Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 235 --

insidebat, oculos coniecerat, eiusque potiundi cupidine ardebat. Itaque equo calcaribus incenso, infesta hasta Turcam sibi impigre occurentem petit, pectoreque Machomethani per parmam transfixo atque hasta e uulnere euulsa ex equo moribundum, manu impellens, deiecit, capiendo hostili equo intentus. Sed dum iacentem spoliat, equus Turcae fugam Taurunum uersus arripit. Qui quidem ab Hungaris captus ad praefectum adductus est. Ibi quum Scytha uictor equum hostis ab se interfecti sibi restitui, ut par erat, contenderet, tandem accęptis a praefecto trecentis aureis nummis equum praefectum habere permisit. Scytha, ratus sibi apud regem Vuladislauum hanc pugnam honori simul et emolumento futuram, petit a praefecto Taurunensis praesidii literas ad regem commeatusque abeundi. Qui ubi cum praefecti literis ad regem peruenit rexque rem, uti gesta erat, cognouit, quo uiri uirtutem praemio aliquo affecisse uideretur, iussit illi pagum unum quadraginta circiter colonis inhabitatum, itemque uineis ac aruo satis instructum attribui.

Per idem fere tempus Thomas, cardinalis ac Strigonensium antistes, Roma in Hungariam redierat, quo profectus fuerat sub extremum tempus pontificatus Iulii Secundi, pontificis Romani, spe fere tota ob ingentes diuitias Iulio in pontificatum Romanum succedendi. Eo enim mores Romanae Ecclesiae deuenere, ut qui cardinalium opibus instructior est, is ad pontificatus [1] munus obeundum magis idoneus existimetur, quod quidem argumento est Romae integritati ac doctrinae nullum fere locum esse. Et quo Thomas cardinalis pecuniam, quam Romae absumpserat, in Hungaria resarciret nempe dum Romanum pontificatum ambit, atque 282 a splendore ac magnificentia commendari curat, sine ingenti sumptu ibi agere nequiuerat ― impetrata a pontifice Romano Leone Decimo legatione apostolica, re nunquam non quaestuaria et lucrosa, regressus in Pannoniam coepit Hungaros hortari pollicendo peccatorum purgationem ad expeditionem in Turcas suscipiendam, credens nec Hungaris id ingratum fore, et nullum inde tumultum aut periculum ortum iri. Quod quum per totum Hungariae regnum fama uulgatum esset, Georgius Scytha, quietis ac ocii impatiens, accedit ad cardinalem, profitetur se breui magna Hungarorum manu contracta Turcis bellum illaturum, modo nobilitas Hungarica aut suis opibus huic expeditioni auxilio foret, aut saltem moram tam egregio facto non iniceret. Cardinalis homine collaudato ignarus futuri euentus dat ei literas, quibus fidem faceret arma in Turcas sumentibus expiationem omnium admissorum Sedem Apostolicam polliceri.

Itaque, ut sunt Hungari religioni dediti, paucis diebus ad octuaginta millia agrestium duntaxat in unum conuenere. Nobilitas et principes Hungariae, qui praesertim caeteros prudentia anteibant, rei nouitate permoti inquirunt, quid id licentiae esset, quid sibi uellet agrorum cultura relicta, rusticorum coitio, cuiusue iussu coirent. Atque alius existimans alium scire, quod ipse ignorabat, percunctatur, quis dedisset rusticis arma, quo auctore
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.