Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Ephesii quoque fidem a Ioanne apostolo prędicatam recepturi, ut eam signis
approbaret, petierunt. Qui Christi nomine inuocato uetustum Dianę templum
ruere fecit, ut, in qua illi plus confidebant, minus pro ipsis ualere
intelligerent, quando quidem semetipsam dea defendere nequibat. Aristodemus
uero, templi antistes, adhuc incredulus aliud etiam experimenti genus
perquisiuit. Venenum propinat, quo dudum capitis reos necauerat. Id acceptum
apostolus hausit inoffense. Et impletum est, quod Dominus noster de
credentibus prędixerat: Et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit.
Ipsos insuper, qui necati fuerant, ad uitam reuocauit. Tunc
demum Aristodemus et, qui spectaculo aderat, consul reliquumque uulgus,
derelicta idolorum superstitione, ad salutis lauacrum confugerunt et
apostoli iussu per omnem Asiam euersis deorum simulachris crucis uexillum
errexere, cum iam compertum haberent uerbum crucis pereuntibus quidem
stulticiam, his autem, qui salui fiunt, Dei uirtutem esse.

|