Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 24 --

propterea quod quidam eorum eundem cum regulo, alii grauiorem etiam casum subiere. In queis fuere Laurentius Huuilacenus, inter profanos proceres fortunis ac familiae dignitate nulli secundus; Sigismundus Chanzeres, Quinque ecclesiarum antistes; Bartholomeus Berislauus, Varanensis prior, eiusque collegii sacerdos, quod Rhodum Lyciae insulam imperio obtinet; Iacobus Scytha, et ipse ex regiis praefectis non ignobilis; Paulus Choruates, multique alii bello assueti, genereque ac diuitiis clari.

Quod ubi uulgatum est, Stephanus Bather cum omni exercitu, qui secum in Pestano campo consederat, Danubium confestim traicit regulum insecuturus, prius tamen Iäno Varadinensium pontifice ad Stephanum Austriae praefectum, quem senatus principem, seu comitem palatinum creatum demonstrauimus, uirum diuitiis et auctoritate nominis Hungarici longe principem, Viannam ad rem, uti se habebat, indicandam misso. Neque enim inconsulto tantae auctoritatis uiro bellum incipere censuit. Quo nuntio accepto palatinus omneis aduersae factionis homines, praeter regium puerum, hosteis iudicari, eorumque bona publicari iussit. Illum enim et parentis amicitia palatino commendabat, 27 quippe quem Matthias ex infimo fere loco in summum dignitatis ac fortunae euexerat gradum, et aetas, quasi nil proprio fecisset [1] consilio, excusare uidebatur.

Stephanus Bather Coruinum cum exercitu persequitur; agrestes in Feduarense monasterium tumultuose irrumpunt.

Igitur Stephanus Bather, literis per uicinas regiones dimissis, multos mortales ad arma concitat, seque quam primum sequi iubet, poena his capitis, qui imperata protinus non fecissent, constituta. Ipse autem adscito expeditionis socio Paulo Cinisio, uiro bellicis artibus insigni, cum manu, quae praesto erat, fugientium uestigiis insistens, hostes ad Scaruisium amnem est consecutus. Caeterum ne quid perturbationi, qua quidem nulla fere pars regni uacua erat, leuibus etiam ex causis deesset ― nam principum furore ac discordia facile inferiorum quies labefactatur ― agrestes quidam, quorum uis magna undique ad signa Stephani confluxerat, praetextu hostium inquirendorum Feduarense irrumpunt monasterium, atque sublatis ibi quibusdam rebus, quae sicut illis usui erant, ita a sacerdotibus negari haud debuerant, inde abeunt. Sunt enim sacerdotum domicilia ita antiquitus instituta, ut essent hospitalitatis ac beneficentiae officinae. [1] Sed quum in pago sub ipsius radicibus montis, in quo monasterium situm est, pauci ex his, qui monasterium irruperant, uino onerati substitissent, monachus quidam, e Pelusiensi monasterio pulsus, qui loco pręerat, licet esset Dalmata natione, ciuisque Rhacusanus ― nam Feudarense monasterium precio conduxerat ― multum tamen, eo quod in Hungaria inueterauerat, de regionis hauserat immanitate, et ipse mero simul et ira, quam singularis auaritia exasperauerat, malis consultoribus incitatus, ministros conuocat, de iniuriis monasterio illatis longa conqueritur oratione.

Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.