Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Previous page

Next page

-- 16 --

scientiam facere. Certe, haec bene dispositus quis dicere non potest. Quia quaecumque a concavo orbis lunae continentur, omnia sunt propter hominem secundo Physicorum: faciunt enim ad facultatem, ad sanitatem et ad animam. Quae omnia sola mathematica sibi vendicavit. Ad facultatem enim quia omnes artes mechanicas continet, quibus facultates omnes acquiruntur [21]. Ad sanitatem etiam, quia totam medicinam continet teste Hypocrate, medicorum semita veritatis. Medicus (inquit) si non est in stellarum scientia perspectivus, quis in eius manibus non confidat: quia caecus non immerito potest diffiniri. Idem in libro De aëre et aqua. Et si ex altissimis consideraveris, invenies astrologiam esse potissimam partem medicinae. Albumazar in suo Introductorio maiori: astrorum cognitio est principium medicinae. Quis enim medicorum cognoscet repentinam permutationem crisis, nisi astrorum cognitionem habuerit? Quas omnes etiam Conciliator differentiarum ciiii stellis attribuit [22]. Quis enim negare potest luna existente veloci cursu crisim septimam ad sextam non pervenire et eadem tarda, septimam ad octavam? Quia variatis causis et effectus variabuntur. Quis etiam sano existente homine eadem hora letali morbo infici? Sicut et aura lenis et placida, quam tempestuosae procellae minus momento violant atque corrumpunt. Nec sane est recurrendum ad proprietates occultas medicorum, quia sunt manifestae ex stellis: teste Averroe, acerrimo medicorum stimulo, in fine sexti Colliget [23], qui insecutus [24] veritatem, veritate coactus dixit has proprietates medicis occultas ex stellis esse manifestas. Unde repentini B1 casus, mutationes aëris, periodi diversae. Denique quis omnia scaeva accidentia infirmi? Quis negare potest
Previous page

Next page


Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.