Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 152 --

temperasse. Quod ubi pater Ferrandus cognouit, accersitum ad se Alfonsum satis prudenti oratione est consolatus, identidem admonens eum, uti dissimulet dolorem, tempus sicut frugibus, ita et caeteris rebus afferre maturitatem, [1] nihil importune incipiendum esse, breui fore, ut uiolentum per sese ruat imperium. Mox euenturum Ludouico Sforciae, inquit, quod amicus meus Scender Albanesius, cuius sane forti ac fideli opera, ut nosti, in bello aduersus Ioannem Andum usi sumus, accipitri aliquando accidisse memorabat, eos haud sane illepida taxans fabella, qui propria minime contenti sorte ea appetunt, quae uiribus suis longe sunt maiora. Dicebat enim cuculum ab accipitre irrisum, quod quum sibi et corpore et colore non absimilis esset, prae angustia animi potius uermibus terrenis quam suauibus auium carnibus uesceretur, uidit paucis post diebus accipitrem a rustico, cuius columbas insectabatur, captum ad metum caeterorum ex alta turri pendere. Cui cuculus: quam melius tibi, amice, fuisset uermes uenari, quam alienas aueis impetere.

At Alfonsus, ira pariter et superbia eius animo obstrepente, non parentis uerba auribus, non consilium animo recipere, non dolorem tegere, non linguae temperare, uerum propalam de Lodouico obloqui atque ei minari, bellumque prope denuntiare, nisi procuratione Mediolanensis imperii ocius abiret. Est etiam fama satis constans Alfonsum quosdam Italiae primarios uiros una cum oratore, qui Lodouici Sforciae nomine id temporis Neapoli obuersabatur moxque Mediolanum, utpote functus legatione, erat repetiturus, ad coenam haud procul Neapoli, in uillam, quam Collem Caesareum uocant, inuitasse, atque ibi inter coenandum ad legatum ita locutum esse: Quum ad principem tuum accesseris, ei nomine meo nuntiabis, uti aut pertinaciae suae in obtinendo alieno imperio finem imponat, aut sibi domicilium in coelo paret, quoniam in terris [1] illud nullo pacto posthac est habiturus.

Huic pleno temeritatis nuntio, haud impari insolentia Lodouicum Sforciam respondisse ferunt se Alfonsi minis non magnopere terreri, neque enim minoris [1] esse suum pileum, priuati tegumentum capitis, quam illius coronam, regium insigne, quandoquidem et consilio et uiribus illi par esset. Qui si coeperit, inquit, me paterni regni neccessaria sane, propter fratris mei filii ignauiam, administratione deturbare, propediem sentiet Alfonsus se et frustra id conatum esse, et igni ab se incenso eum ipsum primum conflagratum iri.

Haud uana profecto Lodouicum locutum esse mox rei euentus comprobauit. Namque Alfonsus, parente morbo, quem animi aegritudine propter Gallorum in Italiam aduentum contraxerat, extincto, ubi regnum adeptus est, pessimo sane usus consilio, nullo quempiam ciuium suorum demeruit officio, cum multae ciuitates missis cum muneribus de more ad nouum regem oratoribus, non se quidem consueti aliqua tributi parte donari peterent, sed iniquo exactionum onere leuari postularent. Quae profecto
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.