Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 4 --

non magis armis parari atque augeri quam ciuili concordia conseruari, ac omni magno imperio multo magis 2 domesticas seditiones quam externa arma timendas esse. Nam quantum propriis uiribus aduersus externam uim tutus esse uideris, tantum te dissensio imbecillem reddit atque hostili exponit iniuriae, quandoquidem et per se, ubi discordia immigrauit, regna collabuntur, [3] ac ueluti ingentia in montibus robora, quae nulla uis uentorum conuellere potest, carie ipsa proprio uitio imis radicibus innata, nullo impellente ad terram concidunt. Quod profecto regno Hungariae pene euenire uidimus, dum singuli ferme principum regem, cui quisque studebat, creari contendunt. Sed iam inde narrationem auspicemur, unde eius perturbationis, de qua seruato temporum ordine primum scripturus sum, non modo origo, sed etiam causa manauit.

Post Alberti mortem Vuladislauus primus ab Hungaris in regnum inducitur; cui Ladislauus Posthumus, huic uero Matthias Coruinus succedit.

Post mortem regis Alberthi, qui Sigismundo Augusto gener adscitus in regnum Hungarorum successit, Hungari infantulo eius filio Ladislauo Posthumo Vuladislauum Iagelae filium, Polonorum regem, patruum illius Vuladislaui, ad quem Matthia Coruino mortuo regnum delatum est, haud sane satis honeste, si ius gentium respicias, superinduxere, tametsi illo tempore non tam iniquum hoc uideri potuit quam neccessarium, regno et ciuili discordia amisso principe laborante, et ab externis hostibus, Turcis maxime, gente immani, uexato. Neque enim regnum latissime patens tutum reddi potuit sine rege, qui et auctoritate, qua quidem pueri carent, ciues suos in offitio contineret, et externam uim armis propulsaret, quum regno potius sit in communi periculo quam regi consulendum, quandoquidem reges ipsi tutandis populis constituuntur. Mater uero pueri indignitate rei permota, diademate sublato, quod Hungarorum regibus cum creantur imponi solet, ad Fridericum Caesarem sese confert, diademaque una cum filio imperatoris fidei committit.

Non ita multis post annis, Vuladislauo in expeditione aduersus Turcas suscepta interfecto, Alberthi filius regno iure sibi debito potitur, qui quum dolo suorum Pragae adolescens perisset, ad Matthiam, priuatum Iani Chuniadis filium, qui sibi Coruini nomen imposuit, opera Michaellis Selagii regnum ab Hungaris deffertur, quippe is erat Matthiae auunculus, ad eumque omnium rerum summa tunc respiciebat. [1] Hic autem rex quum paterno genere Geta esset, quam gentem ab eorum asperiore cultu commodiore ad componenda uerba Graeca uoce Moroulachos nostrates 3 nuncupant, sese Coruinum, ut dictum est, appellauit, seu quia pater eius Ianus Chugniades, uir bello clarissimus, dum exercitum ducit uexillo usus est, in quo coruus annulum aureum rostro portans depictus erat, seu forsan consueto regum uitio assentatoribus facile crediderit se a Romanorum ciuium ueteribus colonis, qui Geticum agrum nunc quoque magna ex parte incolunt, progenitum esse, non immerito sane admiratus Romanę nobilitatis maiestatem, scriptorum quidem monimentis illam mea sententia haud supra ueri fidem illustratam,
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.