Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 140 --

Euboiamque, inde in sinum Saronicum contendere. Constabat autem haec classis ex centum triremibus, centum et quadraginta dierotis, additis quinquaginta uarii generis turritis nauibus, quas inter rarae una magnitudinis erat, utpote quatuor millium amphorarum capax. [2] In hanc praeter commeatum, ingentem belli apparatum, multiplicia armorum ac tormentorum genera, ligneam insuper turrim Turca contulerat, quam frustatim circumferri promontorioque Patrensi, quod ex aduerso Aetoliae mille circiter passuum interuallo a Naupacto distat, imponi 165 constituerat, quo inde Venetos Corinthiacum sinum cum nauibus ingredi, suppetiasque Naupacto ferre, quam sane urbem oppugnare statuerat, facilius prohiberet.

Baiazethes cum exercitu tendit in Thessaliam; classis Turcaica Aegaeum mare petit; Veneta, Grimano duce, in Peloponnesum festinat; Iaderinos Dalmatas Turcae inuadunt.

Per eosdem dies rex quoque Constantinopoli cum ingenti exercitu egressus Hadrianopolim petiit, inde per Macedoniam Thessaliam peruenit. Ibi bona copiarum parte uni ex purpuratis, Musthaphae Argiuo, atributa, eum in Aetholiam Naupactum oppugnatum proficisci iussit. Ipse castris positis non procul ab Othri monte circa Peneum amnem substitit, euentum oppugnationis expectaturus, ratus oppugnationem ignobilis, ut nunc est, urbis, quam per se subiret, regi parum conuenire, simul ut ex proximo, si usus postulasset, auxilia suis posset submittere. Statuerat enim non nisi ui capta, aut oppidanorum uoluntate dedita Naupacto ex illis regionibus abscedere. Nam quum totum Corinthiacum sinum, quem nunc Patrensem uocant, in ditione haberet, Naupactum in faucibus ipsius sinus sitam a Venetis obtineri aegerrime ferebat.

Venetus imperator ubi cognouit Turcarum classem soluisse atque Aegeum mare petere, relicto Corcirae satis firmo praesidio in Peloponesum Methonem uersus cum omnibus nauibus, quas compararat, contendit, senatumque Venetum de Bazethis terrestri itinere eiusque classis magnitudine ac profectione certiorem facit, numerumque nauium sibi augeri petit, tametsi nauium numero, ut fama erat, Turcaicae classi haud multum impar esset, quum ea ex biremibus magna ex parte constaret, arte uero nautica, cuius Turcae non admodum tunc periti erant, longe superior. Quapropter Veneta id arte a Crimano factum esse plerique putabant: solent enim illi, pro insita prudentia, quam quidam timiditatem atque ignauiam malunt appellare, et boni militis inopia, hostem magis apparatu et specie ipsa rerum quam ueris uiribus terrere, magisque consilio uel auro, quod mercatorum omnino est, quam armis imperium augere. Atque iccirco sicut ad hanc diem haud saepe ex suis expeditionibus magnam reportarunt uictoriam, ita nec multum iacturae fecerunt.

Veneti igitur ad eas triremes, de quibus dictum est, sexdecim longas eius generis naues, quibus ipsi ad conuehendas merces utuntur, et ipsae terno ordine remis aguntur, grossas uulgo uocant, armis militibusque instructas cum onerariis sexaginta adiungunt, Methonemque ad Crimanum proficisci iubent. Nec confisi hoc nauium 166 ad hostem
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.