Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 122 --

Hic pace in Asia cum finitimis composita, cum omnibus copiis, quas 143 contrahere potuit, Hellespontum traiecit bellum cum Grecis gesturus, cum quibus licet uaria fortuna diu pugnauerit, saepius tamen uictor quam uictus discessit. Iam assiduis populationibus Graecorum ac Thracum uires attriuerat, nec quisquam ex finitimis populis erat par illi armis. Itaque finitimis Christianis omnibus rebus exhaustis instandum ratus, Hadrianopolim obsedit, breuique ea potitus est, fugato rege Wcasino, qui cum Turcis pro portis Adrianopolitanis praelium infeliciter comisserat. Atque quum situs urbis et regio inter Melantem et Hebrum amneis admodum ferax placuisset, huc sedem regiam e Prusa transtulit.

Hoc mortuo Bazethes Secundus regnat, qui dum auiti ac paterni imperii fines in Europa prorogare nititur, transgressus Neston amnem usque ad Strymonem processit. Non tulere hoc Dardani ac Macedonum reguli, uerum confestim coactis copiis Turcae, qui iam Strymonem quoque traiecerat, occurunt, atque non procul ab hoste castra ponunt. Caeterum quum postero die pugna esset ineunda, Lazarus, Dardanorum rex, duces suos ad cęnam uocat, obiecturus inter coenandum Miloni, ex purpuratis uni, proditionem, cuius a quodam aemulo per inuidiam apud se erat criminatus, eo consilio, uti aut in conuinctum sceleris animaduerteret ― solent enim Illyrici atque Macedones uino aeque ac tormentis arcana elicere [1] - aut eo innoxio comperto sese suspitione exoneraret.

Itaque dum se [1] pro instanti pugna licet hilari, non tamen nimis largo inuitarent potu, rex ad Milonem conuersus, pateram argenteam uino plenam dextera tenens, Propino, inquit, tibi, Milon, uinum hoc una cum patera, licet proditionis apud me sis insimulatus. Ille nullam conscientiae notam uultu prae se ferens acceptum hausit poculum, deinde assurgens ad regem ait: Rex Lazare, quoniam nec iurgii nec disceptationis nunc tempus est, hoste iam prope in acie stante crastino die re ipsa ostendam et delatorem meum falsum ac mendacem, et me in regem meum integra esse fide. Milon, quo et proditionis culpam in se, ut erat, nullam fuisse ostenderet, et quod receperat, re ipsa praestaret, prima luce omnibus insciis conscendit equum, et lanceae, quam gerebat, cuspide auersa, quod quidem transfugae ac pacatum insigne apud Illyricos est, ad castra Turcarum accedit. Erat celebre apud Turcas quoque Milonis nomen. Itaque confestim in tabernaculum ad regem eius aduentu admodum laetum 144 est admissus. Ibi Turcarum ritu humi procumbens regem adorat, ac dum submisso capite porrectam regis manum deosculatur, educto clanculum pugione, quem sinu abditum attulerat, stomachum Turcae iterato ictu haurit. Atque dum sese e tentorio eicere conatur, a regii corporis custodibus intra tabernaculum confossus interiit. Huius facinoris monumentum adhuc extat Prusae: manus Milonis argento inclusa ac Bazethis tumulo affixa.

Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.