Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 255 --

Hostes turpi fuga dilabuntur; Heliopolis et Damascus se, Camsauo caeso, Turcis dedunt; Iamberdinus cum Selyne confligit; Gazam relinquit; in desertis locis latibulum quaerit.

Iam Cercassorum acies ad equestre certamen instructa paulatim ad Turcas, et ipsos ad pugnam paratos, sed quiescentes adequitabat, eoque prope peruenerat, unde admissis equis impetum in hostem facere posset, quum accensis a Turca tormentis pilae lapideae cum terribili fragore, qua data uia erat emissae, equos Aegyptios conterritos in fugam non sine ingenti strage uertunt. Qua conspecta re Turcae, uti praeceptum erat, concitatis equis Cercassos dissipatos insequuntur, caedunt, capiunt, spoliant, equos hostiles abripiunt, plures tamen hostium interimunt quam capiunt, propterea quod Cercassi non ita omnes perculsi erant, quin quidam eorum interdum continerent se ab effusa fuga atque in hostem uersi non modo repugnarent inconsultius inuectis, sed etiam pauci pluribus resisterent. Qui ubi eo fuga acti sunt, quo tormentorum tela adigi non poterant, haud contemnendo agmine collectis a pauore animis constiterunt, quasi in pugnam reddituri. Sed quia Consauus in fuga mortem oppetierat, uoluntariam an fortuitam incertum ― utrunque enim traditur ― 306 omisso pugnae consilio Gazam se conferunt, amissis circiter duobus millibus equitum. Satis autem constat Cauirium Consauum, siue sibi ipsi mortem consciuerit, siue dolore nimio, et erat exactae iam aetatis, subito exanimatus [1] sit, infracto animo rerum mutationem et saeuientem nequiuisse pati fortunam.

Selynes satis gnarus fuga hostium non modo Syriam sibi esse concessam, sed etiam Aegyptum apertam, eo magis, quia Cahirius, Heliopolitanae regionis praefectus, transfugio suo magnam Cercassorum partem ad Turcaicum imperium inclinaturus uidebatur ― quippe is statim post hoc praelium se urbemque Heliopolim in ditionem Turcaicam permiserat constituit uti uictoria, quum praesertim Damascus quoque in uoluntariam concessisset deditionem. Itaque Damasci aliquot dies in reficiendo exercitu moratus ― et est urbs aedificiorum magnificentia, coeli temperie ac salubritate, simulque soli hubertate, fontium fluuiorumque amoenitate, fructuum copia nulli in tota Syria secunda ― Gazam contendit, praemisso cum parte copiarum Sinone Macedone, qui, prius quam ipse eo accederet, urbem aut ui, aut uoluntaria deditione in suam redigeret potestatem, quo ibi praesidio imposito Caërium petiturus hostes post terga non relinqueret. Substiterant Gazae octingenti circiter equites Cercassi cum impigro et acri duce Casalio Iamberdino, caeteri, qui proximae cladi superfuerant, Caërium profecti erant, ibi comitia nouo regi creando habituri. Itaque ubi Sinon urbi appropinquare conspectus est, Iamberdinus patefactis portis quanto maximo [1] potuit impetu in hostem erupit, tantumque terroris ac tumultus in aciem Turcaicam, negligentem ob paulo ante fugatum hostem, ad urbem succedentem intulit, ut si uirtus Cercassorum numero militum fuisset adiuta, magnam cladem eo praelio Sinon accępturus fuisset.

Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.