Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 23 --

nondum aduersa fortuna fractis, patrio regno, quod iuuenili ardore ac singulari temeritate fere inuaserat, fraudari ― statuunt eum, ne ad priuatam fortunam detrahi uideretur, honoribus ac titulis augere.

Est regio Illyrici inter Valdanum, quem fluuium Hunnam uulgo uocant, et Drinum amnem sita, partim Hungaricae, partim Turcaicę ditionis, nunc Bossinae regnum nuncupatur. Hanc regionem quum permissu Lodouici regis Neapoli oriundi (fuit enim id temporis Hungarorum, ut et reliquum Illyricum, prouincia [1] ), Stephanus Duronius praefectura obtineret, ab ipso Lodouico Bossinensium rex dictus est, quum ob formam Duroniae filiae, quam eius amore captus nuptiis suis Lodouicus destinarat, reginamque appellauerat, ne magni rex nominis priuatam feminam, priuatique hominis filiam praeter regium decus in coniugem duxisse uideretur, tum ob egregie nauatam operam aduersus Gregorium Churiacum Dalmatam ab Hungaris deficientem, regnique prouincias uastantem. Itaque, quamuis Stephanus et insecuti Bossinensium reges regio nomine fuerint insigniti, nunquam tamen a societate Vngarorum, quoad penes [2] Bosnenses regnum permansit, defecerunt. Quare occupato quoque a Turcis Illyrico, Hungaris domestico bello impeditis, Bossinensis regni titulum Hungarorum reges nequaquam deposuerunt, eum non minus recte nunc quam antea usurpantes, quandoquidem ductu regis Matthiae Chugniadis sedem Bosinensium regum, quam incolę Iäizam uocant, cum multis aliis oppidis de Turcis recuperarunt.

Spondent igitur regulo, si in animum induceret permittere sese in senatus potestatem, totam Illyrici regionem, quae Hungarorum imperio subiecta erat, cum bani nomine, quod paulo a regio distat, additis insuper multis principum uirorum patrimoniis, 26 quae Matthias partim emerat, partim successionis iure, ut mos est, ubi reges publicis rebus praesunt, obtinuerat, extinctis omnibus possessionum legitimis haeredibus. Nam caducae hereditates regibus acquiruntur.

Quibus ille spretis exercitum parat; palatinus eum sequentes proscribit.

Caeterum regulus paternae haud immemor dignitatis, uidens iam regnum ad Vuladislauum procul dubio deferri, relicto in regia satis firmo praesidio magnam uim auri atque argenti, dum sese spretum credit, asportat, ad exercitumque, quem iam, quibus mandatum erat, parauerant, proficiscitur, armis regnum frustra quaesiturus principibus regni eius spei obstantibus. Regulum sequuntur, pręter suae factionis homines, quidam uiri primarii, qui quidem rege nondum declarato, soluti, ut fit, regio metu, dum uicinum agrum populantur, armisque ea repetunt, de quibus iure disceptandum erat, comitiis regiis non interfuerant. Itaque propria hi culpa optimatibus infensi, ac si fuissent, quod illis absentibus regia comitia essent peracta, in posterum quoque suffragiis ferendis priuati atque procerum senatu amoti, sese ad partes reguli, imprudenti sane consilio, aggregarunt,
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.