Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Previous page

Next page

-- --

vegetabilia humidam substantiam habentia luna crescente non augeri et eadem minuta lumine non diminui. Aegrotantes etiam ex repletione luna crescente et ex inanitione ipsa deficiente infirmitatem non intendi, aucta causa. Quis etiam negare potest moriturum morte non violenta non mori, priusquam luna incipiat ab angulis orientalibus descendere, quia dum ascendit et si infirmum morientem iuvare non valet, conservat tamen ipsum; quod in prognosticis [25] medicis astrologiam habentibus non mediocris utilitatis atque gloriae esse solet. Ex quo Hypocrates, Galienus et Avicenna non cessant exclamare contra imperitos medicos mathematicam ignorantes. Facit etiam ad animam: nonne anima ipsa cognitione sola perficitur? Et hoc erit quando causas effectuum cognoscimus. Sed maria fluxum et refluxum a luna accipiunt; mineralia in visceribus terrae generantur, plantae et animata omnia. Vici et civitates leges Maurorum, Chaldaeorum [26] solum a stellis accipiunt; nativitates, periodos et statuta tempora durationis ab eisdem habent. Quibus quidem ignoratis cuncta convenit ignorare, quibus etiam cognitis anima suam perfectionem habebit. Haec etiam Philosophus confirmat dicens, quod virtus solis et stellarum diffusa in aëre facit omnes istas alterationes in sphaera activorum et passivorum. Quis etiam velocitatem firmamenti compraehendere potest, quod in minuto horae sua velocitate terram universam circuiret; 11411, si eadem velocitate circa superficiem terrae moveretur, qua in orbe proprio? Quamvis divus Hyeronimus multo velociorem motum ponat, tamen nos principem astrologiae secuti positionem eius approbamus. Quis magnitudinem solis, qui terra maior est clxvi et ipsa luna 6644 nisi periti astrologi? Quis reliquas
Previous page

Next page


Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.