Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 256 --

Igitur Iamberdinus aedito haud incruento certamine, [1] hostium multitudine magis obrutus quam uictus, in solitudinem, quae inter Idumaeam et Aegyptum interiacet, paucis ex suis desyderatis, relicta hostibus urbe Gaza, cum reliquis equitibus refugit. Turca Gaza occupata retulit ad amicos, tentando animos eorum magis quam consilium exquirendo, an nullo laxamento hostibus dato Aegyptus, sedes Cercassorum imperii, petenda esset, an modus secundis rebus imponendus, nec solitudo Aegypto adiuncta, ob aquarum maxime penuriam exercitui transitu perdifficilis, intranda. Videbatur amicis omissa Aegypto finem imperii Turcaici 307 Gazam statuere, putantibus non nisi magna manu tam late patentes et diremptas etiam uasta solitudine terras contineri posse; tamen sententiam suam aedere nemo audebat incerta regis uoluntate. Itaque Ionas Dalmata, ex purpuratis regiis, solito adulantium more inquit militum esse iussa exequi, regum imperare; duceret, quo uellet secuturos. Rex existimans, nisi Aegiptus quoque iugum acciperet et Cercassi funditus interirent, Syriam in officio non mansuram, magnam uim camelorum ac utrium ad aquam portandam comparari iubet ― est enim id animal et pabuli minimi, et sitis mirum in modum patiens, quippe quod sitim quatriduo potest tolerare ― misitque nuntios, qui terrestri itinere per disposita iumenta celeriter Constantinopolim percurrerent, et Pirrho Caramano, quem Constantinopolitanae praefecerat ciuitati, suis imperarent uerbis, ut ocyus quadraginta longas naueis, partim triremes, partim dyerotas, deduceret, atque remigibus ac militibus instructas ad Pelusiacum ostium mitteret, ut inde Nilo flumine eo subirent, ubi Turcaica castra collocata esse cognouissent, atque ita, si fieri posset, eodem tempore a terra simul et amne terror Cercassis incuteretur. Non enim Selynem fugiebat [2] confligendum esse cum hoste pertinacissimo et qui sola morte uinci destinarat animis.

A Turcis denuo uincitur; ad Selynis partes transire cogitur; Babylon oppugnatur.

Igitur paratis omnibus, quae ad iter per solitudinem faciendum neccessaria uidebantur, quendam Mehmethem Haessęum cum duobus millibus equitum praemisit iter exploratum, ne quid occultum aut repentinum ab hoste ingrueret. Hunc subsequi iussit cum iusto prope exercitu modicis itineribus Sinonem Macedonem; ipse cum peditatu et equitibus regiis postremus iter ingressus est. Biduo Mehmethes per solitudinem iuerat nullo hoste obuio, tertio die ei Iamberdinus cum equitibus suis occurit, iter Turcis pro uiribus infestum redditurus. Non fefellit Turcas hostium aduentus: itaque inter se inuicem cohortati Iamberdinum inuadunt. Nec Cercassi certamen detrectarunt, haud satis memores suae paucitatis, atque adeo pugnam magno animo capessunt, ut sibi minime parcentes hostibus haud incruentam uictoriam reliquerint. Iamberdinus et ipse saucius, postea quam uidit fortunam hostium esse, [1] in interiorem solitudinem cum paucis refugit, atque ubi procul a conspectu Turcarum fuga euectus est, dedit operam, ut sciret, quis in locum demortui Cansaui solidanus esset designatus. Simul atque cognouit imperium
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.