Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 234 --

ex parte nobilibus essent adaequandi, et quia omnes mercaturae student, et quia militiae, quae est potissima, quod satis constat, nobilium ars, operam nauare non solent. Proprium autem seruorum atque infimae conditionis hominum esse, rex Matthias arbitrabatur, regium nomen, quos apud omnes gentes tam sanctum quam necessarium est, auersari. Nihil autem ambigitur apud Venetos reges inuisos esse, eo quod eorum cupiditati, qua illi in proferendis finibus feruntur, semper obuiam ierunt, existimantes mercatoribus nauticam magis quam imperium conuenire ― quippe quae conuehendis mercibus ualde commoda est ― quum imperium sine armis ac uiribus, et [1] his quidem, ut supra demonstratum est, non externis, aut mercede conductis, sed, ut ita dixerim, domi natis, neque parari, neque conseruari possit.

Bellum atrox inter Hungariae nobiles et plebem ortum; Georgius Scytha octoginta millia agrestium ad bellum sacrum Turcis inferendum congregat; plebs furibunda Georgio duce regnum ambiente arma in nobilitatem conuertit.

Caeterum quum nihil aeque hominum animos disiungat ac ordinum diuersitas, sub ipsam fere Maximiliani ac Venetorum pacem exorta est in Hungaria inter plebeios et nobiles non modo discordia, uerum etiam atrox bellum, cuius quidem authorem ferunt extitisse tum Thomae cardinalis imprudentiam, ne dicam calliditatem ― nam et ipse e corpore plebeorum erat ― tum cuiusdam Georgii cognomento Scythe improbitatem. Qui dum Tauruni in praesidio eques satis strenuus agit ― est autem id oppidum in confluentibus Saui et Danubii, ut supra demonstratum est, situm, Nanderalbam aetas nostra appellat ― forte una Turcarum equitum turma Samandria egressa praedandi studio agrum Taurunensem ingreditur. Distant autem haec duo inter se oppida uiginti circiter millia passuum, atque utrunque in ripis Danubii conditum, alterum Turcaicos limites, alterum Hungaricos finit: nam quicquid agri in medio iacet cultoribus uacuum solitudo obtinet. Hungari, qui in praesidio Tauruni oppidi erant, conspicati Turcas extemplo conscensis equis obuiam illis eunt, uestis maxime et equorum Turcaicorum cupidine incitati. Et quum, ut fit, concursando leue inter se certamen aederent, quidam inter Turcas, caeteris et nobilitate et uirtute praestantior, equo eximio insidens, paulo extra suos prouectus praefectum turmae 281 Hungaricae nomine compellans, Quid, inquit, frustra nulloque proposito praemio inter nos digladiamur, quum nulla nos in agro uestro deserto et per bellum continuum cultoribus destituto maneat praeda? Quin potius, quando ex populationibus emolumentum nequit aquiri, gloria [1] bellicae uirtutis quaeratur? Quare si quis uestrum, Hungari, laudis studiosior est et animi fidens, prodeat in medium ac mecum singulari certamine congrediatur.

Mouent tam elata Turcae uerba iram Georgio Scythae, et praeterquam quod Hungari alienam insolentiam haud facile patiuntur, in equum etiam illum, quem prouocator
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.