Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
-- 22 --
et inviolabilis astrologia nuda est, quia nuda et una est
veritas et non indiget adminiculis vel aliqua fucatione
verborum, sed nuda et simplici narratione verorum. Quapropter eius sophismata impugnando ex falsis suppositis,
fabricata contra inviolabilem et sacram astrologiam, scripta mea foedare [30] nolo, cum ea primis etiam elementis
imbutus (stans pede in meo) quilibet solvere posset – vel
etiam negando consequens et B2 omnes eius consequentias; quia ex falso suppositis falsae sequuntur conclusiones. Quamvis ea solvere quidam conati sunt et tamen
nihil duxerunt. Existimo enim non minorem fatuitatem
esse fatuas positiones impugnare, quam sunt ipse fatuae
positiones. Quare videtis, patres optimi, admiratas mathematicas omnia in se eminenter continere: facultatem scilicet, sanitatem atque animam. Omnia certe suadent eas
tota mente amplexandas et tamen eis alia praeponitis.
Quibus si loquendi facultas daretur, nonne mortales omnes
lacrimosa [31] voce sic compellaret: O crudeles homines,
vanis deliciis dediti, a propria perfectione vestra revocantibus;
in sola enim cognitione intellectiva Dei imagines
estis, scire tamen et intelligere non quaeritis non solum
secreta Dei et naturae, verum etiam nec manifesta in natura.
Quid enim manifestius est, quam solem atque lunam
singula luce horoscopalem partem modo occupare, modo
in Oceano se abscondere et tamen ortus et occasus est
nobis ignotus? Et in continua admiratione esse vultis,
quae est parens ignorantiae et imperfectionis humanae [32].
Quid etiam manifestius est, quam praesentiam solis lucem
generare et eius absentiam tenebras producere; in certa
etiam distantia aliqua generare tantum, aliqua generare
atque vivificare et in certa appropinquatione aliqua infirmare
tantum, aliqua infirmare atque corrumpere? Et
Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
|