Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 129 --

profecto, si hostis prudentior fuisset, nobis procul dubio (tantus extitit tui honestandi omnibus ardor) erant subeunda.

Vix enim sexagesimo a profectione die, multis ingentibus fluminibus atque paludibus transitis, montibus asperrimis superatis, et quod his non minus graue est, uastis terribili solitudine campis peragratis, regnum Alberthi prope confecti itinere commeatusque inopia attigimus. Quid uero ibi tuis auspiciis gesserimus, quantumue tibi gloriae fructusque haec expeditio pepererit, uelim ipse per te me tacente reputes, ne ea parum prudenter iactare uideamur, quae sane tuae magis fortunae quam nostrę uirtuti tribui debent. Ea nimirum conditione omnes tuos natura in lucem aedidit, ut quicquid decoris uirtute sua, industria, uigiliis, labore parare possent, [1] id totum te maxime illustraret, caeteris uero tuorum tantum ex eo laudis accederet, quantum tu ipsis permisisses. Nemo enim remigi potius quam nauis gubernatori rei nauticae bene gestae assignat decus, nec colono praeter constitutam stipem, licet ille laborem suum in colendo agro impenderit, sed domino cedunt prouentus. Atque id quidem recte institutum esse 152 affirmauerim, ut is scilicet maximum eius rei ferat fructum, cuius potissima ipse extiterit causa, propterea quod sicut cęlestia corpora a sole, seu a coelo empyreo lumen suum mutuantur, et quemadmodum unius cuiusque animantis membra totam uim suam a capite, seu a corde trahunt, ita qui sub regibus aetatem agunt, ab ipso rege omnem uirtutis materiam tanquam a fonte deducunt.

Caeterum nec aemulis meis Othomani prole Dei munere florentissima unquam deerit uirtutis ostendendae occasio, modo his satis animi adsit pro regis sui et Turcaici nominis gloria labores et pericula, ut uiros decet, subeundi, quandoquidem innumerae pene Christianorum regiones Turcaicis armis adhuc intactae ante oculos expositae iacent, unde sane non minus splendoris quam fructus reportari posse nulli dubium esse debet.

Cognoscant non solum Poloni, sed etiam caeterae nationes, Bazethem uiris fortissimis abundare. Vicina est nobis Hungaria, ei contigui sunt Alemani, nec procul abest Italia, sicut armis militiae dissuetudine prope nuda, atque admodum imbellis, ita opibus ob terrae felicitatem et mercaturam, cui soli dedita est, refertissima. Vide quot pateant, modo absit liuor, clarissimarum uiae expeditionum, quot rationes in promptu sint uirtutis exercendae! Ad tuam igitur, regum maxime, spectat aequitatem, ne emulorum inuidia me, ut ita dicam, iam segetibus maturis, ab eo deturbet agro, in quem uacuum primus ipse ueni, quem antehac intactum meo proscidi aratro, in quem denique semina manu propria ieci. Vnde licet, quicquid rex constituerit, exequendum sit ― regi enim perinde ac Deo parendum est ― si haec mihi optio tua benignitate daretur, malim nutu tuo uitam mihi eripi quam aduersariorum obtrectatione ea prouincia immerito spoliari. Quam sane tua fretus fortuna ita euastaui, ita attriui, ut iam nihil magis quam te Turcarumque arma illa gens extimescat.

Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.