil commodi assequamur? atque (ut ille ait) si talis
est ut nulla hominum caritate teneatur, ualeat; quid enim dicam propicius sit? esse
enim propitius potest nemini.
[ERROR: no reftable :]Cic. nat. 1, 124. Stultus igitur Socrates, insanus
Plato, delirus Aristoteles, Zeno item Stoicus
et plerique omnes philosophorum amentes plane et fatui, qui et deum esse et
prouidentia cuncta hec consistere partim senserunt, partim etiam in scriptis
reliquerunt. Salomon quoque rex, dei testimonio omnium mortalium
sapientissimus, sine mente tunc erat cum ad ipsius omnipotentis dei honorem
nobilissimum templum Hierosolymis extructum consecrauit,
imo uero illos ipsos, qui hec somniauerunt, uecordes et absque ulla bone mentis
effigie, qui uel ex hac sine dubio preclara et speciosissima rerum quas cernimus mole
non potuerint adduci uel ad suspitionem aliquam eorum, que de deo ac parente suo et
tenentur ab omnibus et aliter esse non possunt, sed credo eos sicut mentis, ita et
oculorum usu caruisse et hanc ingentem terram, hec latissima maria, hunc immensum
aerem, et celum supra hec continuo sese uoluentem, stellas, solem, lunam, ceteraque
pulcherrima huius machine (que mundus appellatur) ornamenta uidere non potuisse, que
tanta ratione constant, tanto ordine reguntur ut nulla harmonia concinnior, nulla
concinnitas suauior, nulla suauitas gratior, salubrior, utiliora ut inueniri aut
effici potuisse uideatur; et hec temere ac fortuito subsistere quisquam sane mentis
contenderit, hec sine dei prouidentia ita esse ab initio disposita crediderit? An
uero per ipsum immortalem deum nobis, qui hoc sumus uili corpusculo inclusi, artem,
consilium, rationem, intellectum et prouidendi multa et gubernandi prope infinita
et quedam etiam de nouo quasi creandi concedemus, illi uero immenso et perpetuo fonti, a
quo omnia hec miro quodam et ineffabili ordine profluxerunt, curam suarum rerum non
dabimus? Et numquid solus ille, qui plantauit, aurem non audiet, et qui fecit, oculos
non uidebit?
-- 2v -- Quod cum falsissimum tum ratione, tum exemplo et auctoritate
conuincatur, necesse est profecto et deum esse et res humanas curare et bonos, hoc
est sui similes, diligere, malos contra odisse. Semper enim iustitia iniquitati
repugnat et bonitas prauitati est inimica. Quod si deo, qui summa est iustitia,
summa bonitas, improbi displicent, conuenit certe ut puniantur.
Neque est quod mihi aliquis dicat displicentiam hanc ex affectu prouenire, quo deum
ipsum, qui stabilis, firmus, inconcussus est, commoueri non decet. Mouetur nanque
summus ille rerum opifex, non autem affectibus (hi enim deum attingere non possunt)
sed effectibus duntaxat. Et sicut ad coercendam malitiam opprimendaque scelera
insurgit, ita ad probitatem et innocentiam conseruandam presto ubique est: quorum
utrunque ad iustitiam et bonitatem, que in deo summa et precipua sunt, pertinet, eique
uelut soli huic lumen perpetuo adheret. Nec tamen motum hunc more humano aut cum
passione uel turbatione aliqua nature illi excellentissime euenire dixerim. Quis
enim deo iram hanc nostram, hoc est nostre huic similem, attribuerit, cum eam physici
asserant ex sanguinis circa cor accensione causari, et deus
omnino tam corde, quam sanguine careat?
Neque enim nunc de Christo, qui et ipse uerissimus est deus ex humana
carne et diuina essentia constans, disputamus. Aliter enim de eo loquendum esset et
alia ratione incedendum. Sed nobis nunc de diuina essentia sermo est, non de natura
humana. Mouetur itaque deus (ut dicebam) non hominum affectibus aut his, qui nobis
sunt cum reliquis animantibus communes, quod utique absurdissimum esset: sed mouetur
ille quidem effectibus (sic enim eos doctores sacri appellant) et sua quadam diuina
et peculiari ratione, quam humana assequi mente uel difficile, uel impossibile sit:
et quemadmodum probos homines et cum uirtute uiuentes diligit, ita malos ira et odio
prosequitur: alioqui inter uitia et studiosas actiones nil interesset.
Cur autem boni uiri malis innumerabilibus plerunque in hac uita uexentur, improbi
item commodis omnibus affluant, dicam paulo post: nunc, quoniam deo cure res nostras
esse ostendi, prosequar cetera, que se continenter offerunt, ne instituti sermonis
cursus intercidatur.
Prospicit ergo, ut docui, summa illa et ineffabilis maiestas rebus humanis eisdemque
pro sua diuina benignitate et prouidentia moderatur. Quod si moderatur, certe
prodest. Si uero prodest, conuenit ut eas etiam diligat. Si autem diligit, quis
mirari debet illam saluti hominum uoluisse consulere orbique huic nocte et tenebris
offuso lumen celitus demittere? Errabant enim miseri mortales studioque sapientie
inquirende, quam sine deo assequi non poterant, mirum in modum torquebantur, iacebatque
ipsa ueritas (ut Democritus inquit) in altissimo quodam puteo
demersa;[ERROR: no reftable :]Cf. Diog. Laert. IX, 72. et Anaxagoras circumfusa esse
tenebris omnia pronuntiauit, ita sapientie splendor, immo ne scintilla quidem, nusquam
apparebat: sed tanto ueteres nostri indagande illius ardore tenebantur ut primum
Pithagoras et postea Plato ad Egyptios usque et Persas hac sola
de causa penetrauerint: et Lycurgus utroque prior Lydiam, Hiberiam, Indiamque peragrans gymnosophistas adierit.
Misertus itaque rerum humanarum mundi opifex deus filium unigenitum, quo sibi homines
maiori beneficio obstringeret, transmisit in terram, ut illi eodem interprete ac
magistro, omissis erroribus, ueram tandem doctrinam ueramque sapientiam perdiscerent.
Venit ergo Saluator mundi Christus de sancto conceptus spiritu, de
uirgine matre genitus, diuque cum hominibus uiuens iter immortalitatis nullius adhuc
tentatum uestigio illis aperuit. Sed cur homo potius uenit quam deus? Cur mole
carnis huius nostre circundatus et non purus, non simplex, non expeditus? Quia
nullum aliud animal, nulla alia substantia nec commodius nec rectius docere hominem
potest quam homo. Sed fingamus sane disputationis gratia: si Christus
Saluator noster olim, cum in terram uenturus erat, ignis alicuius speciem aut nubis aut
aliam quamlibet huiusmodi effigiem assumpsisset (nam deus ipse, cum sit omnis materie
expers, oculis humanis peruideri non potest); at uero si tales aliquas suscepisset
formas, unde illi ex igne humana uox, aut unde uerba ex nube suppetere potuissent?
Sed esto, do etiam uocem, concedo uerba, cum et Moysi hoc ferme modo
locutum fuisse dominum acceperimus. Quid autem est? Nonne melius fuit (ut omittam
quod perfectissima sunt omnia diuina opera, etsi uidetur nobis interdum pro nostra
imbecillitate ita non esse), nonne, inquam, melius fuit deum ea forma ad homines
descendisse quam illis gratissimam fore non ignorabat, quandoquidem natura comparatum
sit ut omne animans sui similitudine plurimum delectetur. Neque enim ulla poterat
esse homini uel forma uel imago ad uidendum iucundior, ad persuadendum efficacior
quam hominis. Qua ratione summus ille rerum conditor etiam ad inferos quondam non
corporea effigie, sed anime substantia, quoniam iturus ad animas erat, descendit, et
paulo post corpus ipsum resumens in celum triumphans rediit, mortuos scilicet in
forma sibi consimili, hoc est cum propriis corporibus excitatos, iudicaturus, et
unicuique pro meritis siue penas siue premia redditurus.
At uero cur pauper in mundum descendit? cur humilis? cur abiectus? cur tormentis
omnibus et morti turpissime expositus? Sciebat ille, amplissimi patres (quid enim
deus nesciat?), multo plus factis commoueri homines quam uerbis, facilius exemplo
uite quam sermonis hortatione ad bene beateque uiuendum institui. Equidem cum bene
dicere nullius sit laboris, bene uiuere maximi et incredibilis est. Quod si
Christus omni uoluptate, omnibus delitiis affluens
-- 3r -- equo animo
ferendam esse paupertatem suaderet, si ipse felix aduersos casus fortiter esse
tolerandos predicaret, si incontinens ipse continentiam amplectendam esse
contenderet, si denique nullo ipse incommodo affectus alios ad dolorem, penas,
mortemque contemnendam hortaretur, nemo illum (ut arbitror, immo ut certe scio) non
modo sequi, sed ne audire quidem uoluisset; est nanque portento simile ea uelle
ceteris persuadere que tuipse nunquam attigisses.
Sed poterat, ut superius est obiectum, etiam in celo residens omnis homines solo nutu ad
ueram immortalitatis notitiam perducere. Atqui nonne idipsum fecit, nonne et nutu et
uoluntate perduxit, cum filium unigenitum ad eos hac potissimum causa transmisit? An
existimandum est, obsecro, sine patris consensu Saluatorem nostrum in terram descendisse?
hoc nemo dicet: sed illud fortasse dicet: Cur descendit in terram cum in celo
nihilominus res peragi potuerit? Quoniam, ut dixi, exemplo optime docetur uirtutis
uia, cum difficillimum habeat aditum, et deus ea, que facere homines uolebat,
fecit prius ipse ut eo magis illos ad bene beateque uiuendum excitaret. Quis enim seruus
tam impudens, tam barbarus, tam ingratus, tam impius sit, qui si dominum suum uideat
omnibus tormentis, doloribus, penis expositum pro se, non item ipse pro domino et corpus
et uitam omnibus periculis exponat? At uero multo id quidem magis nos facere oportet, qui
ut omnes molestias, omnes penas subeamus pro Christo, nobis gratiam, nobis
premia cumulamus, non illi referimus, et in eo ipso, quod deo seruimus, quod cum uirtute
uiuimus, quod a Christi mandatis non discedimus, non ipsius utilitati, qui
hominum opera non indiget, sed nostre consulimus saluti.
Quod autem boni plerunque in hoc seculo uexentur: mali item in delitiis sine ullo
incommodo quiescant: hec plane est ratio: Quia cum ardua et maxime angusta sit (ut
sepius dixi) uia illa uirtutis: quam Philosophi impedimentis omnibus refertissimam
esse ostenderunt: et cum omnia eius officia in tolerandis laboribus: in perferendo
dolore: in periculis obeundis: in contemnenda morte uersentur difficile: et
quodammodo impossibile est luxuriosos diuites et omni rerum ac uoluptatum copia
redundantes ad illam aspirare. Quod equidem ipsius Jesu Christi exemplo
uel maxime comprobatur: qui cum eiusdem uirtutis et auctor esset et uerissimus
antistes repudiatis opibus: reiecta quiete: propulsatis uoluptatibus inopiam,
laborem, sitim, esuriem penas mortem est amplexus. Preterea consentaneum profecto
est et plurimum conuenit ut homines in sui finis contemplatione qui deus est sint
semper occupati: eaque summa ope euitent que huic instituto possunt quoquo modo esse
contraria. Sed lusus, commessationes, libidines et omnes id genus uoluptates quas ab
ocio et diuitiis prouenire
-- 3v -- certissimum est illos uel maxime ab ea cogitatione
auertunt: iubentque non deo et rationi: sed concupiscentie et uitiis omnem operam
adhibere. Decet igitur probos et innocentes uiros queuis potius incommoda subire
quam in ocio, in rerum copia, in delitiis ita uiuere ut merito uideantur hic mercedem
suam recepisse. Nam teste Hieronymo impossibile est ex terrenis ad
celestes comigrare delitias. Quod ipsum Salomon etiam apertissime
sentire uisus est cum ait: Risus dolore miscebitur: et extrema gaudii luctus
occupat.
Et iterum: Risum deputaui errrorem: et gaudio dixi quid
frustra deciperis?
Et rursus: Cor sapientum ubi tristitia est: et cor
stultorum ubi letitia.
Sed deus bone quis hoc diuinius ostendit? quis
apertius declarauit quam Saluator noster Jesus cum inquit: Ahe
uobis qui nunc ridetis quia lugebitis et flebitis.
Item alibi: Beati
qui lugent quoniam consolabuntur.
Item et illud: Qui amat animam suam
perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo in uitam eternam custodit
eam.
A quo et Tragycus nescio qui uates quanquam gentilis non multum tamen
dissentisse uisus est, quando sic ait: Que hic mala putantur hec sunt in celo
bona.
Proinde dicant licet homines quid uelint et suis ut libet blandiantur fortunis: sunt
certe illi gratiores Jesu Christo: ad eiusque doctrinam propius accedunt
quos inopem uictum patienter sufferre conspicimus: quam quos in rerum omnium ac
uoluptatum copia uulgus ueluti beatos admiratur. Atque hoc loco multa profecto de
diuitiis haud improbanda dicerem: que et ipse si recte acquirantur expeditissimum
prebere possunt ad salutem uiaticum; neque enim ulla uirtus aptior est si plane deum
ipsum immortalem imitari uoluerimus et eius quodammodo diuinitatem effingere: quam
beneficentia et liberalitas. Omnibus nanque summus ille opifex bona infinita
largitur: omnibus se quotidie immo continue exhibet liberalem. Atque hoc ipsum
homines opulenti et diuitiis affluentes facile (ut mihi quidem uidetur) si modo
uoluerint consequi possunt. Nam diuitie (ut Ambrosius inquit) sicut
impedimenta improbis: ita bonis sunt adiumenta uirtutis. Multa igitur dicerem in
hanc sententiam ne opibus: quas nemo per se malas existimat bellum indixisse uiderer;
nisi iamdudum et animus et ipsa oratio ad alteram instituti sermonis partem
festinaret. Nemo igitur miretur si iustum quandoque hominem fortune ictibus
concussum aspexerit credatque iustitie et bonitatis sue coronam in celo esse
repositam. Nam deus ipse immortalis (ut Seneca inquit) homines pro
liberis habet: sed corruptos ac uitiosos luxuriose ac delicate patitur uiuere: quia
non putat emendatione sua dignos. Bonos autem quos diligit castigat sepius et
assiduis laboribus ad usum uirtutis exercet: nec eos caducis ac mortalibus bonis
corrumpi ac deprauari sinit.
-- 4r --
Quod ipsum et a medicis quotidie fieri uidemus qui egrotis hominibus de quorum
salute nulla spes reliqua est sine delectu aliquo pro ipsorum appetitu indulgent
omnia, eos uero quorum mors certa adhuc non est multis rebus etiam auidissime
desideratis abstinere iubent.
Ostendi igitur ut promiseram Beatissime pater pro ingenii mei paruitate Jesu
Christi mortem nobis non modo non superuacuam: sed salubrem omnino et
pernecessariam fuisse: Nunc ad mortis ipsius conditionem breuissime percurrendam que
altera incepti sermonis est pars deflectat oratio: Vos queso audite et diligenter
sicut hactenus fecistis attendite.
Sentio me Beatissime pater asserende ueritatis studio longiuscule prouectum et plus
temporis quam par erat in re minime dubia consumpsisse: propterea non repetam
altius ut equidem erat in animo ea que Saluator noster pridie quam pateretur pro
humana salute mirabili prouidentia operatus est: omissisque omnibus uel factis uel
dictis ipsius que mysteriorum sunt plena ab oratione tanquam uero passionis sue
initio potissimum exordiar: fuit enim oratio illa tam sedula, tam ardens, tam
laboriosa: ut non modo gemitum: non modo lachrymas: sed etiam sudorem et quod omne
anxietatis genus plurimum exuperat: guttas sanguinis ex sacro illo uenerandoque
corpore expresserit: et factus (inquit Lucas) in agonia: hoc est in
timore et sollicitudine (id enim agonia significat) erat namque Saluator noster in
maxima perturbatione: summaque affectuum sollicitudine: ut sic assumptam
humanitatem manifestissimo indicio demonstraret: Atque (ut Hieronymus
ait) ne passio in animo illius dominaretur: per passionem contristari cepit.
Sensualitas siquidem abhorrens futuram mortem cum ultro ipsam ratio expeteret ad
summas et incredibiles angustias illum frequenti estu cogitationis excitabat.
Contristabatur enim non quod penas nollet perpeti Nam quid in mundum uenisset? sed
languentium hominum more qui dum morbi alicuius iniuria uel deperditas uires uel
membrum aliquod amissum recuperare student (sumus enim et nos Christi
membra) nullos neque dolores: neque cruciatus euitant: quin etiam urgentem metum
rationis imperio propulsantes et ferri et ignis remedia non modo non reformidant: sed
etiam arcessunt atque ultro efflagitant: quod tamen illi si modo homines sint facere
sine ingenti animi sollicitudine non possunt; factus igitur Saluator noster in agonia
laborabat pro rei magnitudine supra quam dici potest: ita ut ex hac uehementissima et
incredibili anxietate sanguis uel sudor tinctus sanguine omnibus membris totoque
corpore sese effunderet. Ille in terra proiectus ad celum oculos totamque mentem
conuertens ter in hunc modum dixisse perhibetur: Mi pater si possibile est
transeat
-- 4v -- a me calix iste: uerum tamen non sicut ego uolo: sed sicut tu: Et
apparuit ei angelus confortans eum. Sed dicet hic fortasse aliquis (utar enim uestra
bonitate amplissimi patres: ac paululum a proposito digrediar: quoniam me tam
diligenter attenditis) dicet inquam aliquis: Quid est quod Christus patrem orabat
ut calix ille mortis a se tolleretur: cum id nequaquam uellet: aut si uolebat? cur a
deo tunc exauditus non fuit? Atqui oratio hec Saluatoris ea ex parte proueniebat:
que (ut modo dicebam) ad motum et afflictionem sensitiue partis attinet non que ad
rationem et certam animi uoluntatem: ideoque mox addit: Verum tamen non mea uoluntas
fiat pater: sed tua. Atque hoc ipsum Dauid etiam Rex in Christi persona
diuine sicut omnia his uerbis elocutus est: Deus deus meus clamabo per diem: et
nocte: et non exaudies me. Quia et circa horam nonam dici clamauit in cruce:
Heloy Heloy lama Azabatani.
Et hac nocte proxime preterita clamauit, id
est orauit ad patrem: de qua ego oratione nunc loquor: Orauit, inquam, pro sua
liberatione dicens: Mi pater, si possibile est, transeat a me calix iste: et non
exaudies
; quia (ut ostendi) exauditus non fuit. Peracta igitur
oratione uenit ad discipulos: quibus a somno excitatis ait: Dormite iam et
requiescite: ecce qui me tradet prope est.
Dormiebant enim preter Judam
ceteri omnes: is nanque accepto iam facinoris sui stipendio: coactaque pessimorum
hominum manu properabat infelix ad agni sanctissimi proditionem: ad
sanguinis iustissimi effusionem: ad templi illius sacratissimi destructionem: non ex
parietibus manufactis: sed ex lapidibus preciosis e uiuis constructi: quod tamen
triduo post instaurari debebat: ut si omnibus gentibus: omnibus populis: atque etiam
ipsi misero si uoluisset refugium foret salutis et gratie. At uero crudelissimus
parricida ad Iudeos se contulerat et recepto iam pefidie
sue stipendio: principatumque inter eos sceleris sui priuilegio obtinens ante omnes
gradiebatur. Ipse ipse dux: ipse tenebrarum caput perditissimo et teterrimo gregi
signum dabat Quemcumque inquiens osculatus fuero ille est tenete eum. Quid postea?
persoluit infelix qod promiserat: manibus impurissimis Jesum
amplectitur: faciem illam deo et hominibus iratam uultui sanctissimo admouet:
pallido: trementique ore Christum osculatur: neque enim ille qua erat mansuetudine
proditorem suum reiicere uoluit. Perge porro: sed quid tandem hic restat nisi ut
uoce tota in clamorem prorumpam? O scelerate Juda: O impurissime latro:
O imanissima bellua: osculo tu quod ad humane societatis coniunctionem et uinculum
pertinet: quod sacrosanctum charitatis et beniuolentie fedus adinuentum est: osculo
inquam Preceptorem tuum tradis? Scriptum est peccatum hoc: scriptum est scelus hoc
stilo ferreo in ungue adamantino: et testis falsus non erit impunitus pro eo quod
uendidit argento iustum: Argento
-- 5r -- enim Jesum uendidisti
crudelissime gladiator. Illum inquam uendidisti cum quo panem commedebas, illum
uendidisti cum quo dies et noctes dulces capiebas cibos, idest qui te suauissimis et
saluberrimis admonitionibus continue pascebat.
Sed uideamus queso quod facinus aut crudelius aut detestabilius aut immanius
perpetrari potuit. Miserum certe est ab ignoto homine iniuriam accipere: miserius a
noto. Acerbum ab extraneo: acerbius a proximo. Calamitosum ab inimico: calamitosius
ab amico. Indignum a uicino: indignius a domestico. Luctuosum a conciue: luctuosius
a conuiua. Horribile a socio: horribilius a discipulo: et erat tibi ille quem
perdidisti notissimus o Juda, erat proximus, erat amicus, domesticus,
conuiua, magister. Quid? quod parens, quod saluator, quod dominus, quod creator,
quod deus?
Cohors ergo et tribunus et ministri Judeorum comprehenderunt
Jesum et ligauerunt eum. Atque ibi primum se ille non modo ab inimicis circundatum:
uerum etiam ab amicis: et proximis omnibus misere destitutum conspexit. Quocunque
oculos uertebat neminem pro se intuebatur. facti sunt principes eius, id est apostoli
eius, uelut arietes non inuenientes pascua: et abierunt absque fortitudine ante
faciem subsequentis. omnes amici eius dereliquerunt eum: et preualuerunt insidiantes:
non est qui consoletur eum ex omnibus caris eius. Colligatis itaque post tergum
manibus quasi agnus in medio luporum ad Pilatum presidem trahebatur; omnes in eum
uerbis pariter et uerberibus seuiebant. nec uero ille quenquam in tanto perditorum
latronum grege conspicere poterat qui sanguinem suum inusitata et incredibili rabie
non expeteret. Videres aliquos pugnis atque alapis eum cedere. plerosque diro
latratu acerbissimisque uocibus partim irridere. partim maledicere. quosdam capillum
et barbam (o intollerandum dedecus) impurissimis manibus expilare. nonnullos in eum
quasi in maleficum quempiam ore scelestissimo conspuere. Pilatus autem cum illum
post multas et pene infinitas uexationes adduxissent ad se cognita eius innocentia
instare admodum cepit uti a morte absolueretur optioneque plebi proposita de eo:
deque Barraba nescio quo improbo et seditioso homine qui forte tunc in publica
custiodia asseruabatur inquit: Est uobis consuetudo per hos dies reum aliquem a
carcere liberare. uultis ergo ut Jesum Nazarenum uobis absolutum dimittam? Tum
uero sacrilegi homines sublato ingenti clamore: Non Jesum inquiunt sed
Barrabam Barrabam nobis dimitte.
Deus bone quanto hec dicenda sunt cum dolore? quanto eloquenda cum gemitu? quibus
lachrymis deploranda? An quicquam peius? an scelestius quicquam aut fieri. aut
dici. aut etiam excogitari potuit? sceleratum innocenti. sacrilegum
-- 5v --
sancto. iniquum iusto. seductorem pacifico. crudelem miti ac pio. quid superest? deo
Optimo Maximo hominem infimum et pessimum pretulerunt. Trahitur ergo
Christus ad uerbera: facinus indignum. res miseranda. scelus
inauditum. Trahitur inquam Christus hominum Saluator ad
uerbera. nudusque uelut latro aliquis ad lapideam columnam deligatur. Aderant ibi
carnifices ad pulsandos homines exercitatissimi. circumsistunt columnam. expediunt
flagra. preparant sese (horret animus cetera persequi) attollunt sacrilegas
manus. ingeminant percutiunt. uerberant diu. acriterque totis uiribus: cedebatur
sacrim illud uenerandumque corpus. cedebatur deus et parens et saluator noster: atque
ita cedebatur ut non capiti. non ori. non ipsis etiam oculis parceretur. Hem bone
Jesu. mundi Saluator. spes futuri seculi: sic ne a gente tua. sic a
populo tuo exciperis? Miserum me: hec gratitudo est? hic honor est? hec gloria est
que tue debetur maiestati? an ideo hominibus salutem e celo attulisti ut tibi illi
uitam in terra eriperent? feriebant eum crebris ictibus homines illi
scelestissimi. intumescebat atris plagarum uestigiis totum corpus: disruptaque
uerberibus cute sanguis in terram undique diffundebatur: atque ubi iam tortores: et
essent quodammodo tormenta ipsa defessa: Pilatus tertio (totidem enim
sacri perhibent euangeliste) ad Judeos exiuit inquiens se
in Jesu mortis causam non inuenire: uiderique sibi talem esse illum qui
merito absolui debeat: presertim flagellatus iam et uerberibus adeo afflictus. Tum
illi: Si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum. O audaciam
singularem! O incredibilem insaniam. Hunc uos malefactorem appellatis homines
dementissimi qui cecos illuminat: qui claudos erigit. qui leprosos curat. qui mutis
sermonem reddit. surdis auditum apperit. languidis sanitatem donat. moribundis
salutem largitur. mortuis denique ipsis uitam restituit? Quam bene sancte et supreme
deus uel hac sola uoce furoris uestri cecitatem declarastis? sed una ratio uobis (ut
credo) opitulatur: quod ea que apud uniuersas nationes bona et sancta putantur eadem
uos mutato in contrarium et sensu et nomine mala atque impia existimatis: et id
quidem ita uobis prescribitis imitandum: obseruandumque ut si bonus aliqis inter uos
(quod tamen ego fieri posse non arbitror) sed si quis forte inueniretur eum quasi
sceleris crimine conuictum tollere possetis e medio: essetque apud uos bene agentibus
pena proposita: male uero premia constituta: atque hoc modo certatim in tenebras, id
est in scelus et nequitias uestras rueretis. Omnes inquit de uobis rex quondam
uester Dauid declinauerunt simul. inutiles facti sunt. non est qui
faciat bonum: non est usque ad unum. Pilatus itaque
-- 6r -- et
clamore illorum et Herodis Tetrarche instigatione metuentis ne regno
pelleretur uictus est: et Christum iam prope extinctum uerberibus eorum
uoluntati tradidit ut ipsimet de illo secundum legem suam iudicarent.
O magnum et
incredibile facinus, O graue inauditumque crimen. Quid mihi hominis mortem
nuntiatis? Quid humana refertis supplicia? Deus, inquam, deus omnipotens mortali
corpore indutus ad crucem ducitur. Deus Optimus Maximus seruili ac turpissima morte
condemnatur. Generatio praua et peruersa, hecine reddis domino, popule stulte et
insipiens? Nunquid non ipse pater tuus, qui possedit et fecit et creauit te, nonne
ipse deus tuus est qui tibi mari in medio siccum iter aperuit, in quo tibi salus,
inimicis fuit interitus? qui te annis quadraginta in deserto cibauit manna, qui te in
argento et auro eduxit et non erat in tribubus tuis infirmus; qui te umbra nubis per
diem desuper tegebat; qui tibi aquarum fluuios de petra, qui auium multitudinem de
celo emisit? quid dicam bella orationibus gesta? quid hostium mortes per femine
manus factas? quid uictorias sola dei inuocatione quesitas? Illud autem quomodo
narrabo quod Egyptum aqua pro uobis pugnante, rana, cyniphe, musca, peste,
ulcere, grandine, locusta, nocte, primogenitorumque interitu strauistis, quod muros
Hierico in uoce tubarum psalmorumque deiecistis. Hic ille est, popule stulte et
insipiens, cuius tu uirtute, cuius auspicio hec omnia et alia multo plura peregisti.
Sed quid ego hec commemoro sceleratissime genti, si tamen gens appellanda est et non
ferarum teterrima multitudo? Aures habent et non audiunt: oculos habent et non
uident: pedes habent et non ambulant. Vos ergo, patres, quibus dei optimi munere
ueritas reuelata et celitus missa est sapientia, quibus et audire et lucem intueri et
uersari in luce permittitur. Adestote queso omnes animis qui adestis corporibus: huc
mentes uestras: huc pietatis misericordieque oculos conuertite. Educunt Judei Jesum
spinis coronatum: sanguine multo conspersum: sputo et omni sordium genere turpiter
oblitum. flagellis ac uerberibus debilitatum prorsus et uix iam pedibus innitentem.
Aspicite collapsa membra et omni penarum genere pallida atque exanguia. Riget cruore
squallidi capitis concreta cesaries. formosus ille et suauis aspectus nusquam
cernitur. pristinus forme uigor liuore et sanguine contabuit: capillique coherentis
illuuies attenuatos oculos et lumen prope extinctum puluere et cruore obducit.
Adhesit caro eius ossibus ipsius. A planta pedis usque ad uerticem non est in eo
sanitas. Vidimus eum et non habebat speciem neque decorem: sed erat species eius
inhonorata et deficiens a filiis hominum. mutatus est enim color optimus obscuratum
est aurum: et lapis ille preciosus. electus. angularis: quem
-- 6v -- quondam deus in
fundamentis Syon: id est in sancte matris ecclesie fundamentis missurum se pollicitus
erat perdidit decorem. perdidit lumen: quamuis uirtutem non amiserit. nemo eum
nouit. nemo estimat. nemo ueretur. Lux in tenebris lucet et tenebre eam non
comprehenderunt: In propria uenit et sui eum non receperunt. Quis est iste qui uenit
Edom? i sanguineus tinctus uestibus de bosra id est angustia
uel tribulatione. Quare rubrum est uestimentum tuum: et uestimenta tua sicut
calcantium in torculari? Torcular inquit calcaui solus: ac si aperte diceret: solus
pro humana natura sanguinem effudi. solus crimina omnium durissima morte et
acerbissimis penis meis abstuli. De quo etiam Moyses inquit: Vos
tacebitis
et alius: hoc est Christus solus: pugnabit pro uobis: moriendo
scilicet in cruce pro salute omnium mortalium.
Ecce igitur Beatissime Pontifex quam aperte omnia hec diuini Israelitici uates
predixisse uidentur: quam bene dies diei eructat uerbum et nox nocti indicat
scientiam. quam decenter rota in medio rote collocatur: quam manifeste abyssus
abyssum inuocat, idest prisca illa hebreorum lex noue huius nostre sacra declarat:
et quodammodo inuocat mysteria: in uoce catharactarum tuarum: hoc est ipsorum
prophetarum uoce. Atque de hoc ipso alibi etiam legimus: Posuit tenebras
latibulum suum
uetus scilicet testamentum: quod ipsis erat obscurum
figuris. In circuitu eius tabernaculum eius: tenebrosa aqua in nubibus aeris. Sed
addit postea: Pre fulgore eius nubes transierunt
. Quia aqua illa que in
nubibus latebat uidelicet Christiane legis mysteria que in ueteri testamento
latebant in aperto post Christi aduentum refulserunt. ita quoad ab omnibus non iam
per enigmata et obscuras similitudines sed manifeste ac simpliciter et doceri
possent et percipi. Emisit enim ex nubibus illis aquarum fontes Saluator: ut
fluminis impetus letificaret ciuitatem suam: cuius saluberrimo potu nulli homines:
nulla toto orbe regio esset expers. In omnem enim terram exiuit sonus
Apostolorum Christi et in fines orbis terre uerbum eorum.
Quamquam quid ego huc sum delapsus quasi uel ex nostris dubitet quispiam uel ex
alienis negare possit ea que diximus omnia de Christo intelligenda esse? et
prophetas ipsos alium quendam diuinis illis uocibus cecinisse: non eum qui a nobis
colitur Jesum mundi redemptorem? Neque enim apud Judeos mihi sermo nunc est: quorum
furor toto orbi iampridem innotuit. Illud tamen quod a principio statueram mihi
dicendum loci huius oportunitate admonitus: uestraque humanissima attentione pene
requisitus preterire non possum. Juuat enim prophanum illud genus non nostris: sed
suorum hominum auctoritatibus paululum aggredi et arma illa quibus frustra nos
oppugnant in ipsos retorquere: quo paucissimis uerbis uanas rationes: quibus
stultissime nobis obstrepunt
-- 7r -- propriis auctoribus: et suo (ut ita dixerim)
mucrone iugulatas conspiciant. Docebo enim idipsum quod a religione nostra
abhorrent quod in tenebris uersantur. quod Christum ueram lucem ignorant multo antea
tempore a maioribus suis predictum fuisse. Vbi es sancte uates Hieremias? quid
dicis? quid clamas? Preuaricatio inquit est in medio domus Juda ait dominus:
negauerunt me et dixerunt non est ipse. Et que sit preuaricatio et que domus Juda
et quem negauerunt neque ambiguum neque obscurum est. Quid tu autem Isaias? Audite
celi et auribus percipe terra quia dominus locutus est: filios enutriui et exaltaui:
ipsi autem spreuerunt me: Cognouit bos possessorem suum: et asinus presepe domini:
Israel autem me non cognouit: et populus meus non me intellexit. Et postea addit:
Auditionem audietis et non intelligetis: et cernetis uidebitis et non scietis:
incrassatum est enim cor populi huius. Item Ezechiel dum captiuus prophetaret in
Caldea sic ait: factus est sermo domini ad me dicens: fili hominis in medio domus
exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad uidendum et non uident: et aures ad
audiendum et non audiunt. Ex quo certe Judeorum scelus atque impietas
manifestissime apparet: Neque enim tam clarus sermo, tam simplex, tam
manifestus inuerti aut deprauari ullo modo potest.
Itaque redeamus illuc unde nostra diuertit oratio. Educitur Jesus ad supplicium eo
quo narrabam uultu: eoque corporis habitu: crucem ipsemet humeris
deferens. confectus flagellis: sanguine: et sordibus squallens. capite sentibus
coronato. Cumque peruentum esset ad locum: qui caluarie idest sanguinis dicitur:
rursus hic Saluator noster denudatur: et corpus illud sanctissimum: quod paulo post
omnia ad se trahere debebat: quod a terra exaltatum ueluti eneus ille Moysi serpens
singulare presidium: et saluberrimum medicamen futurum omnibus gentibus erat.
Iterum inquam sub aperto celo ante omnium oculos uestibus cunctis denudatur: et
milites ipsi: uel potius nequissimi latrones sortibus illas inter se diuidunt:
Crucem eo spectante coaptant. titulum inscribunt. erigunt postea et in terra
defigunt. manus et pedes (o bone Jesu quis hec sine gemitu: quis sine lachrymis
referat?) Manus inquam illas et pedes sanctissimos ferreis clauis perforant. Quid
amplius differo? Tollitur sublimis in cruce mundi Saluator. eleuatur a terra
hominum Redemptor. expandit tota die manus suas. posuerunt enim lignum in pane eius:
et cornua in manibus eius. foderunt manus eius et pedes eius: dinumerauerunt omnia
ossa eius. distillant manus eius mirrham: et digiti eius guttas. Eleuatio enim
manuum suarum sacrificium uespertinum. De cuius supplicii atrocitate quid ego multa
dicam? cum omnes sciant quantus sit dolor eas corporis
-- 7v -- partes ferro
transfigi: que plurimis sunt contexte neruorum coeuntium fibris: ubi pene omnis
uiuacitas sedes suas: et quasi arcem quandam retinere uidetur. Ecce autem paulo
post horrenda adesse prodigia: et subita rerum insensibilium mutatio: que opifici et
parenti suo quibus poterant indiciis commiserari undique uidebantur: talesque et
tantas Summi atque Optimi dei penas pro sua queque conditione deplorare: ut plane
tunc diceres pietatem: que humanitatis propria est ab hominibus sese in muta corpora
transtulisse. Tota namque terre ipsius moles late contremuit. et lapides terrifico
quodam et inaudito prodigii genere scissi sunt. Sed et Sol per tres horas, quod
fieri tunc secundum rationes Mathematicas non poterat, obscuratus est.
Multaque sanctorum corpora qui dormierant surrexerunt. At uero Saluator noster
cruci affixus: uidens iam perfecta et consumata esse omnia: et penarum suarum
ignominiam mox triumpho mortis gloriosissime comutatum iri: ad matrem afflictam et
miseram deficientes ac prope extinctos oculos deflexit: Cumque eam lachrymis pene
ocnsumptam: et uix iam dolori resistentem aliquandiu intuitus esset: ad Johannem
postea: qui solus discipulorum ibi remanserat se conuertit: Mulier inquiens
(sic enim matrem tunc appellauit) ecce filius tuus.
Deinde rursus ad illam
se reuoluens: quasi capite innueret quod manibus non poterat: Joani ait: Ecce mater
tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in suam.
Cogitate nunc uiri optimi et mentes uestras tanto dolori. tante pietati queso
recludite: qui status: que conditio: qui erat tunc animus miserrime matri. Ego
certe uidere uideor perennes lachrymas: mestissimos eiulatus: dispersos crines:
manus sanctissimas modo faciem: modo caput plangentes. Sed age omittamus hec omnia:
cum eadem sacri etiam euangeliste consulto fortassis omiserint et Mariam uirginem
nihil aliud nisi uerba illa notissima orbitatis clamantem nobis ante oculos
proponamus: Mi Jesu dulcissimum quondam: nunc uero amarissimum mihi nomen: sic
tu obsecro sponsam tuam deseris? Sic matrem miseram destituis fili? Quomodo factus
es mihi amaritudo et dolor? quid igitur faciam? quo iam amisso te reuertar? quo me
recipiam? domumne? at que ibi poterit esse uita nisi acerbissima? nisi dolori
perpetuo obnoxia? Anne igitur ad Petrum. Andream. Philippum. Jacobum: ceterosque
tuos discipulos: qui te derelicto aufugerunt omnes. At uero adest orbitatis solatium
Johannes: Miseram me: hunc ergo suscipiam: hunc pro te retinebo fili? hominem
scilicet pro deo, seruum pro domino, cognatum pro filio? O acerbam
permutationem: o luctuosum solatium et meroris perpetui monimentum. -- 8r -- Sed queso
te charissime fili per uiscera misericordie tue. per eternum parentem tuum: cur
miserrimam matrem in tot angustiis non adiuuas? Cur tormenta hec uel morte subita
non tollis? An uero clementissime aures tue: que cunctis hominibus patent mihi uni
precluduntur? O uos omnes qui transitis per uiam attendite et uidete si est dolor
sicut dolor meus.
Nonne hec uerba omnes comprehendunt calamitates? Non
uidemini nunc uobis uniuersos audire miseros? Quis tam fuit tempore illo durus et
ferreus: quis tam inhumanus preter impios iudeos. preter sceleratos iudeos. preter
sacrilegos iudeos: qui non eius fletu ac querelis commoueretur? et quis fuit quin
lachrymas emitteret? quin tantum hunc dolorem. tantam hanc calamitatem pio aliquo
affectu prosequeretur? Cui igitur comparabo te uel cui assimilabo te filia
Hierusalem: cui exequabo te: et consolabor te uirgo filia Sion. magna est enim uelut
mare contritio tua. quis medebitur tui. plauserunt super te manibus omnes
transeuntes per uiam. sibilauerunt et mouerunt capita sua super filiam hierusalem
plorans plorauit in nocte et lachryme eius in maxillis eius. O si alicui ex nobis
atque utinam mihi tante huic rei, tanto huic spectaculo adesse
contigisset, cum deus mulieri, cum Rex ancille, cum maritus sponse, cum pater
filie, cum natus parenti, cum Jesus Christus Marie uirgini in cruce pendens Joannem
filium pro se retinendum tradebat. Taceat iam prisca etas et pia orbis totius facta
sileant. Hoc omnes miseri cogitent: omnes orbati meditentur. omnes afflicti
considerent. hoc denique et parentes uniuersi in filiorum morte: et filii in
parentum funere contemplandum sibi proponant. totusque terrarum orbis calamitatum
suarum remedia hoc proposito exemplo requirat.
Videtis ergo amplissimi patres Saluatorem nostrum hec omnia pro nobis: que nemo
mortalium nec pro salute propria sustinuisset non minori mansuetudine quam patientia
pertulisse. Quapropter cum satis pro tempore de die hoc sanctissimo dixerimus:
quanquam pro materie amplitudine non satis: si unum illud quod modo
succurrit addidero statim faciam loquendi finem: quod equidem ea potissimum causa
inuitus omiserim ne scelus iudeorum post hominum memoriam inauditum crudelitatemque
his omnibus que narraui maiorem silentio uidear preteriisse. Quid obstupuistis
patres? an uero putatis, que uestra est humanitas, locum iam aliquem impietati inter
tot mala non superesse: et Jesu Saluatori nostro post horrendum et atrocissimum
illud crucis supplicium nihil ultra potuisse accedere? ita arbitror amplissimi
patres. Sed inueniet aliquid iudeorum feritas quod addat et dolori
dolorem. uulneribus uulnera adiicient: quibus satis non fuit Christi captiuitas. non
iurgia. non irrisiones. non maledicta. non uerbera. non fellis acetique potus. non
spinea illa corona. non manuum pedumque atrocissima uulnera. non crucis patibulum
non generosi sanguinis effusio. non denique ipsa mors: in qua omnis pena et omnia
supplicia cessant: in qua inimicorum odia concidunt. hostium furor sedatur. ferarum
impetus conquiescit. Non fertur inimicus in cadauer inimici. non hostis in euersa
menia concitatur. non item fera quantumlibet ferox in mortua sui generis animalia
deseuit. Quid autem fecerunt furiosissime bestie. crudelissima portenta scelerum et
flagitiorum omnium nequissimi latrones? Sed quid fecere? corpus illud
sanctissimiiam a communi luce: a libero spiritu seiunctum inusitata quadam rabie
ferro transfigi permittunt. Sed quid ego scelus extenuo minusque apud uos dico:
atque ipse cogitans sentio? quasi hoc permiserint tantum Judei ut fieret et non
effecerint ipsi: Immo uero aliter esse non potuit: duo enim in omni delicto maxime
spectari solent: animus scilicet et euentus. Sed quis Judeorum animus fuit tunc cum
Romanus ille Centurio latus Jesu Christi lancea confixurus erat? quis dubitat
patres? Nempe ut feriret. Et quis fuit euentus? feriit: atque illico uidit
percussor cum cecus antea fuisset. et iudei in tenebris et cecitate sua remanserunt:
Statimque ex uulnere sanguis et aqua effluxit. Sanguis ad redemptionem nostram:
Aqua ad criminum ablutionem
O Reges. o duces. o principes: uos enim qui orbi huic misero cum fastu et
superbia preestis. qui pupillos et uiduas et pauperes opprimitis: Qui
luxu. cupiditate. auaritia diuina et humana omnia peruertitis. qui et uosipsos et
delitias ac uoluptates uestras immortales arbitramini: uos hoc loco quanta maxime
possim uoce appello. aspicite regem celi. ducem angelorum. principem totius creature.
Nemo sit qui se abscondat a calore caritatis eius. omnes gentes. omnes
nationes. totus denique terrarum orbis (si nature conditio patitur) huc
accedat. tantumque scelus. tam inauditum flagitium pio aliquo affectu prosequatur.
Quid facitis patres? quid intuemini? quid taciti expectatis? Nos inquam nos tanto
redimimur precio. nos tanto curamur impendio. Venite adoremus et procidamus ante
deum: ploremus coram domino qui fecit nos: quia ipse est dominus deus noster nos
autem populus eius et oues pascue eius. Lugeamus uitam nostram mortuam idest
Christum Saluatorem nostrum et pro eo uel lachrymas emittamus qui sanguinem suum pro
nobis non dubitauit effunder. Tu uero miserrime peccator quid heres? quid dubitas?
quid cunctaris? Ecce nunc tempus acceptabile: ecce nunc dies salutis. Quid tibi cum
auaritia? quid cum luxuria: si Johannem uis euangelistam imitari et Christo esse
dilectus? matrem eius flentem associa. Si Simon es Cyreneus tolle crucem et
sequere. Si optas crimina tibi remitti? procumbe cum Magdalena retro secus pedes
domini. Si cupis hodie cum Christo
-- 8v -- esse in paradiso: crucifigere modo
et dic cum latrone: Domine memento mei dum ueneris in regnum tuum. Inspice
uulnera pendentis (ut Augustinus ait) sanguinem morientis, precium redimentis, caput
habet inclinatum ad te osculandum, pedes confixos ad te expectandum, manus extensas
ad te amplexandum, cor apertum ad te diligendum, totum corpus expositum ad te
redimendum. Hec fideles mei quanta sint cogitate: hec in statera cordis uestri
appendite ut totus pro uobis figatur in corde: qui totus pro uobis fixus est in
cruce.
Sed uideo patres optimi: uideo uos iampridem zelo Christi commotos: et quoquo
me uerto ubique pietas se mihi uestra ostentat. Dicam igitur fauentibus uobis pro
communi omnium salute illam ipsam crucem: illa ipsa uulnera corde: et pia animi
contemplatione percurrens.
Oro atque obsecro te generis humani redemptor: dei atque
hominum mediator: gloria: lumen: spes et salus nostra: per quem facta sunt omnia: et
sine quo factum est nihil: qui nos captiuitate tua liberasti: uinculis absoluisti:
liuore curasti: uulneribus sanasti: sanguine abluisti: sordibus mundasti: cruce
saluasti: infamia et dolore et morte ad gloriam: ad uoluptatem: ad uitam reduxisti:
qui ascendens super omnes celos omnium es arbiter: omniaque dispensas: Oro inquam te
supplex atque obsecro uti tu hodie populum tuum hic et ubique in tui memoriam
congregatum his oculis: eo uultu: eaque pietate aspicere digneris: qua sanctissime
affixus cruci tunc cum omnia ad te ipsum trahebas: Joannem discipulum tuamque
charissimam et pientissimam matrem aspexisti: eo munere: ea gratia illustres qua
quondam apostolos tuos in die sancto Penthecostes illuminasti spiritum claritatis
roremque misericordie tue eis desuper infundens. Domine sancte: pater omnipotens,
eterne deus: qui intueris abyssum: qui sedes super cherubin: qui extendis celum sicut
pellem: qui rotas orbem, illuminas solem, regis mundum, calcas tartarum: ostende
queso faciem tuam et uidebimus: porrige dexteram tuam et surgemus: infunde spiritum
tuum et renouabimur: Atque hunc quem ego oculis nunc meis aspicio tue ciuitatis
Hierusalem Vicarium, tue hereditatis conseruatorem, tuarum ouium pastorem: Hunc tu
inquam nobis clementissime domine pro tua diuina pietate: que exuperat omnem sensum:
custodias, foueas, conserues, protegasque. Respice quesumus domine in faciem Christi
tui: dirige quesumus illum secundum clementiam tuam: Da ei quesumus uerbo et exemplo
quibus preest proficere: ut ad uitam una cum commisso sibi grege perueniat
sempiternam: per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum dilectissimum: qui tecum
uiuit et regnat per infinita secula Amen.
Dixi:.
-- 9r --