Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 241 --

Igitur Vuladislauus (neque enim erat adeo hebeti ingenio, quin interdum prospiceret, quae in rem suam essent) communicato cum amicis consilio, his maxime, qui Sepusiensem supra modum crescere nolebant, misit ad Maximilianum legatos, qui postularent, ut in confinibus utriusque imperii locum colloquio deligeret, [1] uelle sese de summis rebus ad utrumque pertinentibus cum eo agere. Qui quum non abnuisset colloquium, rex extemplo Posonium cum liberis ac amicis profectus est, ibique aliquamdiu moratus est, dum et Sigismundus, frater Vuladislaui, Polonorum rex, eo accederet ― nempe illum quoque huic colloquio interesse placuerat ― et Maximilianum Vianam appropinquare allatum esset; sane eam urbem colloquio destinarant. Vianae reges congressi adeo magnifice a Maximiliano habiti sunt, ut in eorum lautitiam ad centum millia nummum aureorum paucis diebus absumpta sint: nemo enim regum aetate sua Maximilianum pecuniae contemptu 289 superauit. Eo colloquio quum multa inter se reges aegissent, quae in uulgus parum sunt enuntiata, futura tamen affinitas, ut tunc fama ferebatur, inter ipsos inita est. Quae quidem fama ex eo maxime increbuit, quia Vuladislauus, filia, quae uni ex Maximiliani nepotibus desponsanda esset, potius in potestatem Maximiliani quam Sigismundi fratris tradita, eo quod Sigismundus sororem Sepusiensis, qui, ut dictum est, regi suspectus erat, in matrimonio habebat, in Hungariam regressus est, paucisque post mensibus Budae moritur. Qui profecto praeterquam quod regiam prolem Hungaris ac Boemis ex se genitam reliquit, uilissimum regem egit, eo maxime, quod uisus est nulla prorsus gloriae cupidine duci, quum proprium regum sit omnia ad gloriam referre.

Iohannes Scepusiensis limitaneos Turcas infestat, Caualam arcem obsidet, cum dedecore et damno fugam arripit.

Dum Vuladislauus cum Maximiliano Vianae agit, Ioannes Sepusiensis, Transiluanus praefectus, ratus per Selynis Turcarum regis absentiam sibi ingentis gloriae occasionem oblatam ― id enim temporis Selynes ex Europa cum magnis copiis profectus ultra Euphratem bellum, ut suo loco memorabimus, gerebat statuit Turcas, qui limitibus Hungaricis appositi erant, armis urgere, quandoquidem intima regni Turcaici cum suis copiis, quae paruae admodum erant, penetrare haudquaquam tutum uidebatur. Nempe Selynes Europaeas regiones non adeo uacuas exercitu reliquerat, quin essent, qui a circuniectis hostibus fines Turcaicos tutari possent. Arx est in tumulo satis decliui, ab Illyricis regibus, antequam Turcae in Europam transgressi essent, extructa, incolae Chaualam uocant, inter Samandriam et Taurunum posita, paulo minus a Tauruno quam Samandria distans, praeterfluenti Istro (inde enim Danubius in Istri nomen abit) imminet; situ simul et operibus ac praesidio Turcarum locus satis munitus est. Inde Turcae perinde ac e specula, quidquid Tauruni ab Hungaris incipitur, speculantur, suisque Samandriae agentibus renuntiant. Hanc arcem Hungari aeque ac Tauruni ceruicibus impositam, aut muralibus tormentis funditus euertere, aut deiectis inde Turcis praesidio Hungarico firmare exoptabant.

Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.