Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 13 --

duces, qui agmen praecedant, habere soleant? Neque enim cerui, grues, apes ducem sui generis sequi dedignantur. Ad haec ut nostrorum hominum prouerbio utar, nonne pro monstro esset habitum ursini capitis animal, 13 cui caetera membra leonis essent?

Abhorret [1] enim natura ab inepta ac deformi eiusdem corporis diuersitate. Porro certum est id regem in regno esse, quod caput in corpore. Cur igitur Hungaris externum regem imponemus, lingua, moribus, institutis a nobis differentem, [2] et quem, quum usus postulauerit, non nisi adhibito interprete alloqui poterimus? An non sine dedecore nostro, tanquam ui coacti, aut nostrorum ciuium inopia in alienas leges, qui semper caeteris imperauimus, ultro cedemus? O si Attila, quo duce maiores nostri (ab ultima Scythia digressi) atque Tanai amne superato terras usque ad Britannicum oceanum multis illustribus uictoriis emensi sunt, ab inferis rediret, quanta indignatione gentem suam iam degenerem auersaretur, quippe quam, ueluti indigna esset, quae suis legibus uiueret, ritu iumentorum iugum ab externo impositum submisse ferre cerneret?

Sed nec finitimae gentes, belli gloria nobis haud quaquam pares, aliis quam suae linguae principibus parent. An Alemanus suae nationi non imperat, num Poloni unquam alium regem quam Polonum habuere? Nonne Boemi nostra memoria Matthiam Chugniadem, quem Italorum assentatio Coruinum uocauit, pene in solio collocatum aspernati sunt, ei puero Vuladislauo, Andreae Casimiri filio, cuius aetas alienae tutellę quam regno aptior erat, quod eiusdem linguae esset, antelato? At profanis duntaxat exemplis ista agimus, quasi eorum, qui religioni addicti sunt, consuetudine, apud quos uidelicet ad obtinenda sacerdotia nihil quemquam praeter uirtutis ornamenta iuuare debet, nostram sententiam tueri nequeam? Num aliquod nostis, uiri Hungari, sacerdotum collegium, cui eiusdem ordinis ac nationis homo non [1] praesit? Taceo ipsam sedem apostolicam urbemque Romam, commune omnium gentium, praesertim Christianarum, domicilium, ubi aetate nostra, quod quidem neminem uestrum latere puto, non nisi Italus, aut a pueritia in Italia educatus, quum et in aliis regionibus uiri Christiani huic muneri idonei reperiantur, pontifex maximus creari potuit. Quoniam et Romam, Italicam urbem, utpote in Latio positam esse perhibent, et collegium ipsum patrum, ex quibus pontifices fiunt, maiore ex parte ex Italis constare certum est. Nam satis consentaneum esse uidetur lupis lupum, et ursis, ut dicitur, ursum praeesse. Quanta praeterea non modo laudis, sed etiam utilitatis nobis accessio est futura, si finitimae gentes, queis fortuna nostra inuidiosa semper fuit, 14 cognouerint Hungaros suo regimini satis idoneos aduena principe, cuius consilio ac arbitratu regantur, non indigere; propterea quod hi solent, siue id ad animum, siue ad corpus referas, externam opem quaerere, atque alienae sese ditioni subicere, qui propriis tum animi, tum corporis dotibus expertes se ne libertate quidem, nedum imperio dignos putant.

Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.