Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 252 --

Caliphes, ut sunt plaerique sacerdotes ad fallendum et dominationem captandam callidi, ignauiam regum in consilio habens, 302 totas imperii uires paulatim ad se trahendo, eo magnitudinis deuenit, ut regia auctoritas in dies despectior breui fere extingueretur. Adempta regibus ui imperii, equites quoque, quorum opera res Aegyptia stabat, modo in commeatus mittendo atque in uarios militares usus ablegando, modo tamquam emeritos in agros deducendo, prope exauctorauit, nullo eorum uacationis et ocii dulcedine astum caliphis sentiente. Caeterum quum circumspectus homo crederet nullum imperium sine militari manu posse consistere, adiecit animum ad milites ex seruis instituendos, ratus id genus hominibus arma esse tuto committenda, nec alios milites, ubi hi assueuissent militiae, rem Aegyptiam desideraturam. [1]

Igitur serui e longinquis regionibus petiti huic consilio aptiores uisi. Ciues pariter ac finitimi timebantur, ne fraude detecta, priusquam coalescerent, uires euerterentur, resque summa calliditate coepta non sine repertoris perfidiae periculo uana euaderet. Itaque Pontica gens, quae inter Moeotim et Phasim incolit (uulgo Cercassos uocant) ad hanc militiam delecta. Inde greges seruorum abducebantur: partim liberi a parentibus uenundati, qui sane nihil sceleris eo facinore se suscipere putabant, existimantes prolem suam non in seruitutem adduci, uerum in imperium mitti, partim a Thataris, Moeotis [1] accolis, empti, quos illi Ponticas regiones incursando captos cum Syris mercatoribus tum ueste, tum pecunia permutabant. Hi serui ad caliphem perducti hominibus armorum et equitandi peritis diuidebantur. Quos illi in disciplinam accęptos omneis equestris militiae artes edocebant, quotidianisque fere meditationibus ac pugnae simulacris experiundo eorum corpora simul et animos ad bellum acuebant. [2]

Caeterum imperium fraude quęsitum haud altius radices aegit, quum praesertim non suis, sed alienis uiribus inniteretur. Nam seruiles animi, postea quam se iusto exercitu auctos uiresque regni ex se pendere uiderunt, reputantes perfidiae praemium regnum fore, inito inter se consilio aduersum caliphem coniurant. Cur enim sacerdos curandis sacris constitutus, qui in ocio aetatem agit, quippe qui nusquam e cubiculo prodit, uerum in sella aurea residens puluillis purpureis innixus ne hyberni quidem solis patiens, quasi animal epulis destinatum sese intra septa saginando, regnum potius temperaret quam milites, sine quorum armis, sudore et sanguine neque imperium ampliari, neque tutum reddi queat? Itaque misso ad caliphem nuntio 303 iubent illum sacra dumtaxat capescere, uetito eo pro imperio quicquam de caetero agere. Extorto caliphi regno, quum seruorum imperium ad ducentos fere annos durasset, tandem a Turcis hunc in modum deletum est.

Selynes cum exercitu contra Cercassos tendit: suos hortatur ad proelium.

Selynes, ut supra dictum est, Cercassis infensus aduersus eos cum exercitu proficiscitur, perque
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.