Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 17 --

illius Vuladislaui, ad quem patres uestri circumspectissimi uiri regnum Hungariae ultro detulere, quique talem regem egit, ut non modo regno a maioribus uestris, quod quidem amplissimum est, delato par haberetur, sed etiam Constantinopolitano imperio dignus iudicaretur. Quod profecto uestris armis ad illius uirtutem atque ad Polonici regni opes adiunctis iam diu Christianae factum esset ditionis, ni eum mors importuna media ferme in expeditione uobis pariter et uniuersae Christianae reipublicae rapuisset. Maternum deinde nostri principis genus ab illo clarissimo Hungariae rege Lodouico, Sigismundoque eius 18 genero ducitur, qui non Hungariae modo regnum, Boemiaeque, additis multis Alemmaniae regionibus, sed etiam Romanum obtinuit imperium. Alberthus enim, qui itidem rex Hungarorum fuit, ex Sigismundi filia et Lodouici nepte, matrem auunculumque eius Ladislauum suscepit, quem Hungari uix natum ― ut ita dicam ― et in cunis iacentem regem dixere.

Satis ergo constat neque Alberto Sigismundi genero, neque Vuladislauo Casimiri germano, neque Ladislauo Posthumo Alberthi filio, ultimis legitimis regibus uestris, alium quam Vuladislauum Boemorum regem iustiorem superesse heredem. Sed hoc cognationis ius, simulque tantum sanguinis splendorem, quum ea magis superbiam hominibus suggerere soleant quam rebuspublicis prodesse, missa faciamus, eo magis quia ista regem quidem constituunt, sed nisi adsint uirtutes, regno haud dignum efficiunt. Ad uirtutes nostri principis, queis certo regna stant atque augentur, neque enim illae intra regnum Boemiae ita latent, ut non ad uos etiam earum fama euolarit, proceres Hungari, animaduertite. Nam nos affirmare audemus non modo Vuladislaui ingenium extra uitia esse, [1] quod quidem per se haud parui faciendum est, sed etiam illi eas inesse uirtutes, quae quemlibet maximum principem decent. Est enim in eo summa humanitas, fides iustitiae conseruatrix egregia, comitati mixta seueritas, temperantia illa praesertim aetate admirabilis, pietas in Deum ac religio insignis. [2] Ad haec eius tanta fortunae ac animi bona ― nam corporis dotibus supra mortalem certe conditionem eum excellere nulli dubium est ― accedit quod uel solum ad sumendum hunc regem uos deberet impellere. Id autem est utilitas, quae huic regno ex adiectione Boëmiae nascitur, qua quidem terra uiris ad militiam idoneis nulla est feracior, atque ex societate regni patris eius Casimiri, quum certum sit inter Sarmatas et gentes Transistranas Polonos armis plurimum posse.

Quid plura? Hoc rege assumpto quiquid terrarum inter Sarmaticum oceanum et Adriaticum mare iacet, aut sub ditione uestri nominis erit, aut amicitia ac societate iunctum habebitis.

Hungari eam laeti excipiunt; Alemannorum autem pro Maximiliano orationi haud attendunt.

Haec uerba principes, penes quos summa rei Hungaricae erat, [1] maxime qui proximi regis imperiosum ingenium aegre tulerant, simul qui reginę Beatrici dolose obsequebantur, laeti, utpote animis dudum ad id ipsum persuasis, audiuere. Illa enim nulla
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.