Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 139 --

animo ad oratorem conuersus, Quae est, inquit, haec insolentia, Veneti, a rege omnium maximo suarum actionum ac consiliorum rationes exquirere, quum uobis satius sit uel quacunque conditione pacem cum Bazethe habere, modo liceat uobis mercaturam uestram exercere, quam ei nequicquam, et cum maximo uestro obluctari detrimento? Nam si ei stomachum feceritis, quingentarum nauium classe instructa Adriaticum sinum inuadi iubebit, atque Dalmatia Istriaque occupata inde faucibus ciuitatis uestrae obsessis necessario uos non de imperio, uerum de salute decertare coget, pro qua scilicet opificum uestrorum uulgus et sellullarii Turcaico militi oppositi egregie pugnabunt. [1] Quare inducite tandem in animum uos intra pelliculam, ut dicitur, continere, et discite mercatori imperium conuenire perinde ac asino ephippium!

Caeterum neque Zancano animus ad respondendum defuit ― his enim uerbis eum tunc usum ferunt: etsi senatus Venetus nihil magis optet, quam ut rex pacem et amicitiam a parente eius institutam, deinde ab ipso renouatam, atque tot annos a Venetis integra fide cultam, conseruet, tamen si pergat lacessere, Venetis quoque nec opes, nec animum unquam defuturum, non modo ad sese ab hostibus tutandum, uerum etiam ad fines imperii 164 sui proferendos.

Orator ab hoc colloquio e regia egressus triremem, qua Constantinopolim aduectus erat, repetebat, quum eum regius lictor consecutus regis uerbis iussit quam primum soluta naui extra fines regni enauigare. Non desunt insuper, qui dicant quasdam naueis a rege submissas, ut Venetam triremem Hellesponto egredientem adorirentur, atque si possent una cum uectoribus submergerent. At ego tantum scelus Bazethem iussisse haud arbitror, quandoquidem et Zancanus ne uiso quidem ullo hoste in patriam cum comitibus suis incolumis regressus sit, et rex ille ita iustitia insignis uixerit, ut hanc fere solam laudem ab omnibus semper tulerit.

Veneti animaduerso Bazethis hostili animo, qui classi praeesset Antonium Crimanum, uirum sicut mercatura ac diuitiis, quibus sane rebus Veneti imprimis student, insignem, ita bellicae artis prorsus rudem creant. Nam Veneti licet in terrestribus expeditionibus externis et militibus et ducibus utantur, e suo tamen corpore homines nauibus praeficiunt. Quinque et uiginti triremes e nauali suo, in quo ad centum aedificatas naueis semper habere dicuntur, deducunt, instructasque nautis ac classicis militibus in Corcyram insulam proficisci iubent. Eodem paucis post diebus Crimanus quoque profectus est, imperatis Istriae ac Dalmatiae maritimis urbibus, quae in Venetorum ditione erant, circiter decem triremibus, totidem Cretae insulae, quinque Corcirae, Apuliae ciuitatibus, quas pignoris nomine id temporis Veneti tenebant, quatuor.

Iam Turcarum classis omnibus necessariis rebus instructa in Cherronesum Thracium contracta erat, signumque proficiscendi expectabat. [1] Itaque Bazethes designato classis praefecto Thaude Cossicio imperauit naues soluere, atque Hellesponto educi,
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.