Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 251 --

Qua obtenta coadunatas uires suas contra Syriae ac Aegypti reges in campum educit; seruorum imperii ortus apud Aegyptios: quamdiu durauerit et quomodo euersum fuerit.

Itaque Selynes pace cum finitimis Christianis composita totas uires suas ad orientem conuertit, non modo Ismaheli, sed etiam Cansauo Cauirio, Syriae ac Aegypti regi, infensus, eo quod ei per legatos denuntiarat, ut quia filius Alaudolae in Aegyptum ad se confugisset aeque ac ad summum Machomethanae religionis pontificem, ad cuius officium de controuersiis Machomethanorum constituere pertineret, decederet ab Armenia Minori et Cilicia, atque eas regiones praesidiis suis liberas legitimo principi restitueret; alioqui se non passurum amicum hominem et fidem suam implorantem patria per summam iniuriam [1] pulsum in exilio senescere. Qua denuntiatione Selynem, existimantem Aegyptium suis potius rationibus seruientem quam Alaudolae fortunarum miserantem ea dixisse (tutius enim uidebatur Cauirio 301 Alaudolam finitimum quam Turcam habere), adeo ira exarsisse ferunt, ut barbara quadam insolentia dimissis ab se legatis sine responso quibusdam ex suis non dubitauerit dicere se propediem daturum operam, ut Othomana progenies Syriae quoque ac Aegypto imperet pulsis inde Cercassis (ea natio Cercetarum soboles est, Ponti accola), nec permissurum mancipia aere empta Machomethanis hominibus tam impotenter dominari. Tametsi quidam affirment Turcam legatis Aegyptiis suppressa ira, cuius alioqui non erat potens, satis benigne, ioco an serio incertum, respondisse se plane officiis suis effecturum, ne Cansauus Alaudolam magnopere desyderet, neue illum poeniteat Selynem suis finibus conterminum habere. Qua profecto simulatione si usus est, a magnanimi uiri officio procul dubio recessit, magisque callidi hominis fraudem, quam regiam simplicitatem secutus est. Est enim proprium regum non dolo aut insidiis niti, sed iusto bello suscepto uera illud uirtute et in communem gerere uoluptatem.

Res admonet, quemadmodum sacerdotali fraude Syriae et Aegipti imperium a legitimis principibus ad seruos translatum fuerit, paucis attingere, eo magis, quo famam deuictis Cercassis apud Turcas uulgatam haud omnino uanam esse demonstrarem, Selynem Aegyptios ac Syros non tam armis subegisse quam sublato seruili dominatu in libertatem uindicasse. Mos erat apud Aegyptios, ex quo illa gens in Machomethanam sectam concessit, e cohorte eorum, qui literis eruditi et imprimis legum consulti essent, caliphem (ita summum antistitem appellant) constituere. Hic non modo sacra et quae ad religionem pertinent curabat, sed etiam de publicis ac priuatis controuersiis cognoscebat, maiestateque, imperio, ac potentia secundus a rege habebatur. Reges igitur Aegypti, quos Machomethani solidanos uocant, pulsis e Syria Christianis, quibuscum ad annum salutis humanae circiter trecentesimum supra millesimum bellum acerrime gesserunt, Christianis natale Christi solum sibi iure suo uendicantibus, uictoriam socordia mutantes luxui se ac desidiae, ubi hostilis metus animo decessit, corrumpendos dedere. Nempe Aegyptus locorum amoenitate, coeterisque uoluptatum illecebris facile homines in ocio emolliuerat.

Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.