Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 123 --

Principes Turcarum tametsi regis nece uehementer essent commoti, haud tamen in luctum proiecti, satis sagaci consilio eam et ab hostibus simul, et a suis, qui casum regium nondum perceperant, coelant. Et est gens tegenda suorum aduersa fortuna obstinati silentii: neque metu neque spe uox elici potest, qua quod principes coelatum uolunt, prodatur. Itaque prius quam res magno Turcarum periculo emanaret, in aciem copias educunt, et quod pro regis gloria erat faciundum, id pro sua quisque salute agens, magnis in hostem animis inuehuntur. Nec segnius pugnam capescunt Christiani ― atrox igitur utrinque praelium excitatur. Cadunt passim hinc Turcae, inde Christiani. Iamque Turcae uix impetum Dardanorum ac Macedonum sustinebant, locoque paululum cesserant alii, fugam alii spectabant. Tum duces Turcarum altiore uoce, Quo fugitis, clamitant, uiri Machometani? A tergo Strymon, lęua Aegeum pelagus obstat fugae, nonne honestius est in acie uirorum more cadere quam tergo hostibus dato undis ritu pecorum obrui? [1] Quo cessit ille animus, uiri Turcae, quo transmisso Hellesponto Europae imperium concupistis? An iccirco hucusque progressi sumus, ut Bulgaricae genti, nostra ignominia, decus et gloria paretur?

Non haec ducum adhortatio modo, sed etiam, ut saepe fit, salutis desperatio pectora Turcarum accendit. Itaque resumptis animis multo acriorem priore pugnam redintegrant, et sese iterato clamore in hostem inferunt. [1] Quod ubi uidit Dardanorum rex Lazarus ― et erat ipse quoque acerrimus bellator ― Turcis, qua impressionem faciebant, protegentibus eum Dardanis equitibus, praesenti animo occurit. Sed iam eius equum defecerant uires: nam ab ortu solis in octauam prope horam pugna protracta erat. Itaque rex cernens nouum de integro praelium ortum esse relicto fesso equo in recentiorem parua interposita mora transilit. Quo quidem facto rem omnem euertit, propterea quod illum 145 subito non conspectum sui cecidisse rati uehementer turbantur. Viderant enim regem paulo ante suo simul et hostili cruore ― inter primos enim pugnarat ― oppletum. Turcae perterritis acrius instant hostemque et pauore perculsum, et labore fessum haud difficulter in fugam conuertunt. Rex errore suorum intellecto insignis cultu per aciem discurrens conatus est primo Dardanos ad pugnam reuocare, sed ubi uidit se adhortatione nihil proficere omnium auribus metu obstructis, et ipse fugae sese mandat, fortunam (quae ut alio loco diximus, nihil aliud est quam Dei constitutio praeter opinionem hominum eueniens) maxime incusans. Magis enim diuinae irae quam hostili uirtuti suorum pauorem adscribebat.

Quam quidem opinionem, uel potius omen, ipsius regis exitus statim comprobauit. Nam dum paulum uia militari declinat uictores effugere cupiens, [1] in foueam uirgultis tectam, quae forte ad feras capiendas facta erat, incidit, collapsusque una cum equo ab insequentibus hostibus exanimis opprimitur. Turcae qui paulo ante prope desperauerant salutem, laeti tanta uictoria sub occasum solis se in castra recipiunt, atque adorata luna
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.