Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 242 --

Itaque Transiluanus praefectus, contractis circiter quinque millibus equitum peditumque, it locum oppugnatum. Iam Hungari deiecerant tormentis aliquantum muri, Turcaeque, qui in praesidio erant, coeperant inter se de deditione agitare. Identidem tamen Samandriam clam noctu nuntios mittebant, qui Balidi Iachio, praefecto Samandriano, indicarent quanto ipsi in periculo essent, orarentque, 290 ne Chaualam sua cunctatione hostibus proderet, simul ne pateretur Turcaico nomini per absentiam Selynis tantam ignominiam inferri, admonerentque illum supplicii, quod eum arce amissa a Seline maneret. Balis simul periculo eorum, qui Chaualae obsidebantur solicitus, simul sciens se Selynis iram non euitaturum, si locus expugnaretur, omnibus Turcis, pariter et Christianis suae ditionis, qui euocari subito potuerunt, coactis, se sequi ad soluendam Chaualae obsidionem iubet. Sed quia magna pars exercitus eius inermis erat, utpote qui ex Illyricis pastoribus Turcis intermixtis [1] constabat, et sicut numero hominum Hungaricis copiis praestabat, ita genere militum ac robore inferior erat, statuit Hungaros arte aggredi. Itaque quosdam Christianos Turcaicae ditionis specie transfugarum misit ad Sepusiensem, qui dicerent ingentes Turcarum copias in subsidium Chaualae aduentare, atque ubi primum Hungarorum agmen conspexissent, manum conserturas. Hungari hoc nuntio accępto, conscii paucitatis exercitus sui, usque adeo metu consternati sunt, ut per trepidationem statim omissuri fuerint obsidionem fuga effusa, ni uir animo et fortitudine insignis Michael Paxius tantum flagitium admitti magis distulisset quam mox prohibere potuisset. Itaque adhortatus Hungaros, ut eodem loci manerent, nec hostem formidarent, de quo nihil certi haberent, castra stationibus firmat, exercitumque ad pugnam paratum esse iubet, asserens sermoni transfugarum temere nihil esse credendum.

Eo die Turcae conatus hostium expectantes nihil mouerunt, sed sese castris quieti continuere. Nocte insecuta Balys ad hostem terrendum (saepe enim leuia et uana in bello haud paruum momentum faciunt) magnae exercitus parti faces, quarum uim ingentem collectam secum attulerat, distribuit, quibus accensis ad muros Chaualae omnes, qui faces portabant, succedere iubet, Hungaris relucentis flammae conspectu attonitis. Igitur Turcae rati, ut erat, hostes metu quietos esse, quosdam e suis Chaualam, et ita his a duce imperatum erat, intromittunt, reliqui partem hostium, qui secreti a coetero exercitu ad tormenta aenea, quibus arx Chaualae deiciebatur, excubabant, adoriuntur, quosdam ex his repugnantes interficiunt, alios uiuos capiunt, plures in fugam conuertunt. Qui refugientes ad suos Turcarum manus euaserant, tanto terrore Hungarorum castra complerunt, ut uix ducis et caeterorum principum auctoritate ad auroram in castris contineri potuerint. 291 Michael Paxius, coelo iam albente, aegre ferens tantum suae gentis dedecus cum his, quibus ipse praeerat, ad tormenta saluanda secumque reuehenda, ne ab hostibus occupata asportarentur, accedit, indeque Turcis leui praelio submotis, dum ea uehiculis imponi curat, ictus pila lapidea e tormento ab arce forte emissa, concidit. Cuius
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.