Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 124 --

ut his mos est, priusquam cibum caperent, inferias regi patrio ritu, haud tamen ibi corpore eius sepulto, dederunt.

Mechmetes I rex, post hunc Hysladimirus, Amurathes tandem II regnat, quo mortuo Mechmeti II regnum cessit, qui Constantinopolim aliasque plurimas in suam potestatem redegit.

Postridie eius diei, quo haec gesta sunt, Bazethis filium absentem, Mehmetem Primum, qui eo tempore Prusae erat, omnium consensu regem dicunt, constituto prius praefecto, qui per absentiam regis exercitui praeesset, et regiam in eos haberet potestatem, atque interim de controuersiis inter eos exortis cognosceret. Curato deinde regis cadauere plaustroque imposito, atque Prusam ad sepeliendum ferri iusso, Hadrianopolim proficiscuntur, haud tam regio casu tristes quam uictoria laeti. Eo nouum quoque regem, quo ibi regnum iniret, ex Asia accersunt.

Ab hoc rege nihil fere dignum memoratu aduersus Christianos actum est, praeter populationes et unum insigne Turcaica clade cum Illyricis regulis ad Drinum amnem praelium. Huic successit Hysladimirus, qui Graecos, Macedones, Thraces, Moesos itidem populationibus ualde uexauit. Cum Sigismundo quoque Caesare ad Nicopolim, in Triballorum agro, quum eo ex Hungaria ille imperator processisset, aequo marte semel pugnauit.

Hunc secutus est Homurathes cognomento Magnanimus, rex mea sententia et bello et pace clarissimus. Hic totam Thraciam praeter Constantinopolim imperio suo adiunxit, Dardanos, Triballos, Moesos, Macedoniam cum tota fere 146 Graecia, excepta Peloponeso, subegit. Decies cum Christianis manum collatis signis conseruit. Nam cum deuictis Moesis usque ad Danubium et Pannonios peruenisset, Hungaros in se concitauit, adeoque acrem hunc hostem habuit, ut iam non pro alieno solo, sed pro suis sedibus inter Aemum et Rhodopen coactus sit cum his decertare. Eo enim usque Hungari duce Sigismundo Caesare progressi tandem, nescio quo fato, ibi a Turcis callido hoste fere uictores profligati sunt.

Habuit praeterea bellum Homurathes cum Wladislauo Polono, qui post Alberthum Sigismundi generum regnum Hungariae obtinuit. Qui quidem, Romani pontificis suasu, rupto foedere ac per inducias infelici euentu cum Turcis pugnauit. Nam dum inter dimicandum in castra hostium pro uictore sese gerens [1] inconsulte irruit (alterum enim Hungarorum cornu, cui Ianus Chugniades, Mathiae Coruini pater, praefuerat, Turcas aduersos in fugam coniecerat) interfectus est, una cum Iuliano Caesarino, cardinali sacerdote, magna Veneti populi infamia.

Porro Veneti, ne Hungaris Grecorum urbs Constantinopolitana uoluntate traderetur - tunc enim denuntiabant Graeci se eam urbem aduersus Turcam defendere non posse dicuntur Turcaicum exercitum clam Christianis in Europam ex Asia suis nauibus traiecisse, quo Homurathes maioribus copiis Hungaris occureret. Iam enim Hungari
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.