Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 3 --

1 Ludouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis liber primus [1]

Scopus Auctoris

Felicioribus ingeniis ad exequendam historiam materiam subiecturus, scribendique facultatem praebiturus, statui amicorum hortatu, quae temporibus meis memoratu digna euenere in hac maxime parte Europae, quam Pannonii et Turcae, eorumque accole ac finitimi incolunt, carptim assumpta literis mandare, quamquam aliarum quoque nationum res, ubicunque nos locus admonuerit, silentio non praetermittemus. Multa enim in Italia, Galiis, Hispaniisque nostra aetate gesta sunt, quae si qualicunque stylo memoriae proderem, opere precium me facturum putaui. [1]

Nempe ac si unquam alias, his temporibus uidimus malis consiliis non modo res publicas regnaque commutari, sed etiam funditus euerti. Eos autem, qui forte aut rei gestae duntaxat cognoscendÄ™ studio haec scripta legere uoluerint (etenim uel nuda rerum cognitione capimur) [1] aut parata habere, unde summere possint, quae huberiore stylo perscribant, rogatos esse uelim, ne a me Romani eloquii dignitatem, iamdiu una cum imperio amissam quaerant, sed ad res, quae narrantur, animum intendant, nec mirentur, quod susceptum negotium atque historiae numeros parum absoluerim. Nam ne in patriam, quae et Graecis et Latinis literis ac si alia Christiani orbis ciuitas exculta est, in seculumue hoc, quaestui magis quam eruditioni aut eloquentiae deditum, uitium meum coniciam, simplici stylo ac inelaborata oratione, quo nos res ipse duxerunt, consulto secuti sumus. Neque enim his lucubrationibus humanam gloriam, quam electione contempsimus, quaesiui, sed ocium ac desidiam euitaui.

Placuit igitur, quicquid post regis Matthiae Chugniadis Coruini excessum (inde enim historiam inchoabimus) regno per triennium dissidente in Hungaria gestum est, a caeteris rebus seiungere. Enimuero cum rebus publicis nihil sit intestina discordia perniciosius, nec ulla alia pestis ad magna quaeque imperia euertenda ea ualidior, [1] magis utile ac frugiferum legentibus fore duxi, si perturbationem regni Hungariae principum simultatibus exortam separatis fere uoluminibus, quo res ipsa esset conspectior, perscriberem. Dignum enim memoria atque humano documento id uisum est, [2] ex quo appareret regna
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.